LIBER SECVNDVS

[I 1] Recordari uolo transactas foeditates meas et carnales corruptiones animae meae, non quod eas amem, sed ut amem te, deus meus. Amore amoris tui facio istuc, recolens uias meas nequissimas in amaritudine recogitationis meae, ut tu dulcescas mihi, dulcedo non fallax, dulcedo felix et secura, et conligens me a dispersione, in qua frustatim discissus sum, dum ab uno te auersus in multa euanui. Exarsi enim aliquando satiari inferis in adulescentia et siluescere ausus sum uariis et umbrosis amoribus, et contabuit species mea et computrui coram oculis tuis placens mihi et placere cupiens oculis hominum.

[II 2] Et quid erat, quod me delectabat, nisi amare et amari? Sed non tenebatur modus ab animo usque ad animum, quatenus est luminosus limes amicitiae, sed exhalabantur nebulae de limosa concupiscentia carnis et scatebra pubertatis et obnubilabant atque obfuscabant cor meum, ut non discerneretur serenitas dilectionis a caligine libidinis. Vtrumque in confuso aestuabat et rapiebat imbecillam aetatem per abrupta cupiditatum atque mersabat gurgite flagitiorum. Inualuerat super me ira tua, et nesciebam. Obsurdueram stridore catenae mortalitatis meae, poena superbiae animae meae, et ibam longius a te, et sinebas, et iactabar et effundebar et diffluebam et ebulliebam per fornicationes meas, et tacebas. O tardum gaudium meum! Tacebas tunc, et ego ibam porro longe a te in plura et plura sterilia semina dolorum superba deiectione et inquieta lassitudine.

[3] Quis mihi modularetur aerumnam meam et nouissimarum rerum fugaces pulchritudines in usum uerteret earumque suauitatibus metas praefigeret, ut usque ad coniugale litus exaestuarent fluctus aetatis meae, si tranquillitas in eis non poterat esse fine procreandorum liberorum contenta, sicut praescribit lex tua, domine, qui formas etiam propaginem mortis nostrae, potens imponere lenem manum ad temperamentum spinarum a paradiso tuo seclusarum? Non enim longe est a nobis omnipotentia tua, etiam cum longe sumus a te. Aut certe sonitum nubium tuarum uigilantius aduerterem: Tribulationem autem carnis habebunt huius modi. Ego autem uobis parco, et: Bonum est homini mulierem non tangere, et: Qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt dei, quomodo placeat deo. qui autem matrimonio iunctus est, cogitat ea quae sunt mundi. quomodo placeat uxori. Has ergo uoces exaudirem uigilantior et abscisus propter regnum caelorum felicior expectarem amplexus tuos.

[4] Sed efferuui miser, sequens impetum fluxus mei relicto te, et excessi omnia legitima tua nec euasi flagella tua: quis enim hoc mortalium? Nam tu semper aderas misericorditer saeuiens, et amarissimis aspergens offensionibus omnes inlicitas iucunditates meas, ut ita quaererem sine offensione iucundari, et ubi hoc possem, non inuenirem quidquam praeter te, domine, praeter te, qui fingis dolorem in praecepto et percutis, ut sanes, et occidis nos, ne moriamur abs te. Vbi eram et quam longe exulabam a deliciis domus tuae anno illo sexto decimo aetatis carnis meae, cum accepit in me sceptrum -- et totas manus ei dedi -- uesania libidinis licentiosae per dedecus humanum, inlicitae autem per leges tuas? Non fuit cura meorum ruentem excipere me matrimonio, sed cura fuit tantum, ut discerem sermonem facere quam optimum et persuadere dictione.

[III 5] Et anno quidem illo intermissa erant studia mea, dum mihi reducto a Madauris, in qua uicina urbe iam coeperam litteraturae atque oratoriae percipiendae gratia peregrinari, longinquioris apud Carthaginem peregrinationis sumptus praeparabantur animositate magis quam opibus patris, municipis Thagastensis admodum tenuis. Cui narro haec? Neque enim tibi, deus meus, sed apud te narro haec generi meo, generi humano, quantulacumque ex particula incidere potest in istas meas litteras. Et ut quid hoc? Vt uidelicet ego et quisquis haec legit cogitemus, de quam profundo clamandum sit ad te. Et quid propius auribus tuis, si cor confitens et uita ex fide est? Quis enim non extollebat laudibus tunc hominem, patrem meum, quod ultra uires rei familiaris suae impenderet filio, quidquid etiam longe peregrinanti studiorum causa opus esset? Multorum enim ciuium longe opulentiorum nullum tale negotium pro liberis erat, cum interea non satageret idem pater, qualis crescerem tibi aut quam castus essem, dummodo essem disertus uel desertus potius a cultura tua, deus, qui es unus uerus et bonus dominus agri tui, cordis mei.

[6] Sed ubi sexto illo et decimo anno interposito otio ex necessitate domestica feriatus ab omni schola cum parentibus esse coepi, excesserunt caput meum uepres libidinum, et nulla erat eradicans manus. Quin immo ubi me ille pater in balneis uidit pubescentem et inquieta indutum adulescentia, quasi iam ex hoc in nepotes gestiret, gaudens matri indicauit, gaudens uinulentia, in qua te iste mundus oblitus est creatorem suum et creaturam tuam pro te amauit, de uino inuisibili peruersae atque inclinatae in ima uoluntatis suae. Sed matris in pectore iam inchoaueras templum tuum et exordium sanctae habitationis tuae: nam ille adhuc catechumenus et hoc recens erat. Itaque illa exiliuit pia trepidatione ac tremore et quamuis mihi nondum fideli, timuit tamen uias distortas, in quibus ambulant qui ponunt ad te tergum et non faciem.

[7] Ei mihi! Et audeo dicere tacuisse te, deus meus, cum irem abs te longius? Itane tu tacebas tunc mihi? Et cuius erant nisi tua uerba illa per matrem meam, fidelem tuam, quae cantasti in aures meas? Nec inde quidquam descendit in cor, ut facerem illud. Volebat enim illa, et secreto memini, ut monuerit cum sollicitudine ingenti, ne fornicarer maximeque ne adulterarem cuiusquam uxorem. Qui mihi monitus muliebres uidebantur, quibus obtemperare erubescerem. Illi autem tui erant, et nesciebam et te tacere putabam atque illam loqui, per quam mihi tu non tacebas, et in illa contemnebaris a me, a me, filio eius, filio ancillae tuae, seruo tuo. Sed nesciebam et praeceps ibam tanta caecitate, ut inter coaetaneos meos puderet me minoris dedecoris, quoniam audiebam eos iactantes flagitia sua et tanto gloriantes magis, quanto magis turpes essent, et libebat facere non solum libidine facti uerum etiam laudis. Quid dignum est uituperatione nisi uitium? Ego, ne uituperarer, uitiosior fiebam, et ubi non suberat, quo admisso aequarer perditis, fingebam me fecisse quod non feceram, ne uiderer abiectior, quo eram innocentior, et ne uilior haberer, quo eram castior.

[8] Ecce cum quibus comitibus iter agebam platearum Babyloniae et uolutabar in caeno eius tamquam in cinnamis et unguentis pretiosis. Et in umbilico eius quo tenacius haererem, calcabat me inimicus inuisibilis et seducebat me, quia ego seductilis eram. Non enim et illa, quae iam de medio Babylonis fugerat, sed ibat in ceteris eius tardior, mater carnis meae, sicut monuit me pudicitiam, ita curauit quod de me a uiro suo audierat, iamque pestilentiosum et in posterum periculosum sentiebat, cohercere termino coniugalis affectus, si resecari ad uiuum non poterat; non curauit hoc, quia metus erat, ne impediretur spes mea compede uxoria, non spes illa, quam in te futuri saeculi habebat mater, sed spes litterarum, quas ut nossem nimis uolebat parens uterque, ille, quia de te prope nihil cogitabat, de me autem inania, illa autem, quia non solum nullo detrimento, sed etiam nonnullo adiumento ad te adipiscendum futura existimabat usitata illa studia doctrinae. Ita enim conicio recolens, ut possum, mores parentum meorum. Relaxabantur etiam mihi ad ludendum habenae ultra temperamentum seueritatis in dissolutionem affectionum uariarum, et in omnibus erat caligo intercludens mihi, deus meus, serenitatem ueritatis tuae, et prodiebat tamquam ex adipe iniquitas mea.

[IV 9] Furtum certe punit lex tua, domine, et lex scripta in cordibus hominum, quam ne ipsa quidem delet iniquitas: quis enim fur aequo animo furem patitur? Nec copiosus adactum inopia. Et ego furtum facere uolui et feci nulla compulsus egestate nisi penuria et fastidio iustitiae et sagina iniquitatis. Nam id furatus sum, quod mihi abundabat et multo melius, nec ea re uolebam frui, quam furto appetebam, sed ipso furto et peccato. Arbor erat pirus in uicinia nostrae uineae pomis onusta nec forma nec sapore inlecebrosis. Ad hanc excutiendam atque asportandam nequissimi adulescentuli perreximus nocte intempesta, quousque ludum de pestilentiae more in areis produxeramus, et abstulimus inde onera ingentia non ad nostras epulas, sed uel proicienda porcis, etiamsi aliquid inde comedimus, dum tamen fieret a nobis quod eo liberet, quo non liceret. Ecce cor meum, deus, ecce cor meum, quod miseratus es in imo abyssi. Dicat tibi nunc ecce cor meum, quid ibi quaerebat, ut essem gratis malus et malitiae meae causa nulla esset nisi malitia. Foeda erat, et amaui eam; amaui perire, amaui defectum meum, non illud, ad quod deficiebam, sed defectum meum ipsum amaui, turpis anima et dissiliens a firmamento tuo in exterminium, non dedecore aliquid, sed dedecus appetens.

[V 10] Etenim species est pulchris corporibus et auro et argento et omnibus, et in contactu carnis congruentia ualet plurimum ceterisque sensibus est sua cuique accommodata modificatio corporum; habet etiam honor temporalis et imperitandi atque superandi potentia suum decus, unde etiam uindictae auiditas oritur: et tamen in cuncta haec adipiscenda non est egrediendum abs te, domine, neque deuiandum a lege tua. Et uita, quam hic uiuimus, habet inlecebram suam propter quendam modum decoris sui et conuenientiam cum his omnibus infimis pulchris. Amicitia quoque hominum caro nodo dulcis est propter unitatem de multis animis. Propter uniuersa haec atque huius modi peccatum admittitur, dum immoderata in ista inclinatione, cum extrema bona sint, meliora et summa deseruntur, tu, domine deus noster, et ueritas tua et lex tua. Habent enim et haec ima delectationes, sed non sicut deus meus, qui fecit omnia, quia in ipso delectatur iustus, et ipse est deliciae rectorum corde.

[11] Cum itaque de facinore quaeritur, qua causa factum sit, credi non solet, nisi cum appetitus adipiscendi alicuius illorum bonorum, quae infima diximus, esse potuisse apparuerit aut metus amittendi. Pulchra sunt enim et decora, quamquam prae bonis superioribus et beatificis abiecta et iacentia. Homicidium fecit. Cur fecit? Adamauit eius coniugem aut praedium aut uoluit depraedari, unde uiueret, aut timuit ab illo tale aliquid amittere aut laesus ulcisci se exarsit. Num homicidium sine causa faceret ipso homicidio delectatus? Quis crediderit? Nam et de quo dictum est uaecordi et nimis crudeli homine, quod gratuito potius malus atque crudelis erat -- praedicta est tamen causa: ne per otium, inquit, torpesceret manus aut animus. Quaere id quoque: cur ita? Vt scilicet illa exercitatione scelerum capta urbe honores, imperia, diuitias assequeretur et careret metu legum et difficultate rerum propter inopiam rei familiaris et conscientiam scelerum. Nec ipse igitur Catilina amauit facinora sua, sed utique aliud, cuius causa illa faciebat.

[VI 12] Quid ego miser in te amaui, o furtum meum, o facinus illud meum nocturnum sexti decimi anni aetatis meae? Non enim pulchrum eras, cum furtum esses. Aut uero aliquid es, ut loquar ad te? Pulchra erant poma illa, quae furati sumus, quoniam creatura tua erat, pulcherrime omnium, creator omnium, deus bone, deus summum bonum et bonum uerum meum; pulchra erant illa poma, sed non ipsa concupiuit anima mea miserabilis. Erat mihi enim meliorum copia, illa autem decerpsi, tantum ut furarer. Nam decerpta proieci epulatus inde solam iniquitatem, qua laetabar fruens. Nam et si quid illorum pomorum intrauit in os meum, condimentum ibi facinus erat. Et nunc, domine deus meus, quaero, quid me in furto delectauerit, et ecce species nulla est: non dico sicut in aequitate atque prudentia, sed neque sicut in mente hominis atque memoria et sensibus et uegetante uita, neque sicut speciosa sunt sidera et decora locis suis et terra et mare plena fetibus, qui succedunt nascendo decedentibus; non saltem ut est quaedam defectiua species et umbratica uitiis fallentibus.

[13] Nam et superbia celsitudinem imitatur, cum tu sis unus super omnia deus excelsus. Et ambitio quid nisi honores quaerit et gloriam, cum tu sis prae cunctis honorandus unus et gloriosus in aeternum? Et saeuitia potestatum timeri uult: quis autem timendus nisi unus deus, cuius potestati eripi aut subtrahi quid potest, quando aut ubi aut quo uel a quo potest? Et blanditiae lasciuientium amari uolunt: sed neque blandius est aliquid tua caritate nec amatur quidquam salubrius quam illa prae cunctis formosa et luminosa ueritas tua. Et curiositas affectare uidetur studium scientiae, cum tu omnia summe noueris. Ignorantia quoque ipsa atque stultitia simplicitatis et innocentiae nomine tegitur, quia te simplicius quidquam non reperitur. Quid te autem innocentius, quandoquidem opera sua malis inimica sunt? Et ignauia quasi quietem appetit: quae uero quies certa praeter dominum? Luxuria satietatem atque abundantiam se cupit uocari: tu es autem plenitudo et indeficiens copia incorruptibilis suauitatis. Effusio liberalitatis obtendit umbram: sed bonorum omnium largitor affluentissimus tu es. Auaritia multa possidere uult: et tu possides omnia. Inuidentia de excellentia litigat: quid te excellentius? Ira uindictam quaerit: te iustius quis uindicat? Timor insolita et repentina exhorrescit rebus, quae amantur, aduersantia, dum praecauet securitati: tibi enim quid insolitum? quid repentinum? Aut quis a te separat quod diligis? Aut ubi nisi apud te firma securitas? Tristitia rebus amissis contabescit, quibus se oblectabat cupiditas, quia ita sibi nollet, sicut tibi auferri nihil potest.

[14] Ita fornicatur anima, cum auertitur abs te et quaerit extra te ea quae pura et liquida non inuenit, nisi cum redit ad te. Peruerse te imitantur omnes, qui longe se a te faciunt et extollunt se aduersum te. Sed etiam sic te imitando indicant creatorem te esse omnis naturae et ideo non esse, quo a te omni modo recedatur. Quid ergo in illo furto ego dilexi et in quo dominum meum uel uitiose atque peruerse imitatus sum? An libuit facere contra legem saltem fallacia, quia potentatu non poteram, ut mancam libertatem captiuus imitarer faciendo impune quod non liceret tenebrosa omnipotentiae similitudine? Ecce est ille seruus fugiens dominum suum et consecutus umbram. O putredo, o monstrum uitae et mortis profunditas! Potuitne libere quod non licebat, non ob aliud, nisi quia non licebat?

[VII 15] Quid retribuam domino, quod recollit haec memoria mea et anima mea non metuit inde? Diligam te, domine, et gratias agam et confitear nomini tuo, quoniam tanta dimisisti mihi mala et nefaria opera mea. Gratiae tuae deputo et misericordiae tuae, quod peccata mea tamquam glaciem soluisti. Gratiae tuae deputo et quaecumque non feci mala: quid enim non facere potui, qui etiam gratuitum facinus amaui? Et omnia mihi dimissa esse fateor, et quae mea sponte feci mala et quae te duce non feci. Quis est hominum, qui suam cogitans infirmitatem audet uiribus suis tribuere castitatem atque innocentiam suam, ut minus amet te, quasi minus ei necessaria fuerit misericordia tua, qua donas peccata conuersis ad te? Qui enim uocatus a te secutus est uocem tuam et uitauit ea, quae me de me ipso recordantem et fatentem legit, non me derideat ab eo medico aegrum sanari, a quo sibi praestitum est, ut non aegrotaret, uel potius ut minus aegrotaret, et ideo te tantundem, immo uero amplius diligat, quia per quem me uidet tantis peccatorum meorum languoribus exui, per eum se uidet tantis peccatorum languoribus non implicari.

[VIII 16] Quem fructum habui miser aliquando in his, quae nunc recolens erubesco, maxime in illo furto, in quo ipsum furtum amaui, nihil aliud, cum et ipsum esset nihil et eo ipso ego miserior? Et tamen solus id non fecissem -- sic recordor animum tunc meum -- solus omnino id non fecissem. Ergo amaui ibi etiam consortium eorum, cum quibus id feci. Non ergo nihil aliud quam furtum amaui; immo uero nihil aliud, quia et illud nihil est. Quid est re uera? Quis est, qui doceat me, nisi qui inluminat cor meum et discernit umbras eius? Quid est, quod mihi uenit in mentem quaerere et discutere et considerare, quia si tunc amarem poma illa, quae furatus sum, et eis frui cuperem, possem etiam solus, si satis esset, committere illam iniquitatem, qua peruenirem ad uoluptatem meam, nec confricatione consciorum animorum accenderem pruritum cupiditatis meae? Sed quoniam in illis pomis uoluptas mihi non erat, ea erat in ipso facinore, quam faciebat consortium simul peccantium.

[IX 17] Quid erat ille affectus animi? Certe enim plane turpis erat nimis, et uae mihi erat, qui habebam illum. Sed tamen quid erat? Delicta quis intellegit? Risus erat quasi titillato corde, quod fallebamus eos, qui haec a nobis fieri non putabant et uehementer nolebant. Cur ergo eo me delectabat, quo id non faciebam solus? An quia etiam nemo facile solus ridet? Nemo quidem facile, sed tamen etiam solos et singulos homines, cum alius nemo praesens est, uincit risus aliquando, si aliquid nimie ridiculum uel sensibus occurrit uel animo. At ego illud solus non facerem, non facerem omnino solus. Ecce est coram te, deus meus, uiua recordatio animae meae. Solus non facerem furtum illud, in quo me non libebat id quod furabar, sed quia furabar: quod me solum facere prorsus non liberet, nec facerem. O nimis inimica amicitia, seductio mentis inuestigabilis, ex ludo et ioco nocendi auiditas, et alieni damni appetitus, nulla lucri mei, nulla ulciscendi libidine, sed cum dicitur: "Eamus, faciamus" et pudet non esse impudentem.

[X 18] Quis exaperit istam tortuosissimam et implicatissimam nodositatem? Foeda est; nolo in eam intendere, nolo eam uidere. Te uolo, iustitia et innocentia, pulchra et decora honestis luminibus et insatiabili satietate. Quies est apud te ualde et uita imperturbabilis. Qui intrat in te, intrat in gaudium domini sui et non timebit et habebit se optime in optimo. Defluxi abs te ego et erraui, deus meus, nimis deuius ab stabilitate tua in adulescentia et factus sum mihi regio egestatis.