LIBER XVIII

[I] De ciuitatum duarum, quarum Dei una, saeculi huius est altera, in qua est, quantum ad hominum genus pertinet, etiam ista peregrina, exortu et procursu et debitis finibus me scripturum esse promisi, cum prius inimicos ciuitatis Dei, qui conditori eius Christo deos suos praeferunt et liuore sibi perniciosissimo atrociter inuident Christianis, quantum me adiuuaret eius gratia, refellissem, quod uoluminibus decem prioribus feci. De hac uero mea, quam modo commemoraui, tripertita promissione decimum sequentibus quattuor libris ambarum est digestus exortus, deinde procursus ab homine primo usque ad diluuium libro uno, qui est huius operis quintus decimus, atque inde usque ad Abraham rursus ambae, sicut in temporibus, ita et in nostris litteris cucurrerunt. Sed a patre Abraham usque ad regum tempus Israelitarum, ubi sextum decimum uolumen absoluimus, et inde usque ad ipsius in carne Saluatoris aduentum, quo usque septimus decimus liber tenditur, sola uidetur in meo stilo cucurrisse Dei ciuitas; cum in hoc saeculo non sola cucurrerit, sed ambae utique in genere humano, sicut ab initio, simul suo procursu tempora uariauerint. Verum hoc ideo feci, ut prius, ex quo apertiores Dei promissiones esse coeperunt, usque ad eius ex uirgine natiuitatem, in quo fuerant quae primo promittebantur implenda, sine interpellatione a contrario alterius ciuitatis ista, quae Dei est, procurrens distinctius appareret; quamuis usque ad reuelationem testamenti noui non in lumine, sed in umbra cucurrerit. Nunc ergo, quod intermiseram, uideo esse faciendum, ut ex Abrahae temporibus quo modo etiam illa cucurrerit, quantum satis uidetur, adtingam, ut ambae inter se possint consideratione legentium comparari.

[II] Societas igitur usquequaque mortalium diffusa per terras et in locorum quantislibet diuersitatibus unius tamenĦ eiusdemque naturae quadam communione deuincta utilitates et cupiditates suas quibusque sectantibus, dum id quod appetitur aut nemini aut non omnibus sufficit, quia non est id ipsum, aduersus se ipsam plerumque diuiditur, et pars partem, quae praeualet, opprimit. Victrici enim uicta succumbit, dominationi scilicet uel etiam libertati qualemcumque pacem praeferens ac salutem, ita ut magnae fuerint admirationi, qui perire quam seruire maluerunt. Nam in omnibus fere gentibus quodam modo uox naturae ista personuit, ut subiugari uictoribus mallent, quibus contigit uinci, quam bellica omnifariam uastatione deleri. Hinc factum est, ut non sine Dei prouidentia, in cuius potestate est, ut quisque bello <aut&lg subiugetur aut subiuget, quidam essent regnis praediti, quidam regnantibus subditi. Sed inter plurima regna terrarum, in quae terrenae utilitatis uel cupiditatis est diuisa societas (quam ciuitatem mundi huius uniuersali uocabulo nuncupamus), duo regna cernimus longe ceteris prouenisse clariora, Assyriorum primum, deinde Romanorum, ut temporibus, ita locis inter se ordinata atque distincta. Nam quo modo illud prius, hoc posterius: eo modo illud in Oriente, hoc in Occidente surrexit; denique in illius fine huius initium confestim fuit. Regna cetera ceterosque reges uelut adpendices istorum dixerim.

Ninus ergo iam secundus rex erat Assyriorum, qui patri suo Belo successerat, regni illius primo regi, quando in terra Chaldaeorum natus est Abraham. Erat etiam tempore illo regnum Sicyoniorum admodum paruum, a quo ille undecumque doctissimus Marcus Varro scribens de gente populi Romani, uelut antiquo tempore, exorsus est. Ab his enim Sicyoniorum regibus ad Athenienses peruenit, a quibus ad Latinos, inde Romanos. Sed ante conditam Romam in comparatione regni Assyriorum perexigua ista memorantur; quamuis Athenienses in Graecia plurimum claruisse fateatur etiam Sallustius Romanus historicus; plus tamen fama quam re ipsa. Nam loquens de illis: "Atheniensium, inquit, res gestae, sicuti ego existimo, satis amplae magnificaeque fuere; uerum aliquanto minores tamen, quam fama feruntur. Sed quia prouenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maximis celebrantur. Ita eorum qui fecere uirtus tanta habetur, quantum eam uerbis potuere extollere praeclara ingenia." Accedit huic ciuitati non parua etiam ex litteris et philosophis gloria, quod ibi potissimum talia studia uiguerunt. Nam quantum adtinet ad imperium, nullum maius primis temporibus quam Assyriorum fuit, nec tam longe lateque diffusum, quippe ubi Ninus rex, Beli filius, uniuersam Asiam, quae totius orbis ad numerum partium tertia dicitur, ad magnitudinem uero dimidia reperitur, usque ad Libyae fines subegisse traditur. Solis quippe Indis in partibus Orientis non dominabatur, quos tamen eo defuncto Samiramis uxor eius est adgressa bellando. Ita factum est, ut, quicumque in illis terris populi siue reges erant, Assyriorum regno dicionique parerent et quidquid imperaretur efficerent. Abraham igitur in eo regno apud Chaldaeos Nini temporibus natus est. Sed quoniam res Graecae multo sunt nobis quam Assyriae notiores, et per Graecos ad Latinos ac deinde ad Romanos, qui etiam ipsi Latini sunt, temporum seriem deduxerunt qui gentem populi Romani in originis eius antiquitate rimati sunt: ob hoc debemus, ubi opus est, Assyrios nominare reges, ut appareat quem ad modum Babylonia, quasi prima Roma, cum peregrina in hoc mundo Dei ciuitate procurrat; res autem, quas propter comparationem ciuitatis utriusque, terrenae scilicet et caelestis, huic operi oportet inserere, magis ex Graecis et Latinis, ubi et ipsa Roma quasi secunda Babylonia est, debemus adsumere.

Quando ergo natus est Abraham, secundi reges erant apud Assyrios Ninus, apud Sicyonios Europs; primi autem illic Belus, hic Aegialeus fuerunt. Cum uero egresso Abraham de Babylonia promisit ei Deus ex illo magnam gentem futuram et in eius semine omnium gentium benedictionem, Assyrii quartum regem habebant, Sicyonii quintum; apud illos enim regnabat filius Nini post matrem Samirarnidem, quae ab illo interfecta perhibetur, ausa filium mater incestare concubitu. Hanc putant nonnulli condidisse Babylonem, quam quidem potuit instaurare. Quando autem uel quo modo condita fuerit, in sexto decimo libro diximus. Filium porro Nini et Samiramidis, qui matri successit in regnum, quidam etiam ipsum Ninum, quidam uero deriuato aĦ patre uocabulo Ninyan uocant. Sicyoniorum autem regnum tunc tenebat Telxion. Quo regnante usque adeo ibi mitia et laeta tempora fuerunt, ut eum defunctum uelut deum colerent sacrificando et ludos celebrando, quos ei primitus institutos ferunt.

[III] Huius temporibus etiam Isaac ex promissione Dei natus est centenario patri filius Abrahae de Sarra coniuge, quae sterilis et anus iam spem prolis amiserat. Tunc et Assyriis quintus erat rex Arrius. Ipsi uero Isaac sexagenario nati sunt gemini, Esau et Iacob, quos ei Rebecca uxor peperit, auo eorum Abraham adhuc uiuente et centum sexaginta aetatis annos agente, qui expletis centum septuaginta quinque defunctus est, regnantibus apud Assyrios Xerse illo antiquiore, qui etiam Baleus uocabatur, et apud Sicyonios Thuriaco, quem quidam Thurimachum scribunt, septimis regibus. Regnum autem Argiuorum simul cum Abrahae nepotibus ortum est, ubi primus regnauit Inachus. Sane, quod praetereundum non fuit, etiam apud sepulcrum septimi sui regis Thuriaci sacrificare Sicyonios solere Varro refert. Regnantibus porro octauis regibus, Armamitre Assyriorum, Sicyoniorum Leucippo et primo Argiuorum Inacho, Deus locutus est ad Isaac atque ipsi quoque eadem, quae patri eius, duo illa promisit, semini scilicet eius terram Chanaan et in eius semine benedictionem cunctarum gentium. Haec ipsa promissa sunt etiam filio eius, nepoti Abrahae, qui est appellatus primo Iacob, post Israel, cum iam Belocus rex nonus Assyriae et Phoroneus Inachi filius secundus regnaret Argiuis, Leucippo adhuc apud Sicyonios permanente. His temporibus Graecia sub Phoroneo Argolico rege legum et iudiciorum quibusdam clarior facta est institutis. Phegous tamen frater huius Phoronei iunior cum esset mortuus, ad eius sepulcrum templum est constitutum, in quo coleretur ut Deus et ei boues immolarentur. Credo honore tanto ideo dignum putarunt, quia in regni sui parte (pater quippe loca ambobus distribuerat, in quibus eo uiuente regnarent) iste sacella constituerat ad colendos deos et docuerat obseruari tempora per menses atque annos, quid eorum quatenus metirentur atque numerarent. Haec in eo noua mirantes rudes adhuc homines morte obita deum esse factum siue opinati sunt siue uoluerunt. Nam et Io filia Inachi fuisse perhibetur, quae postea Isis appellata ut magna dea culta est in Aegypto; quamuis alii scribant eam ex Aethiopia in Aegyptum uenisse reginam, et quod late iusteque imperauerit eisque multa commoda et litteras instituerit, hunc honorem illi habitum esse diuinum, postea quam ibi mortua est, et tantum honorem, ut capitali crimine reus fieret, si quis eam fuisse hominem diceret.

[IV] Regnantibus.Assyriorum decimo rege Baleo et Sicyoniorum nono Messapo, qui etiam Cephisos a quibusdam traditur (si tamen duorum nominum homo unus fuit ac non potius alterum pro altero putauerunt fuisse hominem, qui in suis posuerunt scriptis alterum nomen), cum rex Argiuorum tertius Apis esset, mortuus est Isaac annorum centum octoginta et reliquit geminos suos annorum centum et uiginti; quorum minor Iacob pertinens ad ciuitatem Dei, de qua scribimus, maiore utique reprobato, habebat duodecim filios, quorum illum, qui uocabatur Ioseph, mercatoribus in Aegyptum transeuntibus fratres adhuc Isaac auo eorum uiuente uendiderant. Stetit autem ante Pharaonem Ioseph, quando ex humilitate, quam pertulit, sublimatus est, cum triginta esset annorum; quoniam somnia regis diuine interpretatus praenuntiauit septem ubertatis annos futuros, quorum abundantiam praepollentem consequentes alii septem steriles fuerant consumpturi, et ob hoc eum rex praefecerat Aegypto de carcere liberatum, quo eum coniecerat integritas castitatis, quam fortiter seruans male amanti dominae et male credulo domino mentiturae ueste etiam derelicta de manibus adtrahentis aufugiens non consensit ad stuprum. Secundo autem anno septem annorum sterilium Iacob in Aegyptum cum suis omnibus uenit ad filium, agens annos centum et triginta, sicut interroganti regi ipse respondit, cum Ioseph ageret triginta et nouem, ad triginta scilicet, quos agebat, quando a rege honoratus est, additis septem ubertatis et duobus famis.

[V] His temporibus rex Argiuorum Apis nauibus transuectus in Aegyptum, cum ibi mortuus fuisset, factus est Serapis omnium maximus Aegyptiorum deus. Nominis autem huius, cur non Apis etiam post mortem,.sed Serapis appellatus sit, facillimam rationem Varro reddidit. quia enim arca, In qua mortuus ponitur, quod omnes iam sarcophagum uocant, *soro\s dicitur Graece, et ibi eum uenerari sepultum coeperant, priusquam templum eius esset extructum: uelut soros et Apis Sorapis primo, deinde una littera, ut fieri adsolet, commutata Serapis dictus est. Et constitutum est etiam de illo, ut, quisquis eum hominem fuisse dixisset, capitalem penderet poenam. Et quoniam fere in omnibus templis, ubi colebantur Isis et Serapis, erat etiam simulacrum, quod digito labiis inpresso admonere uideretur, ut silentium fieret: hoc significare idem Varro existimat, ut homines eos fuisse taceretur. Ille autem bos, quem mirabili uanitate decepta Aegyptus in eius honorem deliciis afluentibus alebat, quoniam eum sine sarcophago uiuum uenerabantur, Apis, non Serapis uocabatur. Quo boue mortuo quoniam quaerebatur et reperiebatur uitulus coloris eiusdem, hoc est albis quibusdam maculis similiter insignitus, mirum quiddam et diuinitus sibi procuratum esse credebant. Non enim magnum erat daemonibus ad eos decipiendos phantasiam talis tauri, quam sola cerneret, ostentare uaccae concipienti atque praegnanti, unde libido matris adtraheret, quod in eius fetu iam corporaliter appareret; sicut Iacob de uirgis uariatis, ut oues et caprae uariae nascerentur, effecit. Quod enim homines coloribus et corporibus ueris, hoc daemones figuris fictis facillime possunt animalibus concipientibus exhibere.

[VI] Apis ergo rex, non Aegyptiorum, sed Argiuorum, mortuus est in Aegypto. Huic filius Argus successit in regnum, ex cuius nomine et Argi et ex hoc Argiui appellati sunt; superioribus autem regibus nondum uel locus uel gens habebat hoc nomen. Hoc regnante apud Argiuos et apud Sicyonios Erato, apud Assyrios uero adhuc manente Baleo mortuus est Iacob in Aegypto annorum centum quadraginta septem, cum moriturus filios suos et nepotes ex Ioseph benedixisset Christumque apertissime prophetasset, dicens in benedictione Iudae: Non deficiet princeps ex Iuda et dux de femoribus eius, donec ueniant quae reposita sunt ei; et ipse expectatio gentium. Regnante Argo suis coepit uti frugibus Graecia et habere segetes in agricultura, delatis aliunde seminibus. Argus quoque post obitum deus haberi coepit, templo et sacrificiis honoratus. qui honor eo regnante ante illum delatus est homini priuato et fulminato cuidam Homogyro, eo quod primus ad aratrum boues iunxerit.

[VII] Regnantibus Assyriorum duodecimo Mamytho et undecimo Sicyoniorum Plemmeo et Argis adhuc manente Argo mortuus est Ioseph annorum centum decem. Post cuius mortem populus Dei mirabiliter crescens mansit in Aegypto centum quadraginta quinque annos, tranquille prius, donec morerentur quibus Ioseph notus fuit; deinde quia inuidebatur incrementis eius erantque suspecta: quo usque inde liberaretur, persecutionibus (inter quas tamen diuinitus fecundata multiplicatione crescebat) et laboribus premebatur intolerabilis seruitutis. In Assyria uero et Graecia per idem tempus regna eadem permanebant.

[VIII] Cum ergo regnaret Assyriis quartus decimus Saphrus et Sicyoniis duodecimus Orthopolis et Criasus quintus Argiuis, natus est in Aegypto Moyses, per quem populus Dei de seruitute Aegyptia liberatus est, in qua eum ad desiderandum sui Creatoris auxilium sic exerceri oportebat. Regnantibus memoratis regibus fuisse a quibusdam creditur Prometheus, quem propterea ferunt de luto formasse homines, quia optimus sapientiae doctor fuisse perhibetur; nec tamen ostenditur, qui eius temporibus fuerint sapientes. Frater eius Atlans magnus fuisse astrologus dicitur; unde occasionem fabula inuenit, ut eum caelum portare confingeret; quamuis mons eius nomine nuncupetur, cuius altitudine potius caeli portatio in opinionem uulgi uenisse uideatur. Multa quoque alia ex illis in Graecia temporibus confingi fabulosa coeperunt; sed usque ad Cecropem regem Atheniensium, quo regnante eadem ciuitas etiam tale nomen accepit, et quo regnante Deus per Moysen eduxit ex Aegypto populum suum, relati sunt in deorum numerum aliquot mortui caeca et uana consuetudine ac superstitione Graecorum. In quibus Criasi regis coniux Melantomice et Phorbas filius eorum, qui post patrem rex Argiuorum sextus fuit, et septimi regis Triopae filius Iasus et rex nonus Sthenelas siue Stheneleus siue Sthenelus, uarie quippe in diuersis auctoribus inuenitur. His temporibus etiam Mercurius fuisse perbibetur, nepos Atlantis ex Maia filia, quod uulgatiores etiam litterae personant. Multarum autem artium peritus claruit, quas et hominibus tradidit; quo merito eum post mortem deum esse uoluerunt siue etiam crediderunt. Posterior fuisse Hercules dicitur, ad ea tamen tempora pertinens Argiuorum; quamuis nonnulli eum Mercurio praeferant tempore, quos falli existimo. Sed quolibet tempore nati sint, constat inter historicos graues, qui haec antiqua litteris mandauerunt, ambos homines fuisse, et quod mortalibus ad istam uitam commodius ducendam beneficia multa contulerint, honores ab eis meruisse diuinos. Minerua uero longe his antiquior; nam temporibus Ogygi ad lacum, qui Tritonis dicitur, uirginali apparuisse fertur aetate, unde et Tritonia nuncupata est; multorum sane operum inuentrix et tanto procliuius dea credita, quanto minus origo eius innotuit. Quod enim de capite Iouis nata canitur, poetis et fabulis, non historiae rebusque gestis est adplicandum. Quamquam Ogygus ipse quando fuerit, cuius temporibus etiam diluuium magnum factum est, non illud maximum: In quo nulli homines euaserunt, nisi qui in arca esse potuerunt, quod gentium nec Graeca nec Latina nouit historia, sed tamen maius quam postea tempore Deucalionis fuit, inter scriptores historiae non conuenit. Nam Varro inde exorsus est librum, cuius mentionem superius feci, et nihil sibi, ex quo perueniat ad res Romanas, proponit antiquius quam Ogygi diluuium, hoc est Ogygi factum temporibus. Nostri autem qui chronica scripserunt, prius Eusebius, post Hieronymus, qui utique praecedentes aliquos historicos in hac opinione secuti sunt, post annos amplius quam trecentos iam secundo Argiuorum Phoroneo rege regnante Ogygi diluuium fuisse commemorant. Sed quolibet tempore fuerit, iam tamen Minerua tamquam dea colebatur regnante Atheniensibus Cecrope, sub quo rege etiam ipsam uel instauratam ferunt uel conditam ciuitatem.

[IX] Nam ut Athenae uocarentur, quod certe nomen a Minerua est, quae Graece *)Aqhna= dicitur, hanc causam Varro indicat. Cum apparuisset illic repente oliuae arbor et alio loco aqua erupisset, regem prodigia ista mouerunt, et misit ad Apollinem Delphicum sciscitatum quid intellegendum esset quidue faciendum. Ille respondit, quod olea Mineruam significaret, unda Neptunum, et quod esset in ciuium potestate, ex cuius potius nomine duorum deorum, quorum illa signa essent, ciuitas uocaretur. Isto Cecrops oraculo accepto ciues omnes utriusque sexus (mos enim tunc in eisdem locis erat, ut etiam feminae publicis consultationibus interessent) ad ferendum suffragium conuocauit. Consulta igitur multitudine mares pro Neptuno, feminae pro Minerua tulere sententias, et quia una plus inuenta est feminarum, Minerua uicit. Tum Neptunus iratus marinis fluctibus exaestuantibus terras Atheniensium populatus est; quoniam spargere latius quaslibet aquas difficile daemonibus non est. Cuius ut iracundia placaretur, triplici supplicio dicit idem auctor ab Atheniensibus affectas esse mulieres, ut nulla ulterius ferrent suffragia, ut nullus nascentium maternum nomen acciperet, ut ne quis eas Athenaeas uocaret. Ita illa ciuitas, mater aut nutrix liberalium doctrinarum et tot tantorumque philosophorum, qua nihil habuit Graecia clarius atque nobilius, ludificantibus daemonibus de lite deorum suorum, maris et feminae, et de uictoria per feminas feminae Athenas nomen accepit, et a uicto laesa ipsam uictricis uictoriam punire compulsa est, plus aquas Neptuni quam Mineruae arma formidans. Nam in mulieribus, quae sic punitae sunt, et Minerua quae uicerat uicta est; nec adfuit suffragatricibus suis, ut suffragiorum deinceps perdita potestate et alienatis filiis a nominibus matrum Athenaeas saltem uocari liceret et eius deae mereri uocabulum, quam uiri dei uictricem fecerant ferendo suffragium. Quae et quanta hinc dici possent, nisi sermo ad alia properaret!

[X] Et tamen Marcus Varro non uult fabulosis aduersus deos fidem adhibere figmentis, ne de maiestatis eorum dignitate indignum aliquid sentiat. Et ideo nec Areon pagon. ubi cum Atheniensibus Paulus apostolus disputauit, ex quo loco Areopagitae appellati sunt curiales urbis eiusdem, uult inde accepisse nomen, quod Mars, qui Graece *)?Arhs dicitur, cum homicidii crimine reus fieret, iudicantibus duodecim diis in eo pago sex sententiis absolutus est (quia ubi paris numeri sententiae fuissent, praeponi absolutio damnationi solebat); sed contra istam, quae multo amplius est celebrata, opinionem aliam quandam de obscurarum notitia litterarum causam nominis huius conatur astruere, ne Areon pagon Athenienses de nomine Martis et pagi quasi Martis pagum nominasse credantur, in iniuriam uidelicet numinum, a quibus litigia uel iudicia existimat aliena; non minus hoc, quod de Marte dicitur, falsum esse adseuerans, quam illud quod de tribus deabus, Iunone scilicet et Minerua et Venere, quae pro malo aureo adipiscendo apud iudicem Paridem de pulchritudinis excellentia certasse narrantur et ad placandos ludis deos, qui delectantur seu ueris seu falsis istis criminibus suis, inter theatricos plausus cantantur atque saltantur. Haec Varro non credit, ne deorum naturae seu moribus credat incongrua; et tamen non fabulosam, sed historicam rationem de Athenarum uocabulo reddens tantam Neptuni et Mineruae litem suis litteris inserit, de cuius nomine potius illa ciuitas uocaretur, ut, cum prodigiorum ostentatione contenderent, inter eos iudicare nec Apollo consultus auderet, sed deorum iurgium finiendum, sicut memoratarum trium dearum ad Paridem Iuppiter, ita et iste ad homines mitteret, ubi uinceret Minerua suffragiis et in poena suarum suffragatricium uinceretur, quae in aduersariis suis uiris obtinere Athenas potuit, et amicas suas feminas Athenaeas habere non potuit. His temporibus, ut Varro scribit, regnante Atheniensibus Cranao, successore Cecropis, ut autem nostri Eusebius et Hieronymus, adhuc eodem Cecrope permanente, diluuium fuit, quod appellatum est Deucalionis, eo quod ipse regnabat in earum terrarum partibus, ubi maxime factum est. Hoc autem diluuium nequaquam ad Aegyptum atque ad eius uicina peruenit.

[XI] Eduxit ergo Moyses ex Aegypto populum Dei nouissimo tempore Cecropis Atheniensium regis, cum apud Assyrios regnaret Ascatades, apud Sicyonios Marathus, apud Argiuos Triopas. Educto autem populo in monte Sina diuinitus acceptam tradidit legem, quod uetus dicitur testamentum, quia promissiones terrenas habet, et per Iesum Christum futurum fuerat testamentum nouum, quo regnum caelorum promitteretur. Hunc enim ordinem seruari oportebat, sicut in uno quoque homine, qui in Deum proficit, id agitur, quod ait apostolus, ut non sit prius quod spiritale est; sed quod animale, postea spiritale; quoniam sicut dicit et uerum est, primus homo de terra, terrenus; secundus homo de caelo. Rexit autem populum Moyses per annos quadraginta in deserto et mortuus est annorum centum et uiginti, cum Christum etiam ipse prophetasset per figuras obseruationum carnalium in tabernaculo et sacerdotio et sacrificiis aliisque mysticis plurimisque mandatis. Moysi successit Iesus Naue et in terra promissionis Introductum populum conlocauit ex auctoritate diuina debellatis gentibus, a quibus eadem loca tenebantur. qui cum populum rexisset post mortem Moysi uiginti et septem annos, etiam ipse defunctus est regnante apud Assyrios octauo decimo Amynta, apud Sicyonios sexto decimo Corace, apud Argiuos decimo Danao, apud Athenienses quarto Erichthonio.

[XII] Per haec tempora, id est ab exitu Israel ex Aegypto usque ad mortem Iesu Naue, per quem populus idem terram promissionis accepit, sacra sunt instituta diis falsis a regibus Graeciae, quae memoriam diluuii et ab eo liberationis hominum uitaeque tunc aerumnosae modo ad alta, modo ad plana migrantium sollemni celebritate reuocarunt. Nam et Lupercorum per sacram uiam ascensum atque descensum sic interpretantur, ut ab eis significari dicant homines, qui propter aquae inundationem summa montium petiuerunt et rursus eadem residente ad ima redierunt. His temporibus Dionysum, qui etiam Liber pater dictus est et post mortem deus habitus, uitem ferunt ostendisse in Attica terra hospiti suo. Tunc Apollini Delphico instituti sunt ludi musici, ut placaretur ira eius, qua putabant adflictas esse sterilitate Graeciae regiones, quia non defenderint templum eius, quod rex Danaus, cum easdem terras bello inuasisset, incendit. Hos autem ludos ut instituerent, oraculo sunt eius admoniti. In Attica uero rex Erichthonius ei ludos primus instituit, nec ei tantum, sed etiam Mineruae, ubi praemium uictoribus oleum ponebatur, quod eius fructus inuentricem Mineruam, sicut uini Liberum tradunt. Per eos annos a rege Xantho Cretensium, cuius apud alios aliud nomen inuenimus, rapta perbibetur Europa, et inde geniti Rhadamanthus, Sarpedon et Minos, quos magis ex eadem muliere filios Iouis esse uulgatum est. Sed talium deorum cultores illud, quod de rege Cretensium diximus, historicae ueritati, hoc autem, quod de Ioue poetae cantant, theatra concrepant, populi celebrant, uanitati deputant fabularum, ut esset unde ludi fierent placandis numinibus etiam falsis eorum criminibus. His temporibus Hercules in Syria clarus habebatur; sed nimirum alius, non ille, de quo supra locuti sumus. Secretiore quippe historia plures fuisse dicuntur et Liberi patres et Hercules. Hunc sane Herculem, cuius ingentia duodecim facta numerant, inter quae Antaei Afri necem non commemorant, quod ea res ad alterum Herculem pertinet, in Oeta monte a se ipso incensum produnt suis litteris, cum ea uirtute, qua multa subegerat, morbum tamen, quo languebat, sustinere non posset. Illo tempore uel rex uel potius tyrannus Busiris suis diis suos hospites immolabat, quem filium perhibent fuisse Neptuni ex matre Libya, filia Epaphi. Verum non credatur hoc stuprum perpetrasse Neptunus, ne dii accusentur; sed poetis et theatris ista tribuantur, ut sit unde placentur. Erichthonii regis Atheniensium, cuius nouissimis annis Iesus Naue mortuus reperitur, Vulcanus et Minerua parentes fuisse dicuntur. Sed quoniam Mineruam uirginem uolunt, in amborum contentione Vulcanum commotum effudisse aiunt semen in terram atque inde homini nato ob eam causam tale inditum nomen. Graeca enim lingua *e)/ris contentio, *xqw\n terra est, ex quibus duobus compositum uocabulum est Erichthonius. Verum, quod fatendum est, refellunt et a suis diis repellunt ista doctiores, qui hanc opinionem fabulosam hinc exortam ferunt, quia in templo Vulcani et Mineruae, quod ambo unum habebant Athenis, expositus inuentus est puer dracone inuolutus, qui eum significauit magnum futurum et propter commune templum, cum essent parentes eius ignoti, Vulcani et Mineruae dictum esse filium. Nominis tamen eius originem fabula illa potius quam ista designat historia. Sed quid ad nos? Hoc in ueracibus libris homines instruat religiosos, illud in fallacibus ludis daemones delectet inpuros; quos tamen illi religiosi tamquam deos colunt, et cum de illis haec negant, ab omni eos crimine purgare non possunt, quoniam ludos eis poscentibus exhibent, ubi turpiter aguntur, quae uelut sapienter negantur, et his falsis ac turpibus dii placantur, ubi etsi fabula cantat crimen numinum falsum, delectari tamen falso crimine crimen est uerum.

[XIII] Post mortem Iesu Naue populus Dei iudices habuit, quibus temporibus alternauerunt apud eos et humilitates laborum pro eorum peccatis, et prosperitates consolationum propter miserationem Dei. His temporibus fabulae fictae sunt de Triptolemo, quod iubente Cerere anguibus portatus alitibus indigentibus terris frumenta uolando contulerit; de Minotauro, quod bestia fuerit inclusa Labyrintho, quo cum intrassent homines, inextricabili errore inde exire non poterant; de Centauris, quod equorum hominumque fuerit natura coniuncta; de Cerbero, quod sit triceps inferorum canis; de Phryxo et Helle eius sorore, quod uecti ariete uolauerint; de Gorgone, quod fuerit crinita serpentibus et aspicientes conuertebat in lapides; de Bellerophonte, quod equo pinnis uolante sit uectus, qui equus Pegasus dictus est; de Amphione, quod citharae suauitate lapides mulserit et adtraxerit; de fabro Daedalo et eius Icaro filio, quod sibi coaptatis pinnis uolauerint; de Oedipo, quod monstrum quoddam, quae Sphinga dicebatur, humana facie quadrupedem, soluta qua e ab illa proponi soleret uelut insolubili quaestione suo praecipitio perire compulerit; de Antaeo, quem necauit Hercules, quod filius terrae fuerit, propter quod cadens in terram fortior soleret adsurgere; et si qua forte alia praetermisi. Hae fabulae bellum ad usque Troianum, ubi secundum librum Marcus Varro de populi Romani gente finiuit, ex occasione historiarum, quae res ueraciter gestas continent, ita sunt ingeniis hominum fictae, ut non sint opprobriis numinum adfixae. Porro autem quicumque finxerunt a Ioue ad stuprum raptum pulcherrimum puerum Ganymedem, quod nefas rex Tantalus fecit et Ioui fabula tribuit, uel Danaes per imbrem aureum adpetisse concubitum, ubi intellegitur pudicitia mulieris auro fuisse corrupta, quae illis temporibus uel facta uel ficta sunt, aut facta ab aliis et ficta de Ioue, dici non potest quantum mali de hominum praesumpserint cordibus, quod possent ista patienter ferre mendacia, quae tamen etiam libenter amplexi sunt. qui utique quanto deuotius Iouem colunt, tanto eos, qui haec de illo dicere ausi sunt, seuerius punire debuerunt. Nunc uero non solum eis, qui ista finxerunt, irati non sunt, sed ut talia figmenta etiam in theatris agerent, ipsos deos potius iratos habere timuerunt. His temporibus Latona Apollinem peperit, non illum, cuius oracula solere consuli superius loquebamur, sed illum, qui cum Hercule seruiuit Admeto; qui tamen sic est deus creditus, ut plurimi ac paene omnes unum eundemque Apollinem fuisse opinentur. Tunc et Liber pater bellauit in India, qui multas habuit in exercitu feminas, quae Bacchae appellatae sunt, non tam uirtute nobiles quam furore. Aliqui sane et uictum scribunt istum Liberum et uinctum; nonnulli et occisum in pugna a Perseo, nec ubi fuerit sepultus tacent; et tamen eius uelut dei nomine per inmundos daemones Bacchanalia sacra uel potius sacrilegia sunt instituta, de quorum rabiosa turpitudine post tam multos annos sic senatus erubuit, ut in urbe Roma esse prohiberet. Per ea tempora Perseus et uxor eius Andromeda postea quam sunt mortui, sic eos in caelum receptos esse crediderunt, ut imagines eorum stellis designare eorumque appellare nominibus non erubescerent, non timerent.

[XIV] Per idem temporis interuallum extiterunt poetae, qui etiam theologi dicerentur, quoniam de diis carmina faciebant, sed talibus diis, qui licet magni homines, tamen homines fuerunt aut mundi huius, quem uerus Deus fecit, elementa sunt aut in principatibus et potestatibus pro uoluntate Creatoris et suis meritis ordinati, et si quid de uno uero Deo inter multa Dana et falsa cecinerint, colendo cum illo alios, qui dii non sunt, eisque exhibendo famulatum, qui uni tantum debetur Deo, non ei utique rite seruierunt nec a fabuloso deorum suorum dedecore etiam ipsi se abstinere potuerunt --- Orpheus, Musaeus, Linus. Verum isti theologi deos coluerunt, non pro diis culti sunt; quamuis Orpheum nescio quo modo infernis sacris uel potius sacrilegiis praeficere soleat ciuitas impiorum. Vxor autem regis Athamantis, quae uocabatur Ino, et eius filius Melicertes praecipitio spontaneo in mari perierunt et opinione hominum in deos relati sunt, sicut alii homines eorum temporum, Castor et Pollux. Illam sane Melicertis matrem Leucothean Graeci, Matutam Latini uocauerunt, utrique tamen putantes deam.

[XV] Per ea tempora regnum finitum est Argiuorum, translatum ad Mycenas, unde fuit Agamemnon, et exortum est regnum Laurentum, ubi Saturni filius Picus regnum primus accepit, iudicante apud Hebraeos femina Debbora; sed per illam Dei spiritus id agebat; nam etiam prophetissa erat, cuius prophetia minus aperta est, quam ut possimus eam sine diuturna expositione de Christo demonstrare prolatam. Iam ergo regnabant Laurentes utique in Italia, ex quibus euidentior ducitur origo Romana post Graecos; et tamen adhuc regnum Assyrium permanebat, ubi erat rex uicensimus et tertius Lampares, cum primus Laurentum Picus esse coepisset. De huius Pici patre Saturno uiderint quid sentiant talium deorum cultores, qui negant hominem fuisse; de quo et alii scripserunt, quod ante Picum filium suum in Italia ipse regnauerit, et Vergilius notioribus litteris dicit:

Is genus indocile et dispersum montibus altis

Composuit legesque dedit Latiumque uocari

Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.

Aurea quae perhibent illo sub rege fuere

Saecula. Sed haec poetica opinentur esse figmenta et Pici patrem Stercen potius fuisse adseuerent, a quo peritissimo agricola inuentum ferunt, ut fimo animalium agri fecundarentur, quod ab eius nomine stercus est dictum; hunc quidam Stercutium uocatum ferunt. Qualibet autem ex causa eum Saturnum appellare uoluerint, certe tamen hunc Stercen siue Stercutium merito agriculturae fecerunt deum. Picum quoque similiter eius filium in talium deorum numerum receperunt, quem praeclarum augurem et belligeratorem fuisse asserunt. Picus Faunum genuit, Laurentum regem secundum; etiam iste deus illis uel est uel fuit. Hos ante Troianum bellum diuinos honores mortuis hominibus detulerunt.

[XVI] Troia uero euersa excidio illo usquequaque cantato puerisque notissimo, quod et magnitudine sui et scriptorum excellentibus linguis insigniter diffamatum atque uulgatum est gestumque regnante iam Latino Fauni filio, ex quo Latinorum regnum dici coepit Laurentumque cessauit, Graeci uictores deletam Troiam relinquentes et ad propria remeantes diuersis et horrendis cladibus dilacerati atque contriti sunt; et tamen etiam ex eis deorum suorum numerum auxerunt. Nam et Diomeden fecerunt deum, quem poena diuinitus inrogata perhibent ad suos non reuertisse; eiusque socios in uolucres fuisse conuersos non fabuloso poeticoque mendacio, sed historica adtestatione confirmant; quibus nec deus, ut putant, factus humanam reuocare naturam uel ipse potuit uel certe a Ioue suo rege tamquam caelicola nouicius impetrauit. quin etiam templum eius esse aiunt in insula Diomedea, non longe a monte Gargano, qui est in Apulia, et hoc templum circumuolare atque incolere has alites tam mirabili obsequio, ut aquam impleant et aspergant; et eo si Graeci uenerint uel Graecorum stirpe prognati, non solum quietas esse, uerum et insuper adulare; si autem alienigenas uiderint, subuolare ad capita tamque grauibus ictibus, ut etiam perimant, uulnerare. Nam duris et grandibus rostris satis ad haec proelia perhibentur armatae.

[XVII] Hoc Varro ut astruat, commemorat alia non minus incredibilia de illa maga famosissima Circe, quae socios quoque Vlixis mutauit in bestias, et de Arcadibus, qui sorte ducti tranabant quoddam stagnum atque ibi conuertebantur in lupos et cum similibus feris per illius regionis deserta uiuebant. Si autem carne non uescerentur humana, rursus post nouem annos eodem renatato stagno reformabantur in homines. Denique etiam nominatim expressit quendam Demaenetum gustasse de sacrificio, quod Arcades immolato puero deo suo Lycaeo facere solerent, et in lupum fuisse mutatum et anno decimo in figuram propriam restitutum pugilatum sese exercuisse et Olympiaco uicisse certamine. Nec idem propter aliud arbitratur historicus in Arcadia tale nomen adfictum Pani Lycaeo et Ioui Lycaeo nisi propter hanc in lupos hominum mutationem, quod eam nisi ui diuina fieri non putarent. Lupus enim Graece *lu/kos dicitur, unde Lycaei nomen apparet inflexum. Romanos etiam Lupercos ex illorum mysteriorum ueluti semine dicit exortos.

[XVIII] Sed de ista tanta ludificatione daemonum nos quid dicamus, qui haec legent, fortassis expectent. Et quid dicemus, nisi de medio Babylonis esse fugiendum? Quod praeceptum propheticum ita spiritaliter intellegitur, ut de huius saeculi ciuitate, quae profecto et angelorum et hominum societas impiorum est, fidei passibus, quae per dilectionem operatur, in Deum uiuum proficiendo fugiamus. Quanto quippe in haec ima potestatem daemonum maiorem uidemus, tanto tenacius Mediatori est inhaerendum, per quem de imis ad summa conscendimus. Si enim dixerimus ea non esse credenda, non desunt etiam nunc, qui eius modi quaedam uel certissima audisse uel etiam expertos se esse adseuerent. Nam et nos cum essemus in Italia audiebamus talia de quadam regione illarum partium, ubi stabularias mulieres inbutas his malis artibus in caseo dare solere dicebant quibus uellent seu possent uiatoribus, unde in iumenta ilico uerterentur et necessaria quaeque portarent postque perfuncta opera iterum ad se redirent; nec tamen in eis mentem fieri bestialem, sed rationalem humanamque seruari, sicut Apuleius in libris, quos asini aurei titulo inscripsit, sibi ipsi accidisse, ut accepto ueneno humano animo permanente asinus fieret, aut indicauit aut finxit.

Haec uel falsa sunt uel tam inusitata, ut merito non credantur. Firmissime tamen credendum est omnipotentem Deum posse omnia facere quae uoluerit, siue uindicando siue praestando, nec daemones aliquid operari secundum naturae suae potentiam (quia et ipsa angelica creatura est, licet proprio uitio sit maligna) nisi quod ille permiserit, cuius iudicia occulta sunt multa, iniusta nulla. Nec sane daemones naturas creant, si aliquid tale faciunt, de qualibus factis ista uertitur quaestio; sed specie tenus, quae a uero Deo sunt creata, commutant, ut uideantur esse quod non sunt. Non itaque solum animum, sed ne corpus quidem ulla ratione crediderim daemonum arte uel potestate in membra et liniamenta bestialia ueraciter posse conuerti, sed phantasticum hominis, quod etiam cogitando siue somniando per rerum innumerabilia genera uariatur et, cum corpus non sit, corporum tamen similes mira celeritate formas capit, sopitis aut oppressis corporeis hominis sensibus ad aliorum sensum nescio quo ineffabili modo figura corporea posse perduci; ita ut corpora ipsa hominum alicubi iaceant, uiuentia quidem, sed multo grauius atque uehementius quam somno suis sensibus obseratis; phantasticum autem illud ueluti corporatum in alicuius animalis effigie appareat sensibus alienis talisque etiam sibi esse homo uideatur, sicut talis sibi uideri posset in somnis, et portare onera, quae onera si uera.sunt corpora, portantur a daemonibus, ut inludatur hominibus, partim uero onerum corpora, partim iumentorum falsa cernentibus. Nam quidam nomine Praestantius patri suo contigisse indicabat, ut uenenum illud per caseum in domo sua sumeret et iaceret in lecto suo quasi dormiens, qui tamen nullo modo poterat excitari. Post aliquot autem dies eum uelut euigilasse dicebat et quasi somnia narrasse quae passus est, caballum se scilicet factum annonam inter alia iumenta baiulasse militibus, quae dicitur Retica, quoniam ad Retias deportatur. Quod ita, ut narrauit, factum fuisse compertum est; quae tamen ei sua somnia uidebantur. Indicauit et alius se domi suae per noctem, antequam requiesceret, uidisse uenientem ad se philosophum quendam sibi notissimum sibique exposuisse nonnulla Platonica, quae antea rogatus exponere noluisset. Et cum ab eodem philosopho quaesitum fuisset, cur in domo eius fecerit, quod in domo sua petenti negauerat: "Non feci, inquit, sed me fecisse somniaui." Ac per hoc alteri per imaginem phantasticam exhibitum est uigilanti, quod alter uidit in somnis.

Haec ad nos non quibuscumque, qualibus credere putaremus indignum, sed eis referentibus peruenerunt, quos nobis non existimaremus fuisse mentitos. Proinde quod homines dicuntur mandatumque est litteris ab diis uel potius daemonibus Arcadibus in lupos solere conuerti, et quod

Carminibus Circe socios mutauit Vlixi, secundum istum modum mihi uidetur fieri potuisse, quem dixi, si tamen factum est. Diomedeas autem uolucres, quando quidem genus earum per successionem propaginis durare perhibetur, non mutatis hominibus factas, sed subtractis credo fuisse suppositas, sicut cerua pro Iphigenia, regis Agamemnonis filia. Neque enim daemonibus iudicio Dei permissis huius modi praestigiae difficiles esse potuerunt; sed quia illa uirgo postea uiua reperta est, suppositam pro illa esse ceruam facile cognitum est. Socii uero Diomedis quia nusquam subito conparuerunt et postea nullo loco apparuerunt, perdentibus eos ultoribus angelis malis, in eas aues, quae pro illis sunt occulte ex aliis locis, ubi est hoc genus auium, ad ea loca perductae ac repente suppositae, creduntur esse conuersi. Quod autem Diomedis templo aquam rostris afferunt et aspergunt, et quod blandiuntur Graecigenis atque alienigenas persequuntur, mirandum non est fieri daemonum instinctu, quorum interest persuadere deum factum esse Diomeden ad decipiendos homines, ut falsos deos cum ueri Dei iniuria multos colant et hominibus mortuis, qui nec cum uiuerent uere uixerunt, templis altaribus, sacrificiis sacerdotibus (quae omnia cum recta sunt non nisi uni Deo uiuo et uero debentur) inseruiant.

[XIX] Eo tempore post captam Troiam atque deletam Aeneas cum uiginti nauibus, quibus portabantur reliquiae Troianorum, in Italiam uenit, regnante ibi Latino et apud Athenienses Menestheo, apud Sicyonios Polyphide, apud Assyrios Tautane, apud Hebraeos autem iudex Labdon fuit. Mortuo autem Latino regnauit Aeneas tribus annis, eisdem in supradictis locis manentibus regibus, nisi quod Sicyoniorum iam Pelasgus erat et Hebraeorum iudex Samson; qui cum mirabiliter fortis esset, putatus est Hercules. Sed Aenean, quoniam quando mortuus est non conparuit, deum sibi fecerunt Latini. Sabini etiam regem suum primum Sancum siue, ut aliqui appellant, Sanctum, rettulerunt in deos. Per idem tempus Codrus rex Atheniensium Peloponnensibus eiusdem hostibus ciuitatis se interficiendum ignotus obiecit; et factum est. Hoc modo eum praedicant patriam liberasse. Responsum enim acceperant Peloponnenses tum demum se superaturos, si eorum regem non occidissent. Fefellit ergo eos habitu pauperis apparendo et in suam necem per iurgium prouocando. Vnde ait Vergilius:

Et iurgia Codri. Et hunc Athenienses tamquam deum sacrificiorum honore coluerunt. Quarto Latinorum rege Siluio Aeneae filio, non de Creusa, de qua fuit Ascanius, qui tertius ibi regnauit, sed de Lauinia Latini filia, quem postumum Aeneas dicitur habuisse, Assyriorum autem uicensimo et nono Oneo et Melantho Atheniensium sexto decimo, iudice autem Hebraeorum Heli sacerdote regnum Sicyoniorum consumptum est, quod per annos nongentos quinquaginta et nouem traditur fuisse porrectum.

[XX] Mox eisdem per loca memorata regnantibus Israelitarum regnum finito tempore iudicum a Saule rege sumpsit exordium, quo tempore fuit propheta Samuel. Ab illo igitur tempore hi reges Latinorum esse coeperunt, quos cognominabant Siluios; ab eo quippe, qui filius Aeneae primus dictus est Siluius, ceteris subsecutis et propria nomina inponebantur et hoc non defuit cognomentum; sicut longe postea Caesares cognominati sunt, qui successerunt Caesari Augusto. Reprobato autem Saule, ne quisquam ex eius stirpe regnaret, eoque defuncto Dauid successit in regnum post annos a Saulis imperio quadraginta. Tunc Athenienses habere deinde reges post Codri interitum destiterunt et magistratus habere coeperunt administrandae rei publicae. Post Dauid, qui etiam ipse quadraginta regnauit annos, filius eius Salomon rex Israelitarum fuit, qui templum illud nobilissimum Dei Hierosolymitanum condidit. Cuius tempore apud Latinos condita est Alba, ex qua deinceps non Latinorum, sed Albanorum reges appellari, in eodem tamen Latio, coeperunt. Salomoni successit filius eius Roboam, sub quo in duo regna populus ille diuisus est, et singulae partes suos singulos reges habere coeperunt.

[XXI] Latium post Aenean, quem deum fecerunt, undecim reges habuit, quorum nullus deus factus est. Auentinus autem, qui duodecimo loco Aenean sequitur, cum esset prostratus in bello et sepultus in eo monte, qui etiam nunc eius nomine nuncupatur, deorum talium, quales sibi faciebant, numero est additus. Alii sane noluerunt eum in proelio scribere occisum, sed non conparuisse dixerunt; nec ex eius uocabulo appellatum montem, sed ex aduentu auium dictum Auentinum. Post hunc non est deus factus in Latio nisi Romulus conditor Romae. Inter istum autem et illum reges reperiuntur duo, quorum primus est, ut eum Vergiliano uersu eloquar:

Proximus ille Procas, Troianae gloria gentis. Cuius tempore quia iam quodam modo Roma parturiebatur, illud omnium regnorum maximum Assyrium finem tantae diuturnitatis accepit. Ad Medos quippe translatum est post annos ferme mille trecentos quinque, ut etiam Beli, qui Ninum genuit et illic paruo contentus imperio primus rex fuit, tempora computentur. Procas autem regnauit ante Amulium. Porro Amulius fratris sui Numitoris filiam Rheam nomine, quae etiam Ilia uocabatur, Romuli matrem, Vestalem uirginem fecerat, quam uolunt de Marte geminos concepisse, isto modo stuprum eius honorantes uel excusantes, et adhibentes argumentum, quod infantes expositos lupa nutriuerit. Hoc enim genus bestiae ad Martem existimant pertinere, ut uidelicet ideo lupa credatur admouisse ubera paruulis, quia filios domini sui Martis agnouit; quamuis non desint qui dicant, cum expositi uagientes iacerent, a nescio qua primum meretrice fuisse collectos et primas eius suxisse mamillas (meretrices autem lupas uocabant, unde etiam nunc turpia loca earum lupanaria nuncupantur), et eos postea ad Faustulum peruenisse pastorem atque ab eius Acca uxore nutritos. Quamquam si ad arguendum hominem regem, qui eos in aquam proici crudeliter iusserat, eis infantibus, per quos tanta ciuitas condenda fuerat, de aqua diuinitus liberatis per lactantem feram Deus uoluit subuenire, quid mirum est? Amulio successit in regnum Latiare frater eius Numitor, auus Romuli, cuius Numitoris primo anno condita est Roma; ac per hoc cum suo deinceps, id est Romulo, nepote regnauit.

[XXII] Ne multis morer, condita est ciuitas Roma uelut altera Babylon et uelut prioris filia Babylonis, per quam Deo placuit orbem debellare terrarum et in unam societatem rei publicae legumque perductum longe lateque pacare. Erant enim iam populi ualidi et fortes et armis gentes exercitatae, quae non facile cederent, et quas opus esset ingentibus periculis et uastatione utrimque non parua atque horrendo labore superari. Nam quando regnum Assyriorum totam paene Asiam subiugauit, licet bellando sit factum, non tamen multum asperis et difficilibus bellis fieri potuit, quia rudes adhuc ad resistendum gentes erant nec tam multae uel magnae, si quidem post illud maximum atque uniuersale diluuium, cum in arca Noe octo soli homines euaserunt, anni non multo amplius quam mille transierant, quando Ninus Asiam totam excepta India subiugauit. Roma uero tot gentes <et&lg Orientis et Occidentis, quas imperio Romano subditas cernimus, non ea celeritate ac facilitate perdomuit, quoniam paulatim increscendo robustas eas et bellicosas, quaqua uersum dilatabatur, inuenit. Tempore igitur, quo Roma condita est, populus Israel habebat in terra promissionis annos septingentos decem et octo. Ex quibus uiginti septem pertinent ad Iesum Naue, deinde ad tempus iudicum trecenti uiginti nouem. Ex quo autem reges ibi esse coeperant, anni erant trecenti sexaginta duo. Et rex tunc erat in Iuda, cuius nomen erat Achaz uel, sicut alii conputant, qui ei successit Ezechias, quem quidem constat optimum et piissimum regem Romuli regnasse temporibus. In ea uero Hebraei populi parte, quae appellabatur Israel, regnare coeperat Osee.

[XXIII] Eodem tempore nonnulli Sibyllam Erythraeam uaticinatam ferunt. Sibyllas autem Varro prodit plures fuisse, non unam. Haec sane Erythraea Sibylla quaedam de Christo manifesta conscripsit; quod et.iam nos prius in Latina lingua uersibus male Latinis et non stantibus legimus per nescio cuius interpretis imperitiam, sicut post cognouimus. Nam uir clarissimus Flaccianus, qui etiam proconsul fuit, homo facillimae facundiae multaeque doctrinae, cum de Christo conloqueremur, Graecum nobis codicem protulit, carmina esse dicens Sibyllae Erythraeae, ubi ostendit quodam loco in capitibus uersuum ordinem litterarum ita se habentem, ut haec in eo uerba legerentur: *Ihsou=s Xreisto\s Qeou= ui(o\s swth/r, quod est Latine, Iesus Christus Dei filius saluator. Hi autem uersus, quorum primae litterae istum sensum, quem diximus, reddunt, sicut eos quidam Latinis et stantibus uersibus est interpretatus, hoc continent:

Iudicii signum tellus sudore madescet.

E caelo rex adueniet per saecla futurus,

Scilicet ut carnem praesens, ut iudicet orbem.

Vnde Deum cernent incredulus atque fidelis

Celsum cum sanctis aeui iam termino in ipso.

Sic animae cum carne aderunt, quas iudicat ipse,

Cum iacet incultus densis in uepribus orbis.

Reicient simulacra uiri, cunctam quoque gazam,

Exuret terras ignis pontumque polumque

Inquirens, taetri portas effringet Auerni.

Sanctorum sed enim cunctae lux libera carni

Tradetur, sontes aeterna flamma cremabit.

Occultos actus retegens tunc quisque loquetur

Secreta, atque Deus reserabit pectora luci.

Tunc erit et luctus, stridebunt dentibus omnes.

Eripitur solis iubar et chorus interit astris.

Voluetur caelum, lunaris splendor obibit;

Deiciet colles, ualles extollet ab imo.

Non erit in rebus hominum sublime uel altum.

Iam aequantur campis montes et caerula ponti

Omnia cessabunt, tellus confracta peribit:

Sic pariter fontes torrentur fluminaque igni.

Sed tuba tum sonitum tristem demittet ab alto

Orbe, gemens facinus miserum uariosque labores,

Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens.

Et coram hic Domino reges sistentur ad unum.

Reccidet e caelo ignisque et sulphuris amnis. In his Latinis uersibus de Graeco utcumque translatis ibi non potuit ille sensus occurrere, qui fit, cum litterae, quae sunt in eorum capitibus, conectuntur, ubi Y littera in Graeco posita est, quia non potuerunt Latina uerba inueniri, quae ab eadem littera inciperent et sententiae conuenirent. Hi autem sunt uersus tres, quintus et octauus decimus et nonus decimus. Denique si litteras quae sunt in capitibus omnium uersuum conectentes horum trium quae scriptae sunt non legamus, sed pro eis Y litteram, tamquam in eisdem locis ipsa sit posita, recordemur, exprimitur in quinque uerbis: Iesus Christus Dei filius saluator; sed cum Graece hoc dicitur, non Latine. Et sunt uersus uiginti et septem, qui numerus quadratum ternarium solidum reddit. Tria enim ter ducta fiunt nouem; et ipsa nouem si ter ducantur, ut ex lato in altum figura consurgat, ad uiginti septem perueniunt. Horum autem Graecorum quinque uerborum, quae sunt *Ihsou=s Xreisto\s Qeou= ui(o\s swth\r, quod est Latine Iesus Christus Dei filius saluator, si primas litteras iungas, erit *i)xqu/s, id est piscis, in quo nomine mystice intellegitur Christus, eo quod in huius mortalitatis abysso uelut in aquarum profunditate uiuus, hoc est sine peccato, esse potuerit.

Haec autem Sibylla siue Erythraea siue, ut quidam magis credunt, Cumaea ita nihil habet in toto carmine suo, cuius exigua ista particula est, quod ad deorum falsorum siue factorum cultum pertineat, quin immo ita etiam contra eos et contra cultores eorum loquitur, ut in eorum numero deputanda uideatur, qui pertinent ad ciuitatem Dei. Inserit etiam Lactantius operi suo quaedam de Christo uaticinia Sibyllae, quamuis non exprimat cuius. Sed quae ipse singillatim posuit, ego arbitratus sum coniuncta esse ponenda, tamquam unum sit prolixum, quae ille plura commemorauit et breuia. "In manus <iniquas&lg, inquit, infidelium postea ueniet; dabunt autem Deo alapas manibus incestis et inpurato ore exspuent uenenatos sputus; dabit uero ad uerbera simpliciter sanctum dorsum. Et colaphos accipiens tacebit, ne quis agnoscat, quod uerbum uel unde uenit, ut inferis loquatur et corona spinea coronetur. Ad cibum autem fel et ad sitim acetum dederunt; inhospitalitatis hanc monstrabunt mensam. Ipsa enim insipiens tuum Deum non intellexisti, ludentem mortalium mentibus, sed <et&lg spinis coronasti et horridum fel miscuisti. Templi uero uelum scindetur; et medio die nox erit tenebrosa nimis in tribus horis. Et morte morietur tribus diebus somno suscepto; et tunc ab inferis regressus ad lucem ueniet primus resurrectionis principio reuocatis ostenso." Ista Lactantius carptim per interualla disputationis suae, sicut ea poscere uidebantur, quae probare intenderat, adhibuit testimonia Sibyllina, quae nos nihil interponentes, sed in unam seriem conexa ponentes solis capitibus, si tamen scriptores deinceps ea seruare non neglegant, distinguenda curauimus. Nonnulli sane Erythraeam Sibyllam non Romuli, sed belli Troiani tempore fuisse scripserunt.

[XXIV] Eodem Romulo regnante Thales Milesius fuisse perhibetur, unus e septem sapientibus, qui post theologos poetas, in quibus Orpheus maxime omnium nobilitatus est, *sofoi\ appellati sunt, quod est Latine sapientes. Per idem tempus decem tribus, quae in diuisione populi uocatae sunt Israel, debellatae a Chaldaeis et in eas terras captiuae ductae sunt, remanentibus in Iudaea terra duabus illis tribubus, quae nomine Iudae uocabantur sedemque regni habebant Hierusalem. Mortuum Romulum, cum et ipse non conparuisset, in deos, quod et uulgo notissimum est, rettulere Romani; quod usque adeo fieri iam desierat (nec postea nisi adulando, non errando, factum est temporibus Caesarum), ut Cicero magnis Romuli laudibus tribuat, quod non rudibus et indoctis temporibus, quando facile homines fallebantur, sed iam expolitis et eruditis meruerit hos honores, quamuis nondum efferbuerat ac pullulauerat philosophorum subtilis et acuta loquacitas. Sed etiamsi posteriora tempora deos homines mortuos non instituerunt, tamen ab antiquis institutos colere ut deos et habere non destiterunt; quin etiam simulacris, quae ueteres non habebant, auxerunt uanae atque impiae superstitionis inlecebram, id efficientibus inmundis in eorum corde daemonibus per fallacia quoque oracula decipientibus, ut fabulosa etiam crimina deorum, quae iam urbaniore saeculo non fingebantur, per ludos tamen in eorundem falsorum numinum obsequium turpiter agerentur. Regnauit deinde Numa post Romulum, qui cum illam ciuitatem putauerit deorum profecto falsorum numerositate muniendam, in eandem turbam referri mortuus ipse non meruit, tamquam ita putatus sit caelum multitudine numinum constipasse, ut locum ibi reperire non posset. Hoc regnante Romae et apud Hebraeos initio regni Manasse, a quo impio rege propheta Esaias perhibetur occisus, Samiam fuisse Sibyllam ferunt.

[XXV] Regnante uero apud Hebraeos Sedechia et apud Romanos Tarquinio Prisco, qui successerat Anco Marcio, ductus est captiuus in Babyloniam populus Iudaeorum euersa Hierusalem et templo illo a Salomone constructo. Increpantes enim eos prophetae de iniquitatibus et impietatibus suis haec eis uentura praedixerant, maxime Hieremias, qui etiam numerum definiuit annorum. Eo tempore Pittacus Mitylenaeus, alius e septem sapientibus, fuisse perhibetur. Et quinque ceteros, qui, ut septem numerentur, Thaleti, quem supra commemorauimus, et huic Pittaco adduntur, eo tempore fuisse scribit Eusebius, quo captiuus Dei populus in Babylonia tenebatur. Hi sunt autem: Solon Atheniensis, Chilon Lacedaemonius, Periandrus Corinthius, Cleobulus Lindius, Bias Prienaeus. Omnes hi, septem appellati sapientes, post poetas theologos claruerunt, quia genere uitae quodam laudabili praestabant hominibus ceteris et morum nonnulla praecepta sententiarum breuitate complexi sunt. Nihil autem monumentorum, quod ad litteras adtinet, posteris reliquerunt, nisi quod Solon quasdam leges Atheniensibus dedisse perhibetur; Thales uero physicus fuit et suorum dogmatum libros reliquit. Eo captiuitatis Iudaicae tempore et Anaximander et Anaximenes et Xenophanes physici claruerunt. Tunc et Pythagoras, ex quo coeperunt appellari philosophi.

[XXVI] Per idem tempus Cyrus, rex Persarum, qui etiam Chaldaeis et Assyriis imperabat, relaxata aliquanta captiuitate Iudaeorum, quinquaginta milia hominum ex eis ad instaurandum templum regredi fecit. A quibus tantum prima coepta fundamina et altare constructum est. Incursantibus autem hostibus nequaquam progredi aedificando ualuerunt, dilatumque opus est usque ad Darium. Per idem tempus etiam illa sunt gesta, quae conscripta sunt in libro Iudith; quem sane in canonem scripturarum Iudaei non recepisse dicuntur. Sub Dario ergo rege Persarum impletis septuaginta annis, quos Hieremias propheta praedixerat, reddita,est Iudaeis soluta captiuitate libertas, regnante Romanorum septimo rege Tarquinio. Quo expulso etiam ipsi a regum suorum dominatione liberi esse coeperunt. Vsque ad hoc tempus prophetas habuit populus Israel; qui cum multi fuerint, paucorum et apud Iudaeos et apud nos canonica scripta retinentur. De quibus me aliqua positurum esse promisi in hoc libro, cum clauderem superiorem, quod iam uideo esse faciendum.

[XXVII] Tempora igitur eorum ut possimus aduertere, in anteriora paululum recurramus. In capite libri Osee prophetae, qui primus in duodecim ponitur, ita scriptum est: Verbum Domini, quod factum est ad Osee in diebus Oziae et Ioatham et Achaz et Ezechiae regum Iuda. Amos quoque diebus regis Oziae prophetasse se scribit; addit etiam Hieroboam regem Israel, qui per eosdem dies fuit. Nec non Esaias, filius Amos, siue supradicti prophetae siue, quod magis perhibetur, alterius qui non propheta eodem nomine uocabatur, eosdem reges quattuor, quos posuit Osee, in capite libri sui ponit, quorum diebus se prophetasse praeloquitur. Michaeas etiam eadem suae prophetiae commemorat tempora post dies Oziae. Nam tres qui sequuntur reges nominat, quos et Osee nominauit, Ioatham et Achaz et Ezechian. Hi sunt, quos eodem tempore simul prophetasse ex eorum litteris inuenitur. His adiungitur Ionas eodem Ozia rege regnante et Ioel, cum iam regnaret Ioatham, qui successit Oziae. Sed istorum prophetarum duorum tempora in chronicis, non in eorum libris potuimus inuenire, quoniam de suis diebus tacent. Tenduntur autem hi dies a rege Latinorum Proca siue superiore Auentino usque ad regem Romulum iam Romanum, uel etiam usque ad regni primordia successoris eius Numae Pompilii (Ezechias quippe rex Iuda eo usque regnauit); ac per hoc per ea tempora isti uelut fontes prophetiae pariter eruperunt, quando regnum defecit Assyrium coepitque Romanum; ut scilicet, quem ad modum regni Assyriorum primo tempore extitit Abraham, cui promissiones apertissimae fierent in eius semine benedictionis omnium gentium, ita occidentalis Babylonis exordio, qua fuerat Christus imperante uenturus, in quo implerentur illa promissa, ora prophetarum non solum loquentium, uerum etiam scribentium in tantae rei futurae testimonium soluerentur. Cum enim prophetae numquam fere defuissent populo Israel, ex quo ibi reges esse coeperunt, in usum tantummodo eorum fuere, non gentium; quando autem scriptura manifestius prophetica condebatur, quae gentibus quandoque prodesset, tunc oportebat inciperet, quando condebatur haec ciuitas, quae gentibus imperaret.

[XXVIII] Osee igitur propheta, quanto profundius quidem loquitur, tanto operosius penetratur. Sed aliquid inde sumendum est et hic ex nostra promissione ponendum. Et erit, inquit, in loco quo dictum est eis: Non populus meus uos, uocabuntur et ipsi filii Dei uiui. Hoc testimonium propheticum de uocatione populi gentium, qui prius non pertinebat ad Deum, etiam apostoli intellexerunt. Et quia ipse quoque populus gentium spiritaliter est in filiis Abrahae ac per hoc recte dicitur Israel, propterea sequitur et dicit: Et congregabuntur filii Iuda et filii Israel in id ipsum, et ponent sibi principatum unum et ascendent a terra. Hoc si adhuc uelimus exponere, eloquii prophetici obtundetur sapor. Recolatur tamen lapis ille angularis et duo parietes, unus ex Iudaeis, alter ex gentibus; ille nomine filiorum Iuda, iste nomine filiorum Israel, eidem uni principatui suo in id ipsum innitentes et ascendentes agnosntur a terra. Istos autem carnaliter Israelitas, qui nunc nolunt credere in Christum, postea credituros, id est filios eorum (nam utique isti in suum locum moriendo transibunt), idem propheta testatur dicens: Quoniam diebus multis sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus. quis non uideat nunc sic esse Iudaeos? Sed quid adiungat, audiamus. Et postea, inquit, reuertentur filii Israel et inquirent Dominum Deum suum et Dauid regem suum, et stupescent in Domino et in bonis ipsius in nouissimis diebus. Nihil est ista prophetia manifestius, cum Dauid regis nomine significatus intellegitur Christus, quia factus est, sicut dicit apostolus, ex semine Dauid secundum carnem. Praenuntiauit iste propheta etiam tertio die Christi resurrectionem futuram, sicut eam prophetica altitudine praenuntiari oportebat, ubi ait: Sanabit nos post biduum, in die tertio resurgemus. Secundum hoc enim nobis dicit apostolus: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite. Amos quoque de rebus talibus sic prophetat: Praepara, inquit, te, ut inuoces Deum tuum Israel; quia ecce ego firmans tonitrum et creans spiritum et adnuntians in hominibus Christum suum; et alio loco: In illa die, inquit, resuscitabo tabernaculum Dauid, quod cecidit, et reaedificabo, quae ceciderunt eius, et destructa eius resuscitabo et reaedificabo ea sicut dies saeculi; ita ut exquirant me residui hominum et omnes gentes, in quibus inuocatum est nomen meum super eos, dicit Dominus faciens haec.

[XXIX] Esaias propheta non est in libro duodecim prophetarum, qui propterea dicuntur minores, quia sermones eorum sunt breues, in eorum comparatione, qui maiores ideo uocantur, quia prolixa uolumina condiderunt; ex quibus est hic Esaias, quem propter eadem prophetiae tempora subiungo supradictis duobus. Esaias ergo inter illa, quae arguit iniqua et iusta praecepit et peccatori populo mala futura praedixit, etiam de Christo et ecclesia, hoc est de rege et ea quam condidit ciuitate, multo plura quam ceteri prophetauit, ita ut a quibusdam euangelista quam propheta potius diceretur. Sed propter rationem operis terminandi unum de multis hoc loco ponam. Ex persona quippe Dei Patris loquens: Ecce, inquit, intelleget puer meus et exaltabitur et glorificabitur ualde. Quem ad modum stupescent super te multi, ita gloria priuabitur ab hominibus species tua, et gloria tua ab hominibus; ita mirabuntur gentes multae super eum et continebunt reges os suum; quoniam quibus non est nuntiatum de illo, uidebunt, et qui non audierunt, intellegent. Domine, quis credidit auditui nostro, et bracchium Domini cui reuelatum est? Adnuntiauimus coram illo, ut infans, ut radix in terra sitientis non est species illi neque gloria. Et uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem j sed species eius sine honore, deficiens prae omnibus hominibus. Homo in plaga positus et sciens ferre infirmitatem; quoniam auersa est facies eius, inhonoratus est nec magni aestimatus est. Hic peccata nostra portat et pro nobis dolet; et nos existimauimus illum esse in dolore et in plaga et in adflictione. Ipse autem uulneratus est propter iniquitates nostras et infirmatus est propter peccata nostra. Eruditio pacis nostrae in eo; liuore eius nos sanati sumus. Omnes ut oues errauimus, homo a uia sua errauit; et Dominus tradidit illum pro peccatis nostris; et ipse, propter quod adflictus est, non aperuit os. Vt ouis ad immolandum ductus est et ut agnus ante eum, qui se tonderet, sine uoce, sic non aperuit os suum. In humilitate iudicium eius sublatum est. Generationem eius quis enarrabit? Quoniam tolletur de terra uita eius. Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Et dabo malignos pro sepultura eius et diuites pro morte eius. Quoniam iniquitatem non fecit nec dolum in ore suo; et Dominus uult purgare eum de plaga. Si dederitis pro peccato animam uestram, uidebitis semen longaeuum; et Dominus uult auferre a dolore animam eius, ostendere illi lucem et formare intellectum, iustificare iustum bene seruientem pluribus; et peccata eorum ipse portabit. Propterea ipse hereditabit plures et fortium diuidet spolia, propter quod tradita est ad mortem anima eius, et inter iniquos aestimatus est et ipse peccata multorum portauit, et propter peccata eorum traditus est. Haec de Christo.

Iam uero de ecclesia, quod sequitur, audiamus. Laetare, inquit, sterilis, quae non paris; erumpe et exclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae magos quam eius, quae habet uirum. Dilata locum tabernaculi tui et aulaearum tuarum; fige, noli parcere, prolonga funiculos tuos et palos tuos conforta, adhuc in dextram et sinistram partem extende. Et semen tuum hereditabit gentes, et ciuitates desertas inhabitabis. Ne timeas, quoniam confusa es, neque reuerearis, quia exprobrata es; quoniam confusionem aeternam obliuisceris et opprobrium uiduitatis tuae non eris memor. Quoniam Dominus faciens te, Dominus Sabaoth nomen ei; et qui eruit te, ipse Deus Israel uniuersae terrae uocabitur; et cetera. Verum ista sint satis; et in eis sunt exponenda nonnulla; sed sufficere arbitror quae ita sunt aperta, ut etiam inimici intellegere cogantur inuiti.

[XXX] Michaeas propheta Christum in figura ponens magni cuiusdam montis haec loquitur: Erit in nouissimis diebus manifestus mons Domini, paratus super uertices montium et exaltabitur super colles. Et festinabunt ad eum plebes, et ibunt gentes multae et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini et in domum Dei Iacob, et ostendet nobis uiam suam, et ibimus in semitis eius; quia ex Sion procedet lex et uerbum Domini ex Hierusalem. Et iudicabit inter plebes multas, et redarguet gentes potentes usque in longinquum. Praedicens iste propheta et locum in quo natus est Christus: Et tu, inquit, Bethleem, domus Ephrata, minima es, ut sis in milibus Iuda; ex te mihi prodiet, ut sit in principem Israel; et egressus eius ab initio et ex diebus aeternitatis. Propterea dabit eos usque ad tempus parturientis, pariet, et residui fratres eius conuertentur ad filios Israel. Et stabit et uidebit et pascet gregem suum in uirtute Domini, et in honore nominis Domini Dei sui erunt; quoniam nunc magnificabitur usque ad summum terrae.

Ionas autem propheta non tam sermone Christum, quam sua quadam passione prophetauit, profecto apertius, quam si eius mortem et resurrectionem uoce clamaret. Vt quid enim exceptus est uentre beluino et die tertio redditus, nisi ut significaret Christum de profundo inferni die tertio rediturum?

Ioel omnia, quae prophetat, multis uerbis compellit exponi, ut quae pertinent ad Christum et ecclesiam dilucescant. Vnum tamen, quod etiam apostoli commemorauerunt, quando in congregatos credentes Spiritus sanctus, sicut a Christo promissus fuerat, desuper uenit, non praetermittam. Et erit, inquit, post haec, et effundam de spiritu meo super omnem carnem. et prophetabunt filii uestri et filiae uestrae, et seniores uestri somnia somniabunt, et iuuenes uestri uisa uidebunt j et quidem in seruos et ancillas meas in illis diebus effundam de spiri tu meo.

[XXXI] Tres prophetae de minoribus, Abdias, Naum, Ambacum, nec tempora sua dicunt ipsi, nec in chronicis Eusebii et Hieronymi, quando prophetauerint, inuenitur. Abdias enim positus est quidem ab eis cum Michaea, sed non eo loco, ubi notantur tempora, quando Michaeam prophetasse ex eius litteris constat; quod errore neglegenter describentium labores alienos existimo contigisse; duos uero alios commemoratos in codicibus chronicorum, quos habuimus, non potuimus inuenire. Tamen quia canone continentur, nec ipsi oportet praetereantur a nobis. Abdias, quantum ad scripturam eius adtinet, omnium breuissimus prophetarum, aduersus Idumaeam loquitur, gentem scilicet Esau, ex duobus geminis filiis Isaac, nepotibus Abrabae, maioris illius reprobati. Porro si Idumaeam modo locutionis, quo intellegitur a parte totum, accipiamus positam esse pro gentibus: possumus de Christo agnoscere, quod ait inter cetera: In monte autem Sion erit salus et erit sanctum. et paulo post in fine ipsius prophetiae: Et ascendent, inquit, resaluati ex monte Sion, ut defendant montem Esau, et erit Domino regnum. Apparet quippe id esse completum, cum resaluati ex monte Sion, id est ex Iudaea credentes in Christum, qui praecipue agnoscuntur apostoli, ascenderunt, ut defenderent montem Esau. Quo modo defenderent, nisi per euangelii praedicationem saluos faciendo eos qui crediderunt, ut eruerentur de potestate tenebrarum et transferrentur in regnum Dei? Quod consequenter expressit addendo: Et erit Domino regnum. Mons enim Sion Iudaeam significat, ubi futura praedicta est salus et sanctum, quod est Christus Iesus. Mons uero Esau Idumaea est, per quam significata est ecclesia gentium, quam defenderunt, sicut exposui, resaluati ex monte Sion, ut esset Domino regnum. Hoc obscurum erat, antequam fieret; sed factum quis non fidelis agnoscat?

Naum uero propheta, immo per illum Deus: Exterminabo, inquit, sculptilia et conflatilia, ponam sepulturam tuam; quia ueloces ecce super montes pedes euangelizantis et adnuntiantis pacem. Celebra, Iuda, dies festos tuos, redde uota tua; quia iam non adicient ultra, ut transeant in uetustatem. Consummatum est, consumptum est, ablatum est. Ascendit, qui insufflat in faciem tuam, eripiens te ex tribulatione. quis ascenderit ab inferis et insufflauerit in faciem Iudae, hoc est Iudaeorum discipulorum, Spiritum sanctum, recolat qui meminit euangelium. Ad nouum enim testamentum pertinent, quorum dies festi ita spiritaliter innouantur, ut in uetustatem transire non possint. Porro per euangelium exterminata sculptilia et conflatilia, id est idola deorum falsorum, et obliuioni tamquam sepulturae tradita iam uidemus et hanc etiam in hac re prophetiam completam esse cognoscimus.

Ambacum de quo alio quam de Christi aduentu, qui futurus fuerat, intellegitur dicere: Et respondit Dominus ad me et dixit: Scribe uisum aperte in buxo, ut adsequatur qui legit ea; quia adhuc uisio ad tempus, et oritur in fine et non in uacuum; si tardauerit, sustine eum, quia ueniens ueniet et non morabitur?

[XXXII] In oratione autem sua cum cantico cui nisi Domino Christo dicit: Domine, audiui auditionem tuam, et timui; Domine, consideraui opera tua, et expaui? quid enim hoc est nisi prae- cognitae nouae ac repentinae salutis hominum ineffabilis ad- miratio? In medio duorum animalium cognosceris quid est nisi aut in medio duorum testamentorum, aut in medio duorum latronum, aut in medio Moysi et Heliae cum illo in monte sermocinantium? Dum adpropinquant anni, nosceris; in aduentu temporis ostenderis, nec exponendum est. In eo cum turbata fuerit anima mea, in ira misericordiae memor eris quid est nisi quod Iudaeos in se transfigurauit, quorum gentis fuit, qui cum magna ira turbati crucifigerent Christum, ille misericordiae memor dixit: Pater ignosce illis, quia nesciunt quod faciunt? Deus de Theman ueniet et sanctus de monte umbroso et condenso. Quod hic dictum est: De Theman ueniet, alii interpretati sunt "ab Austro" uel "Africo"; per quod significatur meridies, id est feruor caritatis et splendor ueritatis. Montem uero umbrosum atque condensum, quamuis multis modis possit intellegi, libentius acceperim scripturarum altitudinem diuinarum, quibus prophetatus est Christus. Multa ibi quippe umbrosa atque condensa sunt, quae mentem quaerentis exerceant. Inde autem uenit, cum ibi eum, qui intellegit, inuenit. Operuit caelos uirtus eius, et laudis eius plena est terra quid est nisi quod etiam in psalmo dicitur: Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua? Splendor eius ut lumen erit quid est nisi "fama eius credentes inluminabit"? Cornua in manibus eius sunt quid est nisi tropaeum crucis? Et posuit caritatem firmam fortitudinis suae nec exponendum est. Ante faciem eius ibit uerbum, et prodiet in campum post pedes eius quid est nisi quod et antequam huc ueniret praenuntiatus est, et postea quam hinc reuersus est, adnuntiatus est? Stetit, et terra commota est quid est nisi "stetit ad subueniendum, et terra commota est ad credendum"? Respexit, et tabuerunt gentes, hoc est "misertus est et fecit populos paenitentes". Contriti sunt montes uiolentia, hoc est "uim facientibus miraculis elatorum est contrita superbia". Deduxerunt colles aeternales, hoc est "humiliati sunt ad tempus, ut erigerentur in aeternum". Ingressus aeternos eius pro laboribus uidi, hoc est "non sine mercede aeternitatis laborem caritatis aspexi". Tabernacula Aethiopum expauescent et tabernacula terrae Madiam, hoc est "gentes repente perterritae nuntio mirabilium tuorum etiam quae non sunt in iure Romano erunt in populo Christiano". Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus aut in mari impetus tuus? hoc ideo dictum est, quia non uenit nunc ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum. quia ascendes super equos tuos, et equitatio tua salus, hoc est "euangelistae tui portabunt te, qui reguntur a te, et euangelium tuum salus erit eis, qui credunt in te". Intendens intendes arcum tuum super sceptra, dicit Dominus, hoc est "comminaberis iudicium tuum etiam regibus terrae" Fluminibus scindetur terra, hoc est "influentibus sermonibus praedicantium te aperientur ad confitendum hominum corda, quibus est dictum: Scindite corda uestra et non uestimenta". quid est: Videbunt te et dolebunt populi, nisi ut lugendo sint beati? quid est: Dispergens aquas incessu, an "ambulando in eis, qui te usque quaque adnuntiant, hac atque hac dispergis fluenta doctrinae"? quid est: Dedit abyssus uocem suam, an "profunditas cordis humani quid ei uideretur expressit"? Altitudo phantasiae suae tamquam uersus superioris est expositio; altitudo enim est abyssus. Quod autem ait: Phantasiae suae; subaudiendum est "uocem dedit"; hoc est , quod diximus, "quid ei uideretur expressit". Phantasia quippe uisio est, quam non tenuit, non operuit, sed confitendo eructauit. Eleuatus est sol, et luna stetit in ordine suo, hoc est "adscendit Christus in caelum, et ordinata est ecclesia sub rege suo". In lucem iacula tua ibunt, hoc est "non in occultum, sed in manifestum tua uerba mittentur". In splendorem coruscationis armorum tuorum, subaudiendum est" iacula tua ibunt". Dixerat enim suis: Quae dico uobis in tenebris, dicite in lumine. In comminatione minorabis terram, id est "comminando humiliabis homines". Et in furore deicies gentes, quia eos, qui se exaltant, uindicando conlides. Existi in salutem populi tui, ut saluos facias christos tuos; misisti in capita iniquorum mortem, nihil horum est exponendum. Excitasti uincula usque ad collum, et bona hic possunt intellegi uincula sapientiae, ut iniciantur pedes in compedes eius et collum in torquem eius. Praecidisti in stupore mentis, subaudimus "uincula", excitauit enim bona, praecidit mala, de quibus ei dicitur: Disrupisti uincula mea, et hoc in stupore mentis, id est mirabiliter. Capita potentium mouebuntur in ea, in ea scilicet admiratione. Adaperient morsus suos, sicut edens pauper absconse. Potentes enim quidam Iudaeorum ueniebant ad Dominum facta eius et uerba mirati, et esurientes panem doctrinae manducabant absconse propter metum Iudaeorum, sicut eos prodidit euangelium. Et inmisisti in mare equos tuos turbantes aquas multas, quae nihil sunt aliud quam populi multi; non enim alii timore conuerterentur, alii furore persequerentur, nisi omnes turbarentur. Obseruaui, et expauit uenter meus a uoce orationis labiorum meorum; et introiit tremor in ossa mea, et subtus me turbata est habitudo mea. Intendat in ea, quae dicebat, et ipsa sua est oratione perterritus, quam prophetice fundebat et in qua futura cernebat; turbatis enim populis multis uidit inminentes ecclesiae tribulationes; continuoque se membrum eius agnouit atque ait: Requiescam in die tribulationis, tamquam ad eos pertinens, qui sunt spe gaudentes, in tribulatione patientes. Vt ascendam, inquit, in populum peregrinationis meae, recedens utique a populo maligno carnalis cognationis suae, non peregrinante in hac terra nec supernam patriam requirente. Quoniam ficus, inquit, non adferet fructus, et non erunt natiuitates in uineis; mentietur opus oliuae, et campi non facient escam. Defecerunt ab esca oues, et non supersunt in praesepibus boues. Vidit eam gentem, quae Christum fuerat occisura, ubertatem copiarum spiritalium perdituram, quas per terrenam fecunditatem more prophetico figurauit. Et quia iram Dei talem propterea passa est illa gens, quia ignorans Dei iustitiam suam uoluit constituere, iste continuo: Ego autem, inquit, in Domino exultabo, gaudebo in Deo salutari meo. Dominus Deus meus uirtus mea, statuet pedes meos in consummationem; super excelsa inponet me, ut uincam in cantico eius, illo scilicet cantico, de quo similia quaedam dicuntur in psalmo: Statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos, et inmisit in os meum canticum nouum, hymnum Deo nostro. Ipse ergo uincit in cantico Domini, qui placet in eius laude, non sua, ut, qui gloriatur, in Domino glorietur. Melius autem mihi uidentur quidam codices habere: Gaudebo in Deo Iesu meo, quam hi, qui uolentes id Latine ponere, nomen ipsum non posuerunt, quod est nobis amicius et dulcius nominare.

[XXXIII] Hieremias propheta de maioribus est, sicut Esaias, non de minoribus, sicut ceteri, de quorum scriptis nonnulla iam posui. Prophetauit autem regnante Iosia in Hierusalem et apud Romanos Anco Marcio, iam propinquante captiuitate Iudaeorum. Tetendit autem prophetiam usque ad quintum mensem captiuitatis, sicut in eius litteris inuenimus. Sophonias autem unus de minoribus adiungitur ei. Nam et ipse in diebus Iosiae prophetasse se dicit; sed quousque, non dicit. Prophetauit ergo Hieremias non solum Anci Marcii, uerum etiam Tarquinii Prisci temporibus, quem Romani habuerunt quintum regem. Ipse enim, quando illa captiuitas facta est, regnare iam coeperat. Prophetans ergo de Christo Hieremias: Spiritus, inquit, oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris, sic breuiter ostendens et dominum nostrum Christum et passum esse pro nobis. Item loco alio: Hic Deus meus, inquit, et non aestimabitur alter ad eum; qui inuenit omnem uiam prudentiae et dedit eam Iacob puero suo et Israel dilecto suo; post haec in terra uisus est et cum hominibus conuersatus est. Hoc testimonium quidam non Hieremiae, sed scribae eius adtribuunt, qui uocabatur Baruch; sed Hieremiae celebratius habetur. Rursus idem propheta de ipso: Ecce, inquit, dies ueniunt, ait Dominus, et suscitabo Dauid germen iustum, et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra. In diebus illis saluabitur Iudas, et Israel habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod uocabunt eum: Dominus iustus noster. De uocatione etiam gentium, quae fuerat futura et eam nunc impletam cernimus, sic locutus est: Domine Deus meus et refugium meum in die malorum, ad te gentes uenient ab extremo terrae et dicent: Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, et non est in illis utilitas. quia uero non erant eum agnituri Iudaei, a quibus eum et occidi oportebat, sic idem propheta significat: Graue cor per omnia, et homo est, et quis agnoscit eum? Huius est etiam illud quod in libro septimo decimo posui de testamento nouo, cuius est mediator Christus. Ipse quippe Hieremias ait: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Iacob testamentum nouum, et cetera quae ibi leguntur.

Sophoniae autem prophetae, qui cum Hieremia prophetabat, haec praedicta de Christo interim ponam: Expecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in futurum j quia iudicium meum, ut congregem gentes et colligam regna. Et iterum: Horribilis, inquit, Dominus super eos, et exterminabit omnes deos terrae, et adorabit eum uir de loco suo, omnes insulae gentium. Et paulo post: Tunc, inquit, transuertam in populos linguam et progenies eius, ut inuocent omnes nomen Domini et seruiant ei sub iugo uno; a finibus fluminum Aethiopiae adferent hostias mihi. In illo dic confunderis ex omnibus adinuentionibus tuis, quas impie egisti in me; quia tunc auferam abs te prauitates iniuriae tuae; et iam non adicies, ut magnificeris super montem sanctum meum, et subrelinquam in te populum mansuetum et humilem; et uerebuntur a nomine Domini, qui reliqui fuerint Israel. Hae sunt reliquiae, de quibus alibi prophetatur, quod apostolus etiam commemorat: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut harena maris, reliquiae saluae fient. Hae quippe in Christum illius gentis reliquiae crediderunt.

[XXXIV] In ipsa porro Babyloniae captiuitate prius prophetauerunt Daniel et Hiezechiel, alii scilicet duo ex prophetis maioribus. Quorum Daniel etiam tempus, quo uenturus fuerat Christus atque passurus, numero definiuit annorum; quod longum est computando monstrare, et ab aliis factitatum est ante nos. De postestate uero eius et ecclesia sic locutus est: Videbam, inquit, in uisu noctis, et ecce cum nubibus caeli ut filius hominis ueniens erat, et usque ad uetustum dierum peruenit, et in conspectu eius praelatus est; et ipsi datus est principatus et honor et regnum, et omnes populi, tribus, linguae ipsi seruient. Potestas eius potestas perpetua, quae non transibit, et regnum eius non corrumpetur.

Hiezechiel quoque more prophetico per Dauid Christum significans, quia carnem de Dauid semine adsumpsit (propter quam formam serui, qua factus est homo, etiam seruus Dei dicitur idem Dei filius), sic eum prophetando praenuntiat ex persona Dei Patris: Et suscitabo, inquit, super pecora mea pastorem unum qui pascat ea, seruum meum Dauid. et ipse pascet ea et ipse erit his in pastorem. Ego autem Dominus ero eis in Deum, et seruus meus Dauid princeps in medio eorum.. ego Dominus locutus sum. Et alio loco: Et rex, inquit, unus erit omnibus imperans; et non erunt ultra duae gentes, nec diuidentur amplius in duo regna. neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus et in cunctis iniquitatibus suis. Et saluos eos faciam de uniuersis sedibus suis, in quibus peccauerunt, et mundabo eos; et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus; et seruus meus Dauid rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum.

[XXXV] Restant tres minores prophetae, qui prophetauerunt in fine captiuitatis, Aggaeus, Zacharias, Malachias. Quorum Aggaeus Christum et ecclesiam hac apertius breuitate prophetat: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commouebo caelum et terram et mare et aridam, et mouebo omnes gentes, et ueniet desideratus cunctis gentibus. Haec prophetia partim completa iam cernitur, partim speratur in fine complenda. Mouit enim caelum angelorum et siderum testimonio, quando incarnatus est Christus; mouit terram ingenti miraculo de ipso uirginis partu; mouit mare et aridam, cum et in insulis et in orbe toto Christus adnuntiatur: ita moueri omnes gentes uidemus ad fidem. Iam uero quod sequitur: Et ueniet desideratus cunctis gentibus, de nouissimo eius expectatur aduentu. Vt enim esset desideratus expectantibus, prius oportuit eum dilectum esse credentibus.

Zacharias de Christo et ecclesia: Exulta, inquit, ualde, filia Sion, iubila, filia Hierusalem; ecce rex tuus uenit tibi iustus et saluator; ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae; et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae. Hoc quando factum sit, ut Dominus Christus in itinere iumento huius generis uteretur, in euangelio legitur, ubi et haec prophetia commemoratur ex parte, quantum illi loco sufficere uisum est. Alio loco ad ipsum Christum in spiritu prophetiae loquens de remissione peccatorum per eius sanguinem: Tu quoque, inquit, in sanguine testamenti tui emisisti uinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. quid per hunc locum uelit intellegi, possunt diuersa sentiri etiam secundum rectam fidem. Mihi tamen uidetur non eo significari melius, nisi humanae miseriae profunditatem siccam quodam modo et sterilem, ubi non sunt fluenta iustitiae, sed iniquitatis lutum. De hoc quippe etiam in psalmo dicitur: Et eduxit me de lacu miseriae et de luto limi.

Malachias prophetans ecclesiam, quam per Christum cernimus propagatam, Iudaeis apertissime dicit ex persona Dei: Non est mihi uoluntas in uobis, et munus non suscipiam de manu uestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificabitur et offeretur nomini meo oblatio munda; quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus. Hoc sacrificium per sacerdotium Christi secundum ordinem Melchisedech cum in omni loco a solis ortu usque ad occasum Deo iam uideamus offerri, sacrificium autem Iudaeorum, quibus dictum est: n on est mihi uoluntas in uobis, nec accipiam munus de manibus uestris, cessasse negare non possint: quod adhuc expectant alium Christum, cum hoc, quod prophetatum legunt et impletum uident, impleri non potuerit nisi per ipsum? Dicit enim paulo post de ipso ex persona Dei: Testamentum meum erat cum eo uitae et pacis, et dedi ei, ut timore timeret me, et a facie nominis mei reuereretur. Lex ueritatis erat in ore ipsius, in pace dirigens ambulauit mecum et multos conuertit ab iniquitate , quoniam labia sacerdotis custodient scientiam et legem inquirent ex ore eius; quoniam angelus Domini omnipotentis est. Nec mirandum est, quia Domini omnipotentis angelus dictus est Christus Iesus. Sicut enim seruus propter formam serui, in qua uenit ad homines, sic angelus propter euangelium, quod nuntiauit hominibus. Nam si Graeca ista interpretemur, et euangelium bona nuntiatio est et angelus nuntius. De ipso quippe iterum dicit: Ecce mittam angelum meum, et prospiciet uiam ante faciem meam; et subito ueniet in templum suum Dominus, quem uos quaeritis, et angelus testamenti, quem uos uultis. Ecce uenit, dicit Dominus omnipotens. et quis sustinebit diem introitus eius? aut quis resistet in aspectu eius? Hoc loco et primum et secundum Christi praenuntiauit aduentum; primum scilicet, de quo ait: Et subito ueniet in templum suum, id est in carnem suam, de qua dixit in euangelio: Soluite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud ,. secundum uero, ubi ait: Ecce uenit, dicit Dominus omnipotens, et quis sustinebit diem introitus eius? aut quis resistet in aspectu eius? Quod autem dixit: Dominus, quem uos quaeritis, et angelus testamenti, quem uos uultis, significauit utique etiam Iudaeos secundum scripturas, quas legunt, Christum quaerere et uelle. Sed multi eorum, quem quaesierunt et uoluerunt, uenisse non agnouerunt, excaecati in cordibus suis praecedentibus meritis suis. Quod sane hic nominat testamentum, uel supra, ubi ait: Testamentum meum erat cum eo, uel hic, ubi eum dixit angelum testamenti, nouum procul dubio testamentum debemus accipere, ubi sempiterna, non uetus, ubi temporalia sunt promissa; quae pro magno habentes plurimi infirmi et Deo uero talium rerum mercede seruientes, quando uident eis impios abundare, turbantur. Propter quod idem propheta, ut noui testamenti aeternam beatitudinem, quae non dabitur nisi bonis, distingueret a ueteris terrena felicitate, quae plerumque datur et malis: Ingrauastis, inquit, super me uerba uestra, dicit Dominus, et dixistis: In quo detraximus de te? Dixistis: Vanus est omnis, qui seruit Deo, et quid plus, quia custodiuimus obseruationes eius, et quia ambulauimus supplicantes ante faciem Domini omnipotentis? Et nunc nos beatificamus alienos, et reaedificantur omnes, qui faciunt iniqua; et aduersati sunt Deo, et salui facti sunt. Haec oblocuti sunt, qui timebant Dominum, unusquisque ad proximum suum. et animaduertit Dominus et audiuit. et scripsit librum. memoriae in conspectu suo eis, qui timent Dominum et reuerentur nomen eius. Isto libro significatum est testamentum nouum. Denique quod sequitur audiamus: Et erunt mihi, dicit Dominus omnipotens, in diem quam ego facio in adquisitionem, et eligam eos sicut eligit homo filium suum seruientem sibi; et conuertimini, et uidebitis inter iustum et iniustum, et inter seruientem Deo et non seruientem. Quoniam ecce dies uenit ardens sicut clibanus et concremabit eos, et erunt omnes alienigenae et omnes facientes iniquitatem stipula, et incendet illos dies, qui adueniet, dicit Dominus omnipotens. et non derelinquetur eorum radix neque sarmentum. Et orietur uobis timentibus nomen meum sol iustitiae, et sanitas in pinnis eius; et exibitis et exultabitis sicut uituli ex uinculis resoluti; et conculcabitis iniquos, et erunt cinis sub pedibus uestris in die, in quo ego facio, dicit Dominus omnipotens. Hic est qui dicitur dies iudicii; de quo suo loco, si Deus uoluerit, loquemur uberius.

[XXXVI] Post hos tres prophetas, Aggaeum, Zachariam, Malachiam, per idem tempus liberationis populi ex Babyloniae seruitute scripsit etiam Esdras, qui magis rerum gestarum scriptor est habitus quam propheta (sicuti est et liber, qui appellatur Esther, cuius res gesta in laudem Dei non longe ab his temporibus inuenitur); nisi forte Esdras in eo Christum prophetasse intellegendus est, quod inter quosdam iuuenes orta quaestione, quid amplius ualeret in rebus, cum reges unus dixisset, alter uinum, tertius mulieres, quae plerumque regibus imperarent, idem tamen tertius ueritatem super omnia demonstrauit esse uictricem. Consulto autem euangelio Christum esse cognoscimus ueritatem. Ab hoc tempore apud Iudaeos restituto templo non reges, sed principes fuerunt usque ad Aristobolum; quorum supputatio temporum non in scripturis sanctis, quae appellantur canonicae, sed in aliis inuenitur, in quibus sunt et Macchabaeorum libri, quos non Iudaei, sed ecclesia pro canonicis habet propter quorundam martyrum passiones uehementes atque mirabiles, qui, antequam Christus uenisset in carne, usque ad mortem pro Dei lege certarunt et mala grauissima atque horribilia pertulerunt.

[XXXVII] Tempore igitur prophetarum nostrorum, quorum iam scripta ad notitiam fere omnium gentium peruenerunt, et multo magis post eos fuerunt philosophi gentium, qui hoc etiam nomine uocarentur, quod coepit a Samio Pythagora, qui eo tempore, quo Iudaeorum est soluta captiuitas, coepit excellere atque cognosci. Multo magis ergo ceteri philosophi post prophetas reperiuntur fuisse. Nam ipse Socrates Atheniensis, magister omnium, qui tunc maxime claruerunt, tenens in ea parte, quae moralis uel actiua dicitur, principatum, post Esdram in chronicis inuenitur. Non multo post etiam Plato natus est, qui longe ceteros Socratis discipulos anteiret. quibus si addamus etiam superiores, qui nondum philosophi uocabantur, septem scilicet sapientes ac deinde physicos, qui Thaleti successerunt in perscrutanda natura rerum studium eius imitati, Anaximandrum scilicet et Anaximenem et Anaxagoram aliosque nonnullos, antequam Pythagoras philosophum primus profiteretur: nec illi prophetas nostros uniuersos temporis antiquitate praecedunt, quando quidem Thales, post quem ceteri fuerunt, regnante Romulo eminuisse fertur, quando de fontibus Israel in eis litteris, quae toto orbe manarent, prophetiae flumen erupit. Soli igitur illi theologi poetae, Orpheus, Linus, Musaeus et si quis alius apud Graecos fuit, his prophetis Hebraeis, quorum scripta in auctoritate habemus, annis reperiuntur priores. Sed nec ipsi uerum theologum nostrum Moysen, qui unum uerum Deum ueraciter praedicauit, cuius nunc scripta in auctoritatis canone prima sunt, tempore praeuenerunt; ac per hoc, quantum ad Graecos adtinet, in qua lingua litterae huius saeculi maxime ferbuerunt, nihil habent unde sapientiam suam iactent, quo religione nostra, ubi uera sapientia est, si non superior, saltem uideatur antiquior. Verum, quod fatendum est, non quidem in Graecia, sed in barbaris gentibus, sicut in Aegypto, iam fuerat ante Moysen nonnulla doctrina, quae illorum sapientia diceretur; alioquin non scriptum esset in libris sanctis, Moysen eruditum fuisse omni sapientia Aegyptiorum, tunc utique, quando ibi natus et a filia Pharaonis adoptatus atque nutritus etiam liberaliter educatus est. Sed nec sapientia Aegyptiorum sapientiam prophetarum nostrorum tempore antecedere potuit, quando quidem et Abrabam propheta fuit. quid autem sapientiae potuit esse in Aegypto, antequam eis Isis, quam mortuam tamquam magnam deam colendam putarunt, litteras traderet? Isis porro Inachi filia fuisse proditur, qui primus regnare coepit Argiuis, quando Abrahae iam nepotes reperiuntur exorti.

[XXXVIII] Iam uero si longe antiquiora repetam, et ante illud grande diluuium noster erat utique Noe patriarcha, quem prophetam quoque non inmerito dixerim; si quidem ipsa arca, quam fecit et in qua cum suis euasit, prophetia nostrorum temporum fuit. Quid Enoch septimus ab Adam, nonne etiam in canonica epistula apostoli Iudae prophetasse praedicatur? Quorum scripta ut apud Iudaeos et apud nos in auctoritate non essent, nimia fecit antiquitas, propter quam uidebantur habenda esse suspecta, ne proferrentur falsa pro ueris. Nam et proferuntur quaedam quae ipsorum esse dicantur ab eis, qui pro suo sensu passim quod uolunt credunt. Sed ea castitas canonis non recepit, non quod eorum hominum, qui Deo placuerunt, reprobetur auctoritas, sed quod ista esse non credantur ipsorum. Nec mirum debet uideri, quod suspecta habentur, quae sub tantae antiquitatis nomine proferuntur; quando quidem in ipsa historia regum Iuda et regum Israel, quae res gestas continet, de quibus eidem scripturae canonicae credimus, commemorantur plurima, quae ibi non explicantur et in libris dicuntur aliis inueniri, quos prophetae scripserunt, et alicubi eorum quoque prophetarum nomina non tacentur; nec tamen inueniuntur in canone, quem recepit populus Dei. Cuius rei, fateor, causa me latet, nisi quod existimo etiam ipsos, quibus ea, quae in auctoritate religionis esse deberent, sanctus utique Spiritus reuelabat, alia sicut homines historica diligentia, alia sicut prophetas inspiratione diuina scribere potuisse, atque haec ita fuisse distincta. ut illa tamquam ipsis, ista uero tamquam Deo per ipsos loquenti iudicarentur esse tribuenda, ac sic illa pertinerent ad ubertatem cognitionis, haec ad religionis auctoritatem, in qua auctoritate custoditur canon, praeter quem iam si qua etiam sub nomine uerorum prophetarum scripta proferuntur, nec ad ipsam copiam scientiae ualent, quoniam utrum eorum sint, quorum esse dicuntur, incertum est; et ob hoc eis non habetur fides, maxime his, in quibus etiam contra fidem librorum canonicorum quaedam leguntur, propter quod ea prorsus non esse apparet illorum.

[XXXIX] Non itaque credendum est, quod nonnulli arbitrantur, Hebraeam tantum linguam per illum, qui uocabatur Heber, unde Hebraeorum uocabulum est, fuisse seruatam, atque inde peruenisse ad Abraham, Hebraeas autem litteras a lege coepisse, quae data est per Moysen, sed potius per illam successionem patrum memoratam linguam cum suis litteris custoditam. Denique Moyses in populo constituit, qui docendis litteris praeessent, priusquam diuinae legis ullas litteras nossent. Hos appellat scriiptura *grammatoeisagwgou/s, qui Latine dici possunt litterarum inductores uel introductores, eo quod eas inducant, id est introducant, quodam modo in corda discentium uel in eas potius ipsos quos docent. Nulla igitur gens de antiquitate suae sapientiae super patriarchas et prophetas nostros, quibus diuina inerat sapientia, ulla se uanitate iactauerit, quando nec Aegyptus inuenitur, quae solet falso et inaniter de suarum doctrinarum antiquitate gloriari, qualicumque sapientia sua patriarcharum nostrorum tempore praeuenisse sapientiam. Neque enim quisquam dicere audebit mirabilium disciplinarum eos peritissimos fuisse, antequam litteras nossent, id est, antequam Isis eo uenisset easque ibi docuisset. Ipsa pono eorum memorabilis doctrina, quae appellata est sapientia, quid erat nisi maxime astronomia et si quid aliud talium disciplinarum magis ad exercenda Ingenia quam ad inluminandas uera sapientia mentes solet ualere? Nam quod adtinet ad philosophiam, quae se docere profitetur aliquid, unde fiant homines beati, circa tempora Mercurii, quem Trismegistum uocauerunt, in illis terris eius modi studia claruerunt, longe quidem ante sapientes uel philosophos Graeciae, sed tamen post Abraham et Isaac et Iacob et Ioseph, nimirum etiam post ipsum Moysen. Eo quippe tempore, quo Moyses natus est, fuisse reperitur Atlans ille magnus astrologus, Promethei frater, maternus auus Mercurii maioris, cuius nepos fuit Trismegistus iste Mercurius.

[XL] Frustra itaque uanissima praesumptione garriunt quidam dicentes, ex quo Aegyptus rationem siderum conprehendit, amplius quam centum annorum milia numerari. In quibus enim libris istum numerum collegerunt, qui non multum ante annorum duo milia litteras magistra Iside didicerunt? Non enim paruus auctor est in historia Varro, qui hoc prodidit, quod a litterarum etiam diuinarum ueritate non dissonat. Cum enim ab ipso primo homine, qui est appellatus Adam, nondum sex annorum milia compleantur, quo modo non isti ridendi potius quam refellendi sunt, qui de spatio temporum tam diuersa et huic exploratae ueritati tam contraria persuadere conantur? Cui enim melius narranti praeterita credimus, quam qui etiam futura praedixit, quae praesentia iam uidemus? Nam et ipsa historicorum inter se dissonantia copiam nobis praebet, ut ei potius credere debeamus, qui diuinae, quam tenemus, non repugnat historiae. Porro autem ciues impiae ciuitatis diffusi usquequaque per terras cum legunt doctissimos homines, quorum nullius contemnenda uideatur auctoritas, inter se de rebus gestis ab aetatis nostrae memoria remotissimis discrepantes, cui potius credere debeant, non inueniunt. Nos uero in nostrae religionis historia fulti auctoritate diuina, quidquid ei resistit, non dubitamus esse falsissimum, quomodolibet sese habeant cetera in saecularibus litteris, quae seu uera seu falsa sint, nihil momenti adferunt, quo recte beateque uiuamus.

[XLI] Vt autem iam cognitionem omittamus historiae, ipsi philosophi, a quibus ad ista progressi sumus, qui non uidentur laborasse in studiis suis, nisi ut inuenirent quo modo uiuendum esset adcommodate ad beatitudinem capessendam, cur dissenserunt et a magistris discipuli, et inter se condiscipuli, nisi quia ut homines humanis sensibus et humanis ratiocinationibus ista quaesierunt? Vbi quamuis esse potuerit et studium gloriandi, quo quisque alio sapientior et acutior uideri cupit nec sententiae quodam modo addictus alienae, sed sui dogmatis et opinionis inuentor, tamen ut nonnullos uel etiam plurimos eorum fuisse concedam, quos a suis doctoribus uel discendi sociis amor ueritatis abruperit, ut pro ea certarent, quam ueritatem putarent, siue illa esset, siue non esset: quid agit aut quo uel qua, ut ad beatitudinem perueniatur, humana se porrigit infelicitas, si diuina non ducit auctoritas? Denique auctores nostri, in quibus non frustra sacrarum litterarum figitur et terminatur canon, absit ut inter se aliqua ratione dissentiant. Vnde non inmerito, cum illa scriberent, eis Deum uel per eos locutum, non pauci in scholis atque gymnasiis litigiosis disputationibus garruli, sed in agris atque urbibus cum doctis atque indoctis tot tantique populi crediderunt. Ipsi sane pauci esse debuerunt, ne multitudine uilesceret, quod religione carum esse oporteret; nec tamen ita pauci, ut eorum non sit miranda consensio. Neque enim in multitudine philosophorum, qui labore etiam litterario monumenta suorum dogmatum reliquerunt, facile quis inuenerit, inter quos cuncta quae sensere conueniant; quod ostendere hoc opere longum est.

Quis autem sectae cuiuslibet auctor sic est in hac daemonicola ciuitate adprobatus, ut ceteri inprobarentur, qui diuersa et aduersa senserunt? Nonne apud Athenas et Epicurei clarebant, adserentes res humanas ad deorum curam non pertinere, et Stoici, qui contraria sentientes eas regi atque muniri diis adiutoribus et tutoribus disputabant? Vnde miror cur Anaxagoras reus factus sit, quia solem dixit esse lapidem ardentem, negans utique deum, cum in eadem ciuitate gloria floruerit Epicurus uixeritque securus, non solum solem uel ullum siderum deum esse non credens, sed nec Iouem nec ullum deorum omnino in mundo habitare contendens, ad quem preces hominum supplicationesque perueniant. Nonne ibi Aristippus in uoluptate corporis summum bonum ponens, ibi Antisthenes uirtute animi potius hominem fieri beatum adseuerans, duo philosophi nobiles et ambo Socratici, in tam diuersis atque inter se contrariis finibus uitae summam locantes, quorum etiam ille fugiendam, iste administrandam sapienti dicebat esse rem publicam, ad suam quisque sectam sectandam discipulos congregabat? Nempe palam in conspicua et notissima porticu, in gymnasus, in hortulis, in locis publicis ac priuatis cateruatim pro sua quisque opinione certabant, alii adserentes unum, alii innumerabiles mundos; ipsum autem unum alii ortum esse, alii uero initium non habere; alii interiturum, alii semper futurum; alii mente diuina, alii fortuito et casibus agi; alii inmortales esse animas, alii mortales; et qui inmortales, alii reuolui in bestias, alii nequaquam; qui uero mortales, alii mox interire post corpus, alii uiuere etiam postea uel paululum uel diutius, non tamen semper; alii in corpore constituentes finem boni, alii in animo, alii in utroque, alii extrinsecus posita etiam bona ad animum et corpus addentes; alii sensibus corporis semper, alii non semper, alii numquam putantes esse credendum. Has et alias paene innumerabiles dissensiones philosophorum quis umquam populus, quis senatus, quae potestas uel dignitas publica impiae ciuitatis diiudicandas et alias probandas ac recipiendas, alias inprobandas repudiandasque curauit, ac non passim sine ullo iudicio confuseque habuit in gremio suo tot controuersias hominum dissidentium, non de agris et domibus uel quacumque pecuniaria ratione, sed de his rebus, quibus aut misere uiuitur aut beate? Vbi etsi aliqua uera dicebantur, eadem licentia dicebantur et falsa, prorsus ut non frustra talis ciuitas mysticum uocabulum Babylonis acceperit. Babylon interpretatur quippe confusio, quod nos iam dixisse meminimus. Nec interest diaboli regis eius, quam contrariis inter se rixentur erroribus, quos merito multae uariaeque impietatis pariter possidet.

At uero gens illa, ille populus, illa ciuitas, illa res publica, illi Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei, nullo modo pseudoprophetas cum ueris prophetis parilitate licentiae confuderunt, sed concordes inter se atque in nullo dissentientes sacrarum litterarum ueraces ab eis agnoscebantur et tenebantur auctores. Ipsi eis erant philosophi, hoc est amatores sapientiae, ipsi sapientes, ipsi theologi, ipsi prophetae, ipsi doctores probitatis atque pietatis. quicumque secundum illos sapuit et uixit, non secundum homines, sed secundum Deum, qui per eos locutus est, sapuit et uixit. Ibi si prohibitum est sacrilegium, Deus prohibuit. Si dictum est: Honora patrem tuum et matrem totam, Deus iussit. Si dictum est: Non moechaberis, non homicidium facies, non furaberis, et cetera huius modi, non haec ora humana, sed oracula diuina fuderunt. quidquid philosophi quidam inter falsa, quae opinati sunt, uerum uidere potuerunt et laboriosis disputationibus persuadere moliti sunt, quod mundum istum Deus fecerit eumque ipse prouidentissimus administret, de honestate uirtutum, de amore patriae, de fide amicitiae, de bonis operibus atque omnibus ad mores probos pertinentibus rebus, quamuis nescientes ad quem finem et quonam modo essent ista omnia referenda, propheticis, hoc est diuinis, uocibus, quamuis per homines, in illa ciuitate populo commendata sunt, non argumentationum concertationibus inculcata, ut non hominis ingenium, sed Dei eloquium contemnere formidaret, qui illa cognosceret.

[XLII] Has sacras litteras etiam unus Ptolomaeorum regum Aegypti nosse studuit et habere. Nam post Alexandri Macedonis, qui etiam Magnus cognominatus est, mirificentissimam minimeque diuturnam potentiam, qua uniuersam Asiam, immo paene totum orbem, partim ui et armis, partim terrore subegerat (quando inter cetera Orientis etiam Iudaeam ingressus obtinuit), eo mortuo comites eius cum regnum illud amplissimum non pacifice inter se possessuri diuisissent, sed potius dissipassent bellis omnia uastaturi, Ptolomaeos reges habere coepit Aegyptus; quorum primus, Lagi filius, multos ex Iudaea captiuos in Aegyptum transtulit. Huic autem succedens alius Ptolomaeus, qui est appellatus Philadelphus, omnes, quos ille adduxerat subiugatos, liberos redire permisit; insuper et dona regia in templum Dei misit petiuitque ab Eleazaro tunc pontifice dari sibi scripturas, quas profecto audierat fama praedicante diuinas, et ideo concupiuerat habere in bibliotheca, quam nobilissimam fecerat. Has ei cum idem pontifex misisset Hebraeas, post ille etiam interpretes postulauit; et dati sunt septuaginta duo, de singulis duodecim tribubus seni homines, linguae utriusque doctissimi Hebraeae scilicet atque Graecae, quorum interpretatio ut Septuaginta uocetur, iam obtinuit consuetudo. Traditur sane tam mirabilem ac stupendum planeque diuinum in eorum uerbis fuisse consensum, ut, cum ad hoc opus separatim singuli sederint (ita enim eorum fidem Ptolomaeo placuit explorare), in nullo uerbo, quod idem significaret et tantundem ualeret, uel in uerborum ordine alter ab altero discreparet; sed tamquam unus esset interpres, ita quod omnes interpretati sunt unum erat; quoniam re uera spiritus erat unus in omnibus. Et ideo tam mirabile Dei munus acceperant, ut illarum scripturarum non tamquam humanarum, sed, sicut erant, tamquam diuinarum etiam isto modo commendaretur auctoritas, credituris quandoque gentibus profutura, quod iam uidemus effectum.

[XLIII] Nam cum fuerint et alii interpretes, qui ex Hebraea lingua in Graecam sacra illa eloquia transtulerunt, sicut Aquila, Symmachus, Theodotion; sicut etiam illa est interpretatio, cuius auctor non apparet et ob hoc sine nomine interpretis quinta editio nuncupatur: hanc tamen, quae Septuaginta est, tamquam sola esset, sic recepit ecclesia, eaque utuntur Graeci populi Christiani, quorum plerique utrum alia sit aliqua ignorant. Ex hac Septuaginta interpretatione etiam in Latinam linguam interpretatum est, quod ecclesiae Latinae tenent; quamuis non defuerit temporibus nostris presbyter Hieronymus, homo doctissimus et omnium trium linguarum peritus, qui non ex Graeco, sed ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem scripturas conuerterit. Sed eius tam litteratum laborem quamuis Iudaei fateantur esse ueracem, septuaginta uero interpretes in multis errasse contendant: tamen ecclesiae Christi tot hominum auctoritati ab Eleazaro tunc pontifice ad hoc tantum opus electorum neminem iudicant praeferendum; quia, etsi non in eis unus apparuisset spiritus sine dubitatione diuinus, sed inter se uerba interpretationis suae septuaginta docti more hominum contulissent, ut, quod placuisset omnibus, hoc maneret, nullus eis unus interpres debuit anteponi; cum uero tantum in eis signum diuinitatis apparuit, profecto quisquis alius illarum scripturarum ex Hebraea in quamlibet aliam linguam interpres est uerax, aut congruit illis septuaginta interpretibus, aut si non congruere uidetur, altitudo ibi prophetica esse credenda est. Spiritus enim, qui in prophetis erat, quando illa dixerunt, idem ipse erat etiam in septuaginta uiris, quando illa interpretati sunt; qui profecto auctoritate diuina et aliud dicere potuit, tamquam propheta ille utrumque dixisset, quia utrumque idem Spiritus diceret, et hoc ipsum aliter, ut, si non eadem uerba, idem tamen sensus bene intellegentibus dilucesceret, et aliquid praetermittere et aliquid addere, ut etiam hinc ostenderetur non humanam fuisse in illo opere seruitutem, quam uerbis debebat interpres, sed diuinam potius potestatem, quae mentem replebat et regebat interpretis. Nonnulli autem codices Graecos interpretationis Septuaginta ex Hebraeis codicibus emendandos putarunt; nec tamen ausi sunt detrahere, quod Hebraei non habebant et Septuaginta posuerunt; sed tantum modo addiderunt, quae in Hebraeis inuenta apud Septuaginta non erant, eaque signis quibusdam in stellarum modum factis ad capita eorundem uersuum notauerunt, quae signa asteriscos uocant. Illa uero, quae non habent Hebraei, habent autem Septuaginta, similiter ad capita uersuum iacentibus uirgulis, sicut scribuntur unciae, signauerunt. Et multi codices has notas habentes usquequaque diffusi sunt et Latini. Quae autem non praetermissa uel addita, sed aliter dicta sunt, siue alium sensum faciant etiam ipsum non abhorrentem, siue alio modo eundem sensum explicare monstrentur, nisi utrisque codicibus inspectis nequeunt reperiri. Si ergo, ut oportet, nihil aliud intueamur in scripturis illis, nisi quid per homines dixerit Dei Spiritus, quidquid est in Hebraeis codicibus et non est apud interpretes septuaginta, noluit ea per istos, sed per illos prophetas Dei Spiritus dicere. quidquid uero est apud Septuaginta, in Hebraeis autem codicibus non est, per istos ea maluit quam per illos idem Spiritus dicere, sic ostendens utrosque fuisse prophetas. Isto enim modo alia per Esaiam, alia per Hieremiam, alia per alium aliumque prophetam uel aliter eadem per hunc ac per illum dixit, ut uoluit. quidquid porro apud utrosque inuenitur, per utrosque dicere uoluit unus atque idem Spiritus; sed ita ut illi praecederent prophetando, isti sequerentur prophetice illos interpretando; quia sicut in illis uera et concordantia dicentibus unus pacis Spiritus fuit, sic et in istis non secum conferentibus et tamen tamquam ore uno cuncta interpretantibus idem Spiritus unus apparuit.

[XLIV] Sed ait aliquis: "Quo modo sciam quid Ionas propheta dixerit Nineuitis, utrum: Triduum, et Nineue euertetur, an: Quadraginta dies?" quis enim non uideat non potuisse utrumque tunc dici a propheta, qui missus fuerat terrere comminatione inminentis exitii ciuitatem? Cui si tertio die fuerat futurus interitus, non utique quadragensimo die; si autem q adragensimo, non utique tertio. Si ergo a me quaeritur, quid horum Ionas dixerit, hoc puto potius quod legitur in Hebraeo: Quadraginta dies, et Nineue euertetur. Septuaginta quippe longe posterius interpretati aliud dicere potuerunt, quod tamen ad rem pertineret et in unum eundemque sensum, quamuis sub altera significatione, concurreret, admoneretque lectorem utraque auctoritate non spreta ab historia sese adtollere ad ea requirenda, propter quae significanda historia ipsa conscripta est. Gesta sunt quippe illa in Nineue ciuitate, sed aliquid etiam significauerunt, quod modum illius ciuitatis excedat; sicut gestum est, quod ipse propheta in uentre ceti triduo fuit, et tamen alium significauit in profundo inferni triduo futurum, qui dominus est omnium prophetarum. Quapropter si per illam ciuitatem recte.accipitur ecclesia gentium prophetice figurata, euersa scilicet per paenitentiam, ut qualis fuerat iam non esset, hoc quoniam per Christum factum est in ecclesia gentium, cuius illa Nineue figuram gerebat, siue per quadraginta dies siue per triduum idem ipse significatus est Christus; per quadraginta scilicet, quia tot dies peregit cum discipulis suis post resurrectionem et ascendit in caelum; per triduum uero, quia die tertio resurrexit; tamquam lectorem nihil aliud quam historiae rerum gestarum inhaerere cupientem de somno excitauerint septuaginta interpretes idemque prophetae ad perscrutandam altitudinem prophetiae et quodam modo dixerint: "In quadraginta diebus ipsum quaere, in quo et triduum potueris inuenire; illud in ascensione, hoc in eius resurrectione reperies." Propter quod utroque numero significari conuenientissime potuit, quorum unum per Ionam prophetam, alterum per septuagnta interpretum prophetiam, tamen unus atque idem Spiritus dixit. Longitudinem fugio, ut non haec per multa demonstrem, in quibus ab Hebraica ueritate putantur septuaginta interpretes discrepare et bene intellecti inueniuntur esse concordes. Vnde etiam ego pro meo modulo uestigia sequens apostolorum, quia et ipsi ex utrisque, id est ex Hebraeis et ex Septuaginta, testimonia prophetica posuerunt, utraque auctoritate utendum putaui, quoniam utraque una atque diuina est. Sed iam quae restant, ut possumus, exequamur.

[XLV] Postea quam gens Iudaea coepit non habere prophetas, procul dubio deterior facta est, eo scilicet tempore, quo se sperabat instaurato templo post captiuitatem, quae fuit in Babylonia, futuram esse meliorem. Sic quippe intellegebat populus ille carnalis, quod praenuntiatum est per Aggaeum prophetam dicentem: Magna erit gloria domus istius nouissimae, plus quam primae; quod de nouo testamento dictum esse paulo superius demonstrauit, ubi ait aperte Christum promittens: Et mouebo omnes gentes, et ueniet desideratus cunctis gentibus. Quo loco septuaginta interpretes alium sensum magis corpori quam capiti, hoc est magis ecclesiae quam Christo, conuenientem prophetica auctoritate dixerunt: Venient quae electa sunt Domini de cunctis gentibus, id est homines, de quibus ipse Iesus in euangelio: Multi, inquit, uocati, pauci uero electi. Talibus enim electis gentium domus aedificatur Dei per testamentum nouum lapidibus uiuis, longe gloriosior, quam templum illud fuit, quod a rege Salomone constructum est et post captiuitatem instauratum. Propter hoc ergo nec prophetas ex illo tempore habuit illa gens et multis cladibus afflicta est ab alienigenis regibus ipsisque Romanis, ne hanc Aggaei prophetiam in illa instauratione templi opinaretur impletam.

Non multo post enim adueniente Alexandro subiugata est, quando etsi nulla est facta uastatio, quoniam non sunt ei ausi resistere et ideo placatum facillime subditi receperunt, non erat tamen gloria tanta domus illius, quanta fuit in suorum regum libera potestate. Hostias sane Alexander immolauit in Dei templo, non ad eius cultum uera pietate conuersus, sed impia uanitate cum diis eum falsis colendum putans. Deinde Ptolomaeus, Lagi filius, quod supra memoraui, post Alexandri mortem captiuos inde in Aegyptum transtulit, quos eius successor Ptolomaeus Philadelphus beneuolentissime inde dimisit; per quem factum est, quod paulo ante narraui, ut septuaginta interpretum scripturas haberemus. Deinde contriti sunt bellis, quae in Macchabaeorum libris explicantur. Post haec capti a rege Alexandriae Ptolomaeo, qui est appellatus Epiphanes; inde ab Antiocho rege Syriae multis et grauissimis malis ad idola colenda conpulsi, templumque ipsum repletum sacrilegis superstitionibus gentium, quod tamen dux eorum strenuissimus Iudas, qui etiam Macchabaeus dictus est, Antiochi ducibus pulsis ab omni illa idolatriae contaminatione mundauit.

Non autem multo post Alcimus quidam per ambitionem, cum a genere sacerdotali esset alienus, quod nefas erat, pontifex factus est. Hinc iam post annos ferme quinquaginta, in quibus eis tamen pax non fuit, quamuis aliqua et prospere gesserint, primus apud eos Aristobolus adsumpto diademate et rex et pontifex factus est. Antea quippe, ex quo de Babyloniae captiuitate reuersi sunt templumque instauratum est, non reges, sed duces uel principes habuerunt; quamuis et qui rex est possit dici princeps a principatu imperandi et dux eo, quod sit ductor exercitus; sed non continuo, quicumque principes uel duces sunt, etiam reges dici possunt, quod iste Aristobolus fuit. Cui successit Alexander, etiam ipse rex et pontifex, qui crudeliter in suos regnasse traditur. Post hunc uxor eius Alexandra regina Iudaeorum fuit, ex cuius tempore deinceps mala sunt eos secuta grauiora. Filii quippe huius Alexandrae Aristobolus et Hyrcanus inter se de imperio dimicantes uires aduersus Israeliticam gentem prouocauere Romanas. Hyrcanus namque ab eis contra fratrem poposcit auxilium. Tunc iam Roma subiugauerat Africam, subiugauerat Graeciam lateque etiam aliis orbis partibus imperans tamquam se ipsa non ualens ferre sua se quodam modo magnitudine fregerat. Peruenerat quippe ad seditiones domesticas graues atque inde ad bella socialia moxque ciuilia, tantumque se comminuerat et adtriuerat, ut ei mutandus rei publicae status, quo regeretur regibus, immineret. Pompeius ergo, populi Romani praeclarissimus princeps, Iudaeam cum exercitu ingressus ciuitatem capit, templum reserat, non deuotione supplicis, sed iure uictoris, et ad sancta sanctorum, quo nisi summum sacerdotem non licebat intrare, non ut uenerator, sed ut profanator accedit; confirmatoque Hyrcani pontificatu et subiugatae genti inposito custode Antipatro, quos tunc procuratores uocabant, uinctum secum Aristobolum ducit. Ex illo Iudaei etiam tributarii Romanorum esse coeperunt. Postea Cassius etiam templum expoliauit. Deinde post paucos annos etiam Herodem alienigenam regem habere mereuerunt, quo regnante natus est Christus. Iam enim uenerat plenitudo temporis significata prophetico spiritu per os patriarchae Iacob, ubi ait: Non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus eius, donec ueniat cui repositum est, et ipse expectatio gentium. Non ergo defuit Iudaeorum princeps ex Iudaeis usque ad istum Herodem, quem primum acceperunt alienigenam regem. Tempus ergo iam erat, ut ueniret ille, cui repositum erat, quod nouo promissum est testamento, ut ipse esset expectatio gentium. Fieri autem non posset, ut expectarent eum gentes uenturum, sicut eum cernimus expectari, ut ueniat ad faciendum iudicium in claritate potentiae, nisi prius in eum crederent, cum uenit ad patiendum iudicium in humilitate patientiae.

[XLVI] Regnante ergo Herode in Iudaea, apud Romanos autem iam mutato rei publicae statu imperante Caesare Augusto et per eum orbe pacato natus est Christus secundum praecedentem prophetiam in Bethleem Iudae, homo manifestus ex homine uirgine, Deus occultus ex Deo Patre. Sic enim propheta praedixerat: Ecce uirgo accipiet in utero et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum: Nobiscum Deus. qui ut in se commendaret Deum, miracula multa fecit, ex quibus quaedam, quantum ad eum praedicandum satis esse uisum est, scriptura euangelica continet. Quorum primum est, quod tam mirabiliter natus est; ultimum autem, quod cum suo resuscitato a mortuis corpore ascendit in caelum. Iudaei autem, qui eum occiderunt et in eum credere noluerunt, quia oportebat eum mori et resurgere, uastati infelicius a Romanis funditusque a suo regno, ubi iam eis alienigenae dominabantur, eradicati dispersique per terras (quando quidem ubique non desunt) per scripturas suas testimonio nobis sunt prophetias nos non finxisse de Christo; quas plurimi eorum considerantes et ante passionem et maxime post eius resurrectionem crediderunt in eum, de quibus praedictum est: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut harena maris, reliquiae saluae fient. Ceteri uero excaecati sunt, de quibus praedictum est: Fiat mensa eorum in laqueum et in retributionem et scandalum. Obscurentur oculi eorum, ne uideant; et dorsum illorum semper incurua. Proinde cum scripturis nostris non credunt, complentur in eis suae, quas caeci legunt. Nisi forte quis dixerit illas prophetias Christianos finxisse de Christo, quae Sibyllae nomine proferuntur uel aliorum, si quae sunt, quae non pertinent ad populum Iudaeorum. Nobis quidem illae sufficiunt, quae de nostrorum inimicorum codicibus proferuntur, quos agnoscimus propter hoc testimonium, quod nobis inuiti perhibent eosdem codices habendo atque seruando, per omnes gentes etiam ipsos esse dispersos, quaqua uersum Christi ecclesia dilatatur. Nam prophetia in psalmis, quos legunt etiam, de hac re praemissa est, ubi scriptum est: Deus meus, misericordia eius praeueniet me; Deus meus demonstrauit mihi in inimicis meis, ne occideris eos, ne quando obliuiscantur legem tuam; disperge eos in uirtute tua. Demonstrauit ergo Deus ecclesiae in eius inimicis Iudaeis gratiam misericordiae suae, quoniam, sicut dicit apostolus, delictum illorum salus gentibus; et ideo non eos occidit, id est non in eis perdidit quod sunt Iudaei, quamuis a Romanis fuerint deuicti et oppressi, ne obliti legem Dei ad hoc, de quo agimus, testimonium nihil ualerent. Ideo parum fuit, ut diceret: Ne occideris eos, ne quando obliuiscantur legem tuam, nisi adderet etiam: Disperge eos; quoniam si cum isto testimonio scripturarum in sua tantummodo terra, non ubique essent, profecto ecclesia, quae ubique est, eos prophetiarum, quae de Christo praemissae sunt, testes in omnibus gentibus habere non posset.

[XLVII] Quapropter quisquis alienigena, id est non ex Israel progenitus nec ab illo populo in canonem sacrarum litterarum receptus, legitur aliquid prophetasse de Christo, si in nostram notitiam uenit aut uenerit, ad cumulum a nobis commemorari potest; non quo necessarius sit, etiamsi desit, sed quia non Incongrue creditur fuisse et in aliis gentibus homines, quibus hoc mysterium reuelatum est, et qui haec etiam praedicere inpulsi sunt, siue participes eiusdem gratiae fuerint siue expertes, sed per malos angelos docti sint, quos etiam praesentem Christum, quem Iudaei non agnoscebant, scimus fuisse confessos. Nec ipsos Iudaeos existimo audere contendere neminem pertinuisse ad Deum praeter Israelitas, ex quo propago Israel esse coepit, reprobato eius fratre maiore. Populus enim re uera, qui proprie Dei populus diceretur, nullus alius fuit; homines autem quosdam non terrena, sed caelesti societate ad ueros Israelitas supernae ciues patriae pertinentes etiam in aliis gentibus fuisse negare non possunt; quia si negant, facillime conuincuntur de sancto et mirabili uiro Iob, qui nec indigena nec proselytus, id est aduena populi Israel fuit, sed ex gente Idumaea genus ducens, ibi ortus, ibidem mortuus est; qui diuino sic laudatur eloquio, ut, quod ad iustitiam pietatemque adtinet, nullus ei homo suorum temporum coaequetur. Quae tempora eius quamuis non inueniamus in Chronicis, colligimus tamen ex libro eius, quem pro sui merito Israelitae in auctoritatem canonicam receperunt, tertia generatione posteriorem fuisse quam Israel. Diuinitus autem prouisum fuisse non dubito, ut ex hoc uno sciremus etiam per alias gentes esse potuisse, qui secundum Deum uixerunt eique placuerunt, pertinentes ad spiritalem Hierusalem. Quod nemini concessum fuisse credendum est, nisi cui diuinitus reuelatus est unus mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui uenturus in carne sic antiquis sanctis praenuntiabatur, quem ad modum nobis uenisse nuntiatus est, ut una eademque per ipsum fides omnes in Dei ciuitatem, Dei domum, Dei templum praedestinatos perducat ad Deum. Sed quaecumque aliorum prophetiae de Dei per Iesum Christum gratia proferuntur, possunt putari a Christianis esse confictae. Ideo nihil est firmius ad conuincendos quoslibet alienos, si de hac re contenderint, nostrosque faciendos, si recte sapuerint, quam ut diuina praedicta de Christo ea proferantur, quae in Iudaeorum codicibus scripta sunt; quibus auulsis de sedibus propriis et propter hoc testimonium toto orbe dispersis Christi usquequaque creuit ecclesia.

[XLVIII] Haec domus Dei maioris est gloriae, quam fuerat illa prima lignis et lapidibus ceterisque pretiosis rebus metallisque constructa. Non itaque Aggaei prophetia in templi illius instauratione completa est. Ex quo enim est instauratum, numquam ostenditur habuisse tantam gloriam, quantam habuit tempore Salomonis; immo potius ostenditur primum cessatione prophetiae fuisse domus illius gloriam diminutam, deinde ipsius gentis cladibus tantis usque ad ultimum excidium, quod factum est a Romanis, sicut ea, quae supra sunt commemorata testantur. Haec autem domus ad nouum pertinens testamentum tanto utique maioris est gloriae, quanto meliores sunt lapides uiui, quibus credentibus renouatisque construitur. Sed ideo per instaurationem templi illius significata est, quia ipsa renouatio illius aedificii significat eloquio prophetico alterum testamentum, quod appellatur nouum. Quod ergo Deus dixit per memoratum prophetam: Et dabo pacem in loco isto, per significantem locum ille, qui eo significatur, intellegendus est; ut, quia illo loco instaurato significata est ecclesia, quae fuerat aedificanda per Christum, nihil <aliud&lg accipiatur, quod dictum est: Dabo pacem in loco isto, nisi "dabo pacem in loco, quem significat locus iste". Quoniam omnia significantia uidentur quodam modo earum rerum, quas significant, sustinere personas; sicut dictum est ab apostolo: Petra erat Christus, quoniam petra illa, de qua hoc dictum est, significabat utique Christum. Maior est itaque gloria domus huius noui testamenti quam domus prioris ueteris testamenti, et tunc apparebit maior, cum dedicabitur. Tunc enim ueniet desideratus cunctis gentibus, sicut legitur in Hebraeo. Nam primus eius aduentus nondum erat desideratus omnibus gentibus. Non enim quem deberent desiderare sciebant, in quem non crediderant. Tunc etiam secundum septuaginta interpretes (quia et ipse propheticus sensus est) uenient quae electa sunt Domini de cunctis gentibus. Tunc enim uere non uenient nisi electa, de quibus dicit apostolus: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Ipse quippe architectus, qui dixit: Multi uocati, pauci uero electi, non de his, qui uocati sic uenerunt, ut de conuiuio proicerentur, sed de electis demonstraturus est aedificatam domum, quae nullam.ruinam deinceps formidabit. Nunc autem, quando et hi replent ecclesias, quos tamquam in area uentilatio separabit, non apparet tanta gloria domus huius, quanta tunc apparebit, quando, quisquis ibi erit, semper erit.

[XLIX] In hoc ergo saeculo maligno, in his diebus malis, ubi per humilitatem praesentem futuram comparat ecclesia celsitudinem et timorum stimulis, dolorum tormentis, laborum molestiis, temptationum periculis eruditur, sola spe gaudens, quando sanum gaudet, multi reprobi miscentur bonis et utrique tamquam in sagenam euangelicam colliguntur et in hoc mundo tamquam in mari utrique inclusi retibus indiscrete natant, donec perueniatur ad litus, ubi mali segregentur a bonis et in bonis tamquam in templo suo sit Deus omnia in omnibus. Proinde uocem nunc agnoscimus eius impleri, qui loquebatur in psalmo atque dicebat: Adnuntiaui et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. Hoc fit nunc, ex quo primum per os praecursoris sui Iohannis, deinde per os proprium adnuntiauit et locutus est dicens: Agite paenitentiam, adpropinquauit enim regnum caelorum. Elegit discipulos, quos et apostolos nominauit, humiliter natos, inhonoratos, inlitteratos, ut, quidquid magnum essent et facerent, ipse in eis esset et faceret. Habuit inter eos unum, quo malo utens bene et suae passionis impleret dispositum et ecclesiae suae tolerandorum malorum praeberet exemplum. Seminato, quantum per eius oportebat praesentiam corporalem, sancto euangelio passus est, mortuus est, resurrexit, passione ostendens quid sustinere pro ueritate, resurrectione quid sperare in aeternitate debeamus, excepta altitudine sacramenti, qua sanguis eius in remissionem fusus est peccatorum. Conuersatus est in terra quadraginta dies cum discipulis suis atque ipsis uidentibus ascendit in caelum et post dies decem misit promissum Spiritum sanctum; cuius uenientis in eos qui crediderant tunc signum erat maximum et maxime necessarium, ut unusquisque eorum linguis omnium gentium loqueretur; ita significans unitatem catholicae ecclesiae per omnes gentes futuram ac sic linguis omnibus locuturam.

[L] Deinde secundum illam prophetiam: Ex Sion lex prodiet et uerbum Domini ex Hierusalem, et secundum ipsius Domini Christi praedicta, ubi post resurrectionem stupentibus eum discipulis suis aperuit sensum, ut intellegerent scripturas, et dixit eis, quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem, et ubi rursus eis de aduentu eius nouissimo requirentibus respondit atque ait: Non est uestrum scire tempora quae Pater posuit in sua potestate,. sed accipietis uirtutem Spiritus sancti superuenientem in uos, et eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in fines terrae, primum se ab Hierusalem diffudit ecclesia, et cum in Iudaea atque Samaria plurimi credidissent, et in alias gentes itum est, eis adnuntiantibus euangelium, quos ipse, sicut luminaria, et aptauerat uerbo et accenderat Spiritu sancto. Dixerat enim eis: Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. qui ut frigidi timore non essent, igne caritatis ardebant. Denique non solum per ipsos, qui eum et ante passionem et post resurrectionem uiderant et audierant, uerum etiam post obitum eorum per posteros eorum inter horrendas persecutiones et uarios cruciatus ac funera martyrum praedicatum est toto orbe euangelium, contestante Deo signis et ostentis et uariis uirtutibus et Spiritus sancti muneribus; ut populi gentium credentes in eum, qui pro eorum redemptione crucifixus est, Christiano amore uenerarentur sanguinem martyrum. quem diabolico furore fuderunt, ipsique reges, quorum legibus uastabatur ecclesia, ei nomini salubriter subderentur, quod de terra crudeliter auferre conati sunt, et falsos deos inciperent persequi, quorum causa cultores Dei ueri fuerant antea persecuti.

[LI] Videns autem diabolus templa daemonum deseri et in nomen liberantis Mediatoris currere genus humanum, haereticos mouit, qui sub uocabulo Christiano doctrinae resisterent Christianae, quasi possent indifferenter sine ulla correptione haberi in ciuitate Dei, sicut ciuitas confusionis indifferenter habuit philosophos inter se diuersa et aduersa sentientes. qui ergo in ecclesia Christi morbidum aliquid prauumque sapiunt, si correpti, ut sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter suaque pestifera et mortifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt, haeretici fiunt et foras exeuntes habentur in exercentibus inimicis. Etiam sic quippe ueris illis catholicis membris Christi malo suo prosunt, dum Deus utitur et malis bene et diligentibus eum omnia cooperatur in bonum. Inimici enim omnes ecclesiae, quolibet errore caecentur uel malitia deprauentur, si accipiunt potestatem corporaliter affligendi, exercent eius patientiam; si tantummodo male sentiendo aduersantur, exercent eius sapientiam; ut autem etiam inimici diligantur, exercent eius beneuolentiam aut etiam beneficentiam, siue suadibili doctrina cum eis agatur siue terribili disciplina. Ac per hoc diabolus princeps impiae ciuitatis aduersus peregrinantem in hoc mundo ciuitatem Dei uasa propria commouendo nihil ei nocere permittitur, cui procul dubio et rebus prosperis consolatio, ut non frangatur aduersis, et rebus aduersis exercitatio, ut non corrumpatur prosperis, per diuinam prouidentiam procuratur, atque ita temperatur utrumque ab alterutro, ut in psalmo illam uocem non aliunde agnoscamus exortam: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae iucundauerunt animam meam. Hinc est et illud apostoli: Spe gaudentes, in tribulatione patientes.

Nam et id, quod ait idem doctor: quicumque uolunt in Christo pie uiuere, persecutionem patiuntur, nullis putandum est deesse posse temporibus. quia et cum ab eis, qui foris sunt, non saeuientibus uidetur esse tranquillitas et re uera est plurimumque consolationis adfert, maxime infirmis: non tamen desunt, immo multi sunt intus, qui corda pie uiuentium suis perditis moribus cruciant; quoniam per eos blasphematur Christianum et catholicum nomen; quod quanto est carius eis, qui uolunt pie uiuere in Christo, tanto magis dolent, quod per malos intus positos fit, ut minus, quam piorum mentes desiderant, diligatur. Ipsi quoque haeretici, cum cogitantur habere nomen et sacramenta Christiana et scripturas et professionem, magnum dolorem faciunt in cordibus piorum; quia et multi uolentes esse Christiani propter eorum dissensiones haesitare coguntur et multi maledici etiam in his inueniunt materiam blasphemandi Christianum nomen, quia et ipsi quoquo modo Christiani appellantur. His atque huius modi prauis moribus et erroribus hominum persecutionem patiuntur, qui uolunt in Christo pie uiuere, etiam nullo infestante neque uexante corpus illorum. Patiuntur quippe hanc persecutionem non in corporibus, sed in cordibus. Vnde illa uox est: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo. Non enim ait: "In corpore meo." Sed rursus quoniam cogitantur inmutabilia diuina promissa, et quod ait apostolus: Nouit Dominus qui sunt eius (quos enim praesciuit et praedestinauit conformes imaginis filii sui, ex eis perire nullus potest): ideo sequitur in illo psalmo: Consolationes tuae iucundauerunt animam meam. Dolor autem ipse, qui fit in cordibus piorum, quos persequuntur mores Christianorum malorum siue falsorum, prodest dolentibus, quoniam de caritate descendit, qua eos perire nolunt nec impedire aliorum salutem. Denique magnae consolationes fiunt etiam de correctionibus eorum, quae piorum animas tanta iucunditate perfundunt, quantis doloribus de sua perditione cruciauerant. Sic in hoc saeculo, in his diebus malis non solum a tempore corporalis praesentiae Christi et apostolorum eius, sed ab ipso Abel, quem primum iustum impius frater occidit, et deinceps usque in huius saeculi finem inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit ecclesia.

[LII] Proinde ne illud quidem temere puto esse dicendum siue credendum, quod nonnullis uisum est uel uidetur, non amplius ecclesiam passuram persecutiones usque ad tempus Antichristi, quam quot iam passa est, id est decem, ut undecima eademque nouissima sit ab Antichristo. Primam quippe computant a Nerone quae facta est, secundam a Domitiano, a Traiano tertiam, quartam ab Antonino, a Seuero quintam, sextam a Maximino, a Decio septimam, octauam a Valeriano, ab Aureliano nonam, decimam a Diocletiano et Maximiano. Plagas enim Aegyptiorum, quoniam decem fuerunt, antequam exire inde inciperet populus Dei, putant ad hunc intellectum esse referendas, ut nouissima Antichristi persecutio similis uideatur undecimae plagae, qua Aegyptii, dum hostiliter sequerentur Hebraeos, in mari Rubro populo Dei per siccum transeunte perierunt. Sed ego illa re gesta in Aegypto istas persecutiones prophetice significatas esse non arbitror; quamuis ab eis, qui hoc putant, exquisite et ingeniose illa singula his singulis comparata uideantur, non prophetico spiritu, sed coniectura mentis humanae, quae aliquando ad uerum peruenit, aliquando fallitur.

Quid enim, qui hoc sentiunt, dicturi sunt de persecutione, qua ipse Dominus crucifixus est? in quo eam numero posituri? Si autem hac excepta existimant computandum, tamquam illae numerandae sint, quae ad corpus pertinent, non qua ipsum caput est appetitum et occisum: quid agent de illa, quae, postea quam Christus ascendit in caelum, Hierosolymis facta est, ubi beatus Stephanus lapidatus est, ubi Iacobus frater Iohannis gladio trucidatus, ubi apostolus Petrus ut occideretur inclusus et per angelum liberatus, ubi fugati atque dispersi de Hierosolymis fratres, ubi Saulus, qui postea Paulus apostolus factus est, uastabat ecclesiam, ubi ipse quoque iam fidem, quam persequebatur, euangelizans, qualia faciebat, est passus, siue per Iudaeam siue per alias gentes, quacumque Christum feruentissimus praedicabat? Cur ergo eis a Nerone uidetur ordiendum, cum ad Neronis tempora inter atrocissimas persecutiones, de quibus nimis longum est cuncta dicere, ecclesia crescendo peruenerit? Quod si a regibus factas persecutiones in numero existimant esse debere: rex fuit Herodes, qui etiam post ascensum Domini grauissimam fecit. Deinde quid respondent etiam de Iuliano, quem non numerant in decem? An ipse non est ecclesiam persecutus, qui Christianos liberales litteras docere ac discere uetuit? Sub quo Valentinianus maior, qui post eum tertius imperator fuit, fidei Christianae confessor extitit militiaque priuatus est; ut omittam quae apud Antiochiam facere coeperat, nisi unius fidelissimi et constantissimi iuuenis, qui multis, ut torquerentur, adprehensis per totum diem primus est tortus, inter ungulas cruciatusque psallentis libertatem atque hilaritatem miratus horruisset et in ceteris deformius erubescere timuisset. Postremo nostra memoria Valens, supradicti Valentiniani frater, Arrianus, nonne magna persecutione per Orientis partes catholicam uastauit ecclesiam? Quale est autem, non considerare ecclesiam per totum mundum fructificantem atque crescentem posse in aliquibus gentibus persecutionem pati a regibus, et quando in aliis non patitur? Nisi forte non est persecutio computanda, quando rex Gothorum in ipsa Gothia persecutus est Christianos crudelitate mirabili, cum ibi non essent nisi catholici, quorum plurimi martyrio coronati sunt, sicut a quibusdam fratribus, qui tunc illic pueri fuerant et se ista uidisse incunctanter recordabantur, audiuimus? quid modo in Perside? Nonne ita in Christianos ferbuit persecutio (si tamen iam quieuit), ut fugientes inde nonnulli usque ad Romana oppida peruenerint? Haec atque huius modi mihi cogitanti non uidetur esse definiendus numerus persecutionum, quibus exerceri oportet ecclesiam. Sed rursus adfirmare aliquas futuras a regibus praeter illam nouissimam, de qua nullus ambigit Christianus, non minoris est temeritatis. Itaque hoc in medio relinquimus neutram partem quaestionis huius astruentes siue destruentes, sed tantummodo ab adfirmandi quodlibet horum audaci praesumptione reuocantes.

[LIII] Illam sane nouissimam persecutionem, quae ab Antichristo futura est, praesentia sua extinguet ipse Iesus. Sic enim scriptum est, quod eum interficiet spiritu oris sui et euacuabit inluminatione praesentiae suae. Hic quaeri solet: Quando istud erit? Inportune omnino. Si enim hoc nobis nosse prodesset, a quo melius quam ab ipso Deo magistro interrogantibus discipulis diceretur? Non enim siluerunt inde apud eum, sed a praesente quaesierunt dicentes: Domine, si hoc tempore repraesentabis regnum Israel? At ille: Non est, inquit, uestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Non utique illi de hora uel die uel anno, sed de tempore interrogauerant, quando istud accepere responsum. Frustra igitur annos, qui remanent huic saeculo, computare ac definire conamur, cum hoc scire non esse nostrum ex ore Veritatis audiamus; quos tamen alii quadringentos, alii quingentos, alii etiam mille ab ascensione Domini usque ad eius ultimum aduentum compleri posse dixerunt. Quem ad modum autem quisque eorum astruat opinionem suam, longum est demonstrare et non necessarium. Coniecturis quippe utuntur humanis, non ab eis aliquid certum de scripturae canonicae auctoritate profertur. Omnium uero de hac re calculantium digitos resoluit et quiescere iubet ille, qui dicit: Non est uestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate.

Sed haec quia euangelica sententia est, mirum non est non ea repressos fuisse deorum multorum falsorumque cultores, quominus fingerent daemonum responsis, quos tamquam deos colunt, definitum esse quanto tempore mansura esset religio Christiana. Cum enim uiderent nec tot tantisque persecutionibus eam potuisse consumi, sed his potius mira incrementa sumpsisse, excogitauerunt nescio quos uersus Graecos tamquam consulenti cuidam diuino oraculo effusos, ubi Christum quidem ab huius tamquam sacrilegii crimine faciunt innocentem, Petrum autem maleficia fecisse subiungunt, ut coleretur Christi nomen per trecentos sexaginta quinque annos, deinde completo memorato numero annorum sine mora sumeret finem. O hominum corda doctorum! O ingenia litterata digna credere ista de Christo, quae credere non uultis in Christum, quod eius discipulus Petrus ab eo magicas artes non didicerit, sed, ipso innocente, tamen eius maleficus fuerit nomenque illius quam suum coli maluerit magicis artibus suis, magnis laboribus et periculis suis, postremo etiam effusione sanguinis sui! Si Petrus maleficus fecit, ut Christum sic diligeret mundus, quid fecit innocens Christus, ut eum sic diligeret Petrus? Respondeant igitur ipsi sibi et si possunt intellegant illa superna gratia factum esse, ut propter aeternam uitam Christum diligeret mundus, qua gratia factum est, ut et propter aeternam uitam ab illo accipiendam et usque ad temporariam mortem pro illo patiendam Christum diligeret Petrus. Deinde isti dii qui sunt, qui possunt ista praedicere nec possunt auertere, ita succumbentes uni malefico et uni sceleri magico, quo puer, ut dicunt, anniculus occisus et dilaniatus et ritu nefario sepultus est, ut sectam sibi aduersariam tam prolixo tempore conualescere, tot tantarumque persecutionum horrendas crudelitates non resistendo, sed patiendo superare et ad suorum simulacrorum templorum, sacrorum oraculorum euersionem peruenire permitterent? Quis postremo est deus, non noster utique, sed ipsorum, qui uel inlectus tanto scelere uel inpulsus est ista praestare? Non enim alicui daemoni, sed deo dicunt illi uersus haec Petrum arte magica definisse. Talem deum habent, qui Christum non habent.

[LIV] Haec atque huius modi multa colligerem, si nondum annus ipse transisset, quem diuinatio ficta promisit et decepta uanitas credidit. Cum uero, ex quo nominis Christi cultus per eius in carne praesentiam et per apostolos institutus est, ante aliquot annos anni trecenti sexaginta quinque completi sunt, quid aliud quaerimus, unde ista falsitas refellatur? Vt enim in Christi natiuitate huius rei non ponamus initium, quia infans et puer discipulos non habebat, tamen quando habere coepit, procul dubio tunc innotuit per eius corporalem praesentiam doctrina et religio Christiana, id est, postea quam in fluuio Iordane ministerio Iohannis est baptizatus. Propter hoc enim de illo prophetia illa praecesserat: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Sed quoniam, priusquam passus esset et resurrexisset a mortuis, nondum fides omnibus fuerat definita (in resurrectione quippe Christi definita est, nam sic apostolus Paulus Atheniensibus loquitur dicens: Iam nunc adnuntiat hominibus omnes ubique agere paenitentiam, eo quod statuit diem iudicare orbem in aequitate in uiro quo definiuit fidem omnibus resuscitans illum a mortuis): melius in hac quaestione soluenda inde initium sumimus; praesertim quia tunc datus est etiam Spiritus sanctus, sicut eum dari post resurrectionem Christi oportebat in ea ciuitate, ex qua debuit incipere lex secunda, hoc est testamentum nouum. Prima enim fuit ex monte Sina per Moysen, quod testamentum uocatur uetus. De hac autem, quae per Christum danda erat, praedictum est: Ex Sion lex prodiet et uerbum Domini ex Hierusalem. Vnde et ipse per omnes gentes dixit praedicari oportere in nomine suo paenitentiam, sed tamen incipientibus ab Hierusalem. Ibi ergo exorsus est huius nominis cultus, ut in Iesum Christum, qui crucifixus fuerat et resurrexerat, crederetur. Ibi haec fides tam insignibus initiis incanduit, ut aliquot hominum milia in Christi nomen mirabili alacritate conuersa uenditis suis rebus, ut egenis distribuerentur, proposito sancto et ardentissima caritate ad paupertatem uoluntariam peruenirent atque inter frementes et sanguinem sitientes Iudaeos se usque ad mortem pro ueritate certare non armata potentia, sed potentiore patientia praepararent. Hoc si nullis magicis artibus factum est, cur credere dubitant eadem uirtute diuina per totum mundum id fieri potuisse, qua hoc factum est? Si autem ut Hierosolymis sic ad cultum nominis Christi accenderetur tanta hominum multitudo, quae illum in cruce uel fixerat prensum uel riserat fixum, iam maleficium illud fecerat Petrus, ex ipso anno quaerendum est, quando trecenti sexaginta quinque completi sint. Mortuus est ergo Christus duobus Geminis consulibus octauum Kalendas Aprilis. Resurrexit tertio die, sicut apostoli suis etiam sensibus probauerunt. Deinde post quadraginta dies ascendit in caelum; post decem dies, id est quinquagensimo post suam resurrectionem die, misit Spiritum sanctum. Tunc tria milia hominum apostolis eum praedicantibus crediderunt. Tunc itaque nominis illius cultus exorsus est, sicut nos credimus et ueritas habet, efficacia Spiritus sancti; sicut autem finxit uanitas impia uel putauit, magicis artibus Petri. Paulo post etiam signo mirabili facto, quando ad uerbum ipsius Petri quidam mendicus ab utero matris ita claudus, ut ab aliis portaretur et ad portam templi, ubi stipem peteret, poneretur, in nomine Iesu Christi saluus exiluit, quinque hominum milia crediderunt; ac deinde aliis atque aliis accessibus credentium creuit ecclesia. Ac per hoc colligitur etiam dies, ex quo annus ipse sumpsit initium, scilicet quando missus est Spiritus sanctus, id est per Idus Maias. Numeratis proinde consulibus trecenti sexaginta quinque anni reperiuntur impleti per easdem Idus consulatu Honorii et Eutychiani. Porro sequenti anno, consule Malio Theodoro, quando iam secundum illud oraculum daemonum aut figmentum hominum nulla esse debuit religio Christiana, quid per alias terrarum partes forsitan factum sit, non fuit necesse perquirere; interim, quod scimus, in ciuitate notissima et eminentissima Carthagine Africae Gaudentius et Iouius comites imperatoris Honorii quarto decimo Kalendas Aprilis falsorum deorum templa euerterunt et simulacra fregerunt. Ex quo usque ad hoc tempus per triginta ferme annos quis non uideat quantum creuerit cultus nominis Christi, praesertim postea quam multi eorum Christiani facti sunt, qui tamquam uera illa diuinatione reuocabantur a fide eamque completo eodem numero annorum inanem ridendamque uiderunt? Nos ergo, qui sumus uocamurque Christiani, non in Petrum credimus, sed in quem credidit Petrus; Petri de Christo aedificati sermonibus, non carminibus uenenati; nec decepti maleficiis, sed beneficiis eius adiuti. Ille Petri magister Christus in doctrina, quae ad uitam ducit aeternam, ipse est magister et noster.

Sed aliquando iam concludamus hunc librum, hoc usque disserentes et quantum satis uisum est demonstrantes, quisnam sit duarum ciuitatum, caelestis atque terrenae, ab initio usque in finem permixtarum mortalis excursus; quarum illa, quae terrena est; fecit sibi quos uoluit uel undecumque uel etiam ex hominibus falsos deos, quibus sacrificando seruiret; illa autem, quae caelestis peregrinatur in terra, falsos deos non facit, sed a uero Deo ipsa fit, cuius uerum sacrificium ipsa sit. Ambae tamen temporalibus uel bonis pariter utuntur uel malis pariter affliguntur, diuersa fide, diuersa spe, diuerso amore, donec ultimo iudicio separentur, et percipiat unaquaeque suum finem, cuius nullus est finis; de quibus ambarum finibus deinceps disserendum est.