LIBER DECIMVS

[I 1] Cognoscam te, cognitor meus, cognoscam, sicut et cognitus sum. Virtus animae meae, intra in eam et coapta tibi, ut habeas et possideas sine macula et ruga. Haec est mea spes, ideo loquor et in ea spe gaudeo, quando sanum gaudeo. Cetera uero uitae huius tanto minus flenda, quanto magis fletur, et tanto magis flenda, quanto minus fletur in eis. Ecce enim ueritatem dilexisti, quoniam qui facit eam, uenit ad lucem. Volo eam facere in corde meo coram te in confessione, in stilo autem meo coram multis testibus.

[II 2] Et tibi quidem, domine, cuius oculis nuda est abyssus humanae conscientiae, quid occultum esset in me, etiamsi nollem confiteri tibi? Te enim mihi absconderem, non me tibi. Nunc autem quod gemitus meus testis est displicere me mihi, tu refulges et places et amaris et desideraris, ut erubescam de me et abiciam me atque eligam te et nec tibi nec mihi placeam nisi de te. Tibi ergo, domine, manifestus sum, quicumque sim. Et quo fructu tibi confitear, dixi. Neque id ago uerbis carnis et uocibus, sed uerbis animae et clamore cogitationis, quem nouit auris tua. Cum enim malus sum, nihil est aliud confiteri tibi quam displicere mihi; cum uero pius, nihil est aliud confiteri tibi quam hoc non tribuere mihi, quoniam tu, domine benedicis iustum, sed prius eum iustificas impium. Confessio itaque mea, deus meus, in conspectu tuo tibi tacite fit et non tacite. Tacet enim strepitu, clamat affectu. Neque enim dico recti aliquid hominibus, quod non a me tu prius audieris, aut etiam tu aliquid tale audis a me, quod non mihi tu prius dixeris.

[III 3] Quid mihi ergo est cum hominibus, ut audiant confessiones meas, quasi ipsi sanaturi sint omnes languores meos? Curiosum genus ad cognoscendam uitam alienam, desidiosum ad corrigendam suam. Quid a me quaerunt audire qui sim, qui nolunt a te audire qui sint? Et unde sciunt, cum a me ipso de me ipso audiunt, an uerum dicam, quandoquidem nemo scit hominum, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Si autem a te audiant de se ipsis, non poterunt dicere: "Mentitur dominus". Quid est enim a te audire de se nisi cognoscere se? Quis porro cognoscit et dicit: "Falsum est", nisi ipse mentiatur? Sed quia caritas omnia credit, inter eos utique, quos conexos sibi met unum facit, ego quoque, domine, etiam sic tibi confiteor, ut audiant homines, quibus demonstrare non possum, an uera confitear; sed credunt mihi, quorum mihi aures caritas aperit.

[4] Verum tamen tu, medice meus intime, quo fructu ista faciam, eliqua mihi. Nam confessiones praeteritorum malorum meorum, quae remisisti et texisti, ut beares me in te, mutans animam meam fide et sacramento tuo, cum leguntur et audiuntur, excitant cor, ne dormiat in desperatione et dicat: "Non possum", sed euigilet in amore misericordiae tuae et dulcedine gratiae tuae, qua potest est omnis infirmus, qui sibi per ipsam fit conscius infirmitatis suae. Et delectat bonos audire praeterita mala eorum, qui iam carent eis, nec ideo delectat, quia mala sunt, sed quia fuerunt et non sunt. Quo itaque fructu, domine meus, cui cotidie confitetur conscientia mea spe misericordiae tuae securior quam innocentia sua, quo fructu, quaeso, etiam hominibus coram te confiteor per has litteras adhuc quis ego sim, non quis fuerim? Nam illum fructum uidi et commemoraui. Sed quis adhuc sim ecce in ipso tempore confessionum mearum, et multi hoc nosse cupiunt ,qui me nouerunt, et non me nouerunt, qui ex me uel de me aliquid audierunt, sed auris eorum non est ad cor meum, ubi ego sum quicumque sum. Volunt ergo audire confitente me, quid ipse intus sim, quo nec oculum nec aurem nec mentem possunt intendere; credituri tamen uolunt, numquid cognituri? Dicit enim eis caritas, qua boni sunt, non mentiri me de me confitentem, et ipsa in eis credit mihi.

[IV 5] Sed quo fructu id uolunt? An congratulari mihi cupiunt, cum audierint, quantum ad te accedam munere tuo, et orare pro me, cum audierint, quantum retarder pondere meo? Indicabo me talibus. Non enim paruus est fructus, domine deus meus, ut a multis tibi gratiae agantur de nobis et a multis rogeris pro nobis. Amet in me fraternus animus quod amandum doces, et doleat in me quod dolendum doces. Animus ille hoc faciat fraternus, non extraneus, non filiorum alienorum, quorum os locutum est uanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis, sed fraternus ille, qui cum approbat me, gaudet de me, cum autem improbat me, contristatur pro me, quia siue approbet siue improbet me, diligit me. Indicabo me talibus: respirent in bonis meis, suspirent in malis meis. Bona mea instituta tua sunt et dona tua, mala mea delicta mea sunt et iudicia tua. Respirent in illis et suspirent in his, et hymnus et fletus ascendant in conspectum tuum de fratrnis cordibus, turibulis tuis. Tu autem, domine, delectatus odore sancti templi tui, miserere mei secundum magnam misericordiam tuam propter nomen tuum et nequaquam deserens coepta tua consumma imperfecta mea.

[6] Hic est fructus confessionum mearum, non qualis fuerim, sed qualis sim, ut hoc confitear non tantum coram te secreta exultatione cum tremore et secreto maerore cum spe, sed etiam in auribus credentium filiorum hominum, sociorum gaudii mei et consortium mortalitatis meae, ciuium meorum et mecum peregrinorum, praecedentium et consequentium et comitum uitae meae. Hi sunt serui tui, fratres mei, quos filios tuos esse uoluisti dominos meos, quibus iussisti ut seruiam, si uolo tecum de te uiuere. Et hoc mihi uerbum tuum parum erat si loquendo praeciperet, nisi et faciendo praeiret. Et ego id ago factis et dictis, id ago sub alis tuis nimis cum ingenti periculo, nisi quia sub alis tuis tibi subdita est anima mea et infirmitas mea tibi nota est. Paruulus sum, sed uiuit semper pater meus et idoneus est mihi tutor meus; idem ipse est enim, qui genuit me et tuetur me, et tu ipse es omnia bona mea, tu omnipotens, qui mecum es et priusquam tecum sim. Indicabo ergo talibus, qualibus iubes ut seruiam, non quis fuerim, sed quis iam sim et quis adhuc sim; sed neque me ipsum diuudico. Sic itaque audiar.

[V 7] Tu enim, domine, diiudicas me, quia etsi nemo scit hominum, quae sunt hominis nisi spiritus hominis, qui in ipso est, tamen est aliquid hominis, quod nec ipse scit spiritus hominis, qui in ipso est, tu autem, domine, scis eius omnia, qui fecisti eum. Ego uero quamuis prae tuo conspectu me despiciam et aestimem me terram et cinerem, tamen aliquid de te scio, quod de me nescio. Et certe uidemus nunc per speculum in aenigmate, nondum facie ad faciem; et ideo, quandiu peregrinor abs te, mihi sum praesentior quam tibi et tamen te noui nullo modo posse uiolari; ego uero quibus temptationibus resistere ualeam quibusue non ualeam, nescio. Et spes est, quia fidelis es, qui nos non sinis temptari supra quam possumus ferre, sed facis cum temptatione etiam exitum, ut possimus sustinere. Confitear ergo quid de me sciam, confitear et quid de me nesciam, quoniam et quod de me scio, te mihi lucente scio, et quod de me nescio, tandiu nescio, donec fiant tenebrae meae sicut meridies in uultu tuo.

[VI 8] Non dubia, sed certa conscientia, domine, amo te. Percussisti cor meum uerbo tuo, et amaui te. Sed et caelum et terra et omnia, quae in eis sunt, ecce undique mihi dicunt, ut te amem, nec cessant dicere omnibus, ut sint inexcusabiles. Altius autem tu misereberis, cui misertus eris, et misericordiam praestabis, cui misericors fueris: alioquin caelum et terra surdis loquuntur laudes tuas. Quid autem amo, cum te amo? Non speciem corporis nec decus temporis, non candorem lucis ecce istis amicum oculis, non dulces melodias cantilenarum omnimodarum, non florum et ungentorum et aromatum suauiolentiam, non manna et mella, non membra acceptabilia carnis amplexibus: non haec amo, cum amo deum meum. Et tamen amo quandam lucem et quandam uocem et quendam odorem et quendam cibum et quendam amplexum, cum amo deum meum, lucem, uocem, odorem, cibum, amplexum interioris hominis mei, ubi fulget animae meae, quod non capit locus, et ubi sonat, quod non rapit tempus, et ubi olet, quod non spargit flatus, et ubi sapit, quod non minuit edacitas, et ubi haeret, quod non diuellit satietas. Hoc est quod amo, cum deum meum amo.

[9] Et quid est hoc? Interrogaui terram, et dixit: "Non sum"; et quaecumque in eadem sunt, idem confessa sunt. Interrogaui mare et abyssos et reptilia animarum uiuarum, et responderunt: "Non sumus deus tuus; quaere super nos". Interrogaui auras flabiles, et inquit uniuersus aer cum incolis suis: "Fallitur Anaximenes; non sum deus". Interrogaui caelum, solem, lunam, stellas: "Neque nos sumus deus, quem quaeris", inquiunt. Et dixi omnibus his, quae circumstant fores carnis meae: "Dicite mihi de deo meo, quod uos non estis, dicite mihi de illo aliquid". Et exclamauerunt uoce magna: "Ipse fecit nos". Interrogatio mea intentio mea et responsio eorum species eorum. Et direxi me ad me et dixi mihi: "Tu quis es?" Et respondi: "Homo". Et ecce corpus et anima in me mihi praesto sunt, unum exterius et alterum interius. Quid horum est, unde quaerere debui deum meum, quem iam quaesiueram per corpus a terra usque ad caelum, quousque potui mittere nuntios radios oculorum meorum? Sed melius quod interius. Ei quippe renuntiabant omnes nuntii corporales praesidenti et iudicanti de responsionibus caeli et terrae et omnium, quae in eis sunt, dicentium: "Non sumus deus" et: "Ipse fecit nos". Homo interior cognouit haec per exterioris ministerium; ego interior cognoui haec, ego, ego animus per sensum corporis mei. [Interrogaui mundi molem de deo meo, et respondit mihi: "Non ego sum, sed ipse me fecit".]

[10] Nonne omnibus, quibus integer sensus est, apparet haec sxhibentur quaeque miracula. Hinc ad perscrutanda naturae, quae praeter nos est, operta proceditur, quae scire nihil prodest et nihil aliud quam scire homines cupiunt. Hinc etiam, si quid eodem peruersae scientiae fine per artes magicas quaeritur. Hinc etiam in ipsa religione deus temptatur, cum signa et prodigia flagitantur non ad aliquam salutem, sed ad solam experientiam desiderata.

[VII 11] Quid ergo amo, cum deum meum amo? Quis est ille super caput animae meae? Per ipsam animam meam ascendam ad illum. Transibo uim meam, qua haereo corpori et uitaliter compagem eius repleo. Non ea ui reperio deum meum: nam reperiret et equus et mulus, quibus non est intellectus, et est eadem uis, qua uiuunt etiam eorum corpora. Est alia uis, non solum qua uiuifico sed etiam qua sensifico carnem meam, quam mihi fabricauit dominus, iubens oculo, ut non audiat, et auri, ut non uideat, sed illi, per quem uideam, huic, per quam audiam, et propria singilla tim ceteris sensibus sedibus suis et officiis suis: quae diuersa per eos ago unus ego animus. Transibo et istam uim meam; nam et hanc habet equus et mulus: sentiunt enim etiam ipsi per corpus.

[VIII 12] Transibo ergo et istam naturae meae, gradibus ascendens ad eum, qui fecit me, et uenio in campos et lata praetoria memoriae, ubi sunt thesauri innumerabilium imaginum de cuiuscemodi rebus sensis inuectarum. Ibi reconditum est, quidquid etiam cogitamus, uel augendo uel minuendo uel utcumque uariando ea quae sensus attigerit, et si quid aliud commendatum et repositum est, quod nondum absorbuit et sepeliuit obliuio. Ibi quando sum, posco, ut proferatur quidquid uolo, et quaedam statim prodeunt, quaedam requiruntur diutius et tamquam de abstrusioribus quibusdam receptaculis eruuntur, quaedam cateruatim se proruunt et, dum aliud petitur et quaeritur, prosiliunt in medium quasi dicentia: "Ne forte nos sumus?" Et abigo ea manu cordis a facie recordationis meae, donec enubiletur quod uolo atque in conspectum prodeat ex abditis. Alia faciliter atque imperturbata serie sicut poscuntur suggeruntur et cedunt praecedentia consequentibus et cedendo conduntur, iterum cum uoluero processura. Quod totum fit, cum aliquid narro memoriter.

[13] Ibi sunt omnia distincte generatimque seruata, quae suo quaeque aditu ingesta sunt, sicut lux atque omnes colores formae que corporum per oculos, per aures autem omnia genera sonorum omnesque odores per aditum narium, omnes sapores per oris aditum, a sensu autem totius corporis, quid durum, quid molle, quid calidum frigidumue, lene aut asperum, graue seu leue siue extrinsecus siue intrinsecus corpori. Haec omnia recipit recolenda, cum opus est, et retractanda grandis memoriae recessus et nescio qui secreti atque ineffabiles sinus eius: quae omnia suis quaeque foribus intrant ad eam et reponuntur in ea. Nec ipsa tamen intrant, sed rerum sensarum imagines illic praesto sunt cogitationi reminiscenti eas. Quae quomodo fabricatae sint ,quis dicit, cum appareat, quibus sensibus raptae sint interiusque reconditae? Nam et in tenebris atque in silentio dum habito, in memoria mea profero, si uolo, colores, et discerno inter album et nigrum et inter quos alios uolo, nec incurrunt soni atque perturbant quod per oculos haustum considero, cum et ipsi ibi sint et quasi seorsum repositi lateant. Nam et ipsos posco, si placet, atque adsunt illico, et quescente lingua ac silente gutture canto quantum uolo, imaginesque illae colorum, quae nihilo minus ibi sunt, non se interponunt neque interrumpunt, cum thesaurus alius retractatur, qui influxit ab auribus. Ita cetera, quae per sensus ceteros ingesta atque congesta sunt, recordor prout libet et auram liliorum discerno a uiolis nihil olfaciens et mel defrito, lene aspero, nihil tum gustando neque contrectando, sed reminiscendo antepono.

[14] Intus haec ago, in aula ingenti memoriae meae. Ibi enim mihi caelum et terra et mare praesto sunt cum omnibus, quae in eis sentire potui, praeter illa, quae oblitus sum. Ibi mihi et ipse occurro meque recolo, quid, quando et ubi egerim quoque modo, cum agerem, affectus fuerim. Ibi sunt omnia, quae siue experta a me siue credita memini. Ex eadem copia etiam similitudines rerum uel expertarum uel ex eis, quas expertus sum, creditarum alias atque alias et ipse contexo praeteritis atque ex his etiam futuras actiones et euenta et spes, et haec omnia rursus quasi praesentia meditor. "Faciam hoc et illud" dico apud me in ipso ingenti sinu animi mei pleno tot et tantarum rerum imaginibus, et hoc aut illud sequitur. "O si esset hoc aut illud!" "Auertat deus hoc aut illud!": dico apud me ista et, cum dico, praesto sunt imagines omnium quae dico ex eodem thesauro memoriae, nec omnino aliquid eorum dicerem, si defuissent.

[15] Magna ista uis est memoriae, magna nimis, deus meus, penetrale amplum et infinitum. Quis ad fundum eius peruenit? Et uis est haec animi mei atque ad meam naturam pertinet, nec ego ipse capio totum, quod sum. Ergo animus ad habendum se ipsum angustus est, ut ubi sit quod sui non capit? Numquid extra ipsum ac non in ipso? Quomodo ergo non capit? Multa mihi super hoc oboritur admiratio, stupor apprehendit me. Et eunt homines mirari alta montium et ingentes fluctus maris et latissimos lapsus fluminum et Oceani ambitum et gyros siderum et relinquunt se ipsos nec mirantur, quod haec omnia cum dicerem, non ea uidebam oculis, nec tamen dicerem, nisi montes et fluctus et flumina et sidera, quae uidi, et Oceanum, quem credidi, intus in memoria mea uiderem spatiis tam ingentibus, quasi foris uiderem. Nec ea tamen uidendo absorbui, quando uidi oculis, nec ipsa sunt apud me, sed imagines eorum, et noui, quid ex quo sensu corporis impressum sit mihi.

[IX 16] Sed non ea sola gestat immensa ista capacitas memoriae meae. Hic sunt et illa omnia, quae de doctrinis liberalibus percepta nondum exciderunt, quasi remota interiore loco, non loco; nec eorum imagines, sed res ipsas gero. Nam quid sit litteratura, quid peritia disputandi, quot genera quaestionum, quidquid horum scio, sic est in memoria mea, ut non retenta imagine rem foris reliquerim aut sonuerit et praeterierit, sicut uox impressa per aures uestigio, quo recoleretur, quasi sonaret, cum iam non sonaret, aut sicut odor dum transit et uanescit in uentos, olfactum afficit, unde traicit in memoriam imaginem sui, quam reminiscendo repetamus, aut sicut cibus, qui certe in uentre iam non sapit et tamen in memoria quasi sapit, aut sicut aliquid, quod corpore tangendo sentitur, quod etiam separatum a nobis imaginatur memoria. Istae quippe res non intromittuntur ad eam, sed earum solae imagines mira celeritate capiuntur et miris tamquam cellis reponuntur et mirabiliter recordando proferuntur.

[X 17] At uero, cum audio tria genera esse quaestionum, an sit, quid sit, quale sit, sonorum quidem, quibus haec uerba confecta sunt, imagines teneo et eos per auras cum strepitu transisse ac iam non esse scio. Res uero ipsas, quae illis significantur sonis, neque ullo sensu corporis attigi neque uspiam uidi praeter animum meum et in memoria recondidi non imagines earum, sed ipsas: quae unde ad me intrauerint dicant, si possunt. Nam percurro ianuas omnes carnis meae nec inuenio, qua earum ingressae sint. Quippe oculi dicunt: "Si coloratae sunt, nos eas nuntiauimus"; aures dicunt: "Si sonuerunt, a nobis indicatae sunt"; nares dicunt: "Si oluerunt, per nos transierunt"; dicit etiam sensus gustandi: "Si sapor non est, nihil me interroges"; tactus dicit: "Si corpulentum non est, non contrectaui; si non contrectaui, non indicaui". Vnde et qua haec intrauerunt in memoriam meam? Nescio quomodo; nam cum ea didici, non credidi alieno cordi, sed in me recognoui et uera esse approbaui et commendaui ei tamquam reponens, unde proferrem, cum uellem. Ibi ergo erant et antequam ea didicissem, sed in memoria non erant. Vbi ergo aut quare, cum dicerentur, agnoui et dixi: "Ita est, uerum est", nisi quia iam erant in memoria, sed tam remota et retrusa quasi in cauis abditioribus, ut, nisi admonente aliquo eruerentur, ea fortasse cogitare non possem?

[XI 18] Quocirca inuenimus nihil esse aliud discere ista, quorum non per sensus haurimus imagines, sed sine imaginibus, sicuti sunt, per se ipsa intus cernimus, nisi ea, quae passim atque indisposite memoria continebat, cogitando quasi conligere atque animaduertendo curare, ut tamquam ad manum posita in ipsa memoria, ubi sparsa prius et neglecta latitabant, iam familiari intentioni facile occurrant. Et quam multa huius modi gestat memoria mea, quae iam inuenta sunt et, sicut dixi, quasi ad manum posita, quae didicisse et nosse dicimur. Quae si modestis temporum interuallis recolere desiuero, ita rursus demerguntur et quasi in remotiora penetralia dilabuntur, ut denuo uelut noua excogitanda sint indidem iterum -- neque enim est alia regio eorum -- et cogenda rursus, ut sciri possint, id est uelut ex quadam dispersione conligenda, unde dictum est cogitare. Nam cogo et cogito sic est, ut ago et agito, facio et factito. Verum tamen sibi animus hoc uerbum proprie uindicauit, ut non quod alibi, sed quod in animo conligitur, id est cogitur, cogitari proprie iam dicatur.

[XII 19] Item continet memoria numerorum dimensionumque rationes et leges innumerabiles, quarum nullam corporis sensus impressit, quia nec ipsae coloratae sunt aut sonant aut olent aut gustatae aut contrectate sunt. Audiui sonos uerborum, quibus significantur, cum de his disseritur, sed illi alii, istae autem aliae sunt. Nam illi aliter graece, aliter latine sonant, istae uero nec graecae nec latinae sunt nec aliud eloquiorum genus. Vidi lineas fabrorum uel etiam tenuissimas, sicut filium araneae; sed illae aliae sunt, non sunt imagines earum, quas mihi nuntiauit carnis oculus: nouit eas quisquis sine ulla cogitatione qualiscumque corporis intus agnouit eas. Sensi etiam numeros omnibus corporis sensibus, quos numeramus; sed illi alii sunt, quibus numeramus, nec imagines istorum sunt et ideo ualde sunt. Rideat me ista dicentem, qui non eos uidet, et ego doleam ridentem me.

[XIII 20] Haec omnia memoria teneo et quomodo ea didicerim memoria teneo. Multa etiam, quae aduersus haec falsissime disputantur, audiui et memoria teneo; quae tametsi falsa sunt, tamen ea meminisse me non est falsum; et discreuisse me inter illa uera et haec falsa, quae contra dicuntur, et hoc memini aliterque nunc uideo discernere me ista, aliter autem memini saepe me discreuisse, cum ea saepe cogitarem. Ergo et intellexisse me saepius ista memini, et quod nunc discerno et intellego, recondo in memoria, ut postea me nunc intellexisse meminerim. Ergo et meminisse me memini, sicut postea, quod haec reminisci nunc potui, si recordabor, utique per uim memoriae recordabor.

[XIV 21] Affectiones quoque animi mei eadem memoria continet non illo modo, quo eas habet ipse animus, cum patitur eas, sed alio multum diuerso, sicut sese habet uis memoriae. Nam et laetatum me fuisse reminiscor non laetus et tristitiam meam praeteritam recordor non tristis et me aliquando timuisse recolo sine timore et pristinae cupiditatis sine cupiditate sum memor. Aliquando et e contrario tristitiam meam transactam laetus reminiscor et tristis laetitiam. Quod mirandum non est de corpore: aliud enim animus, aliud corpus. Itaque si praeteritum dolorem corporis gaudens memini, non ita mirum est. Hic uero, cum animus sit etiam ipsa memoria -- nam et cum mandamus aliquid, ut memoriter habeatur, dicimus: "Vide, ut illud in animo habeas", et cum obliuiscimur, dicimus: "Non fuit in animo" et "Elapsum est animo", ipsam memoriam uocantes animum -- cum ergo ita sit, quid est hoc, quod cum tristitiam meam praeteritam laetus memini, animus habet laetitiam et memoria tristitiam laetusque est animus ex eo, quod inest ei laetitia, memoria uero ex eo, quod inest ei tristitia, tristis non est? Num forte non pertinet ad animum? Quis hoc dixerit? Nimirum ergo memoria quasi uenter est animi, laetitia uero atque tristitia quasi cibus dulcis et amarus: cum memoriae commendantur, quasi traiecta in uentrem recondi illic possunt, sapere non possunt. Ridiculum est haec illis similia putare, nec tamen sunt omni modo dissimilia.

[22] Sed ecce de memoria profero, cum dico quattuor esse perturbationes animi, cupiditatem, laetitiam, metum, tristitiam, et quidquid de his disputare potuero diuidendo singula per species sui cuiusque generis et definiendo, ibi inuenio quid dicam atque inde profero, nec tamen ulla earum perturbatione perturbor, cum eas reminiscendo commemoro; et antequam recolerentur a me et retractarentur, ibi erant; propterea inde per recordationem potue- re depromi. Forte ergo sicut de uentre cibus ruminando, sic ista de memoria recordando proferuntur. Cur igitur in ore cogitationis non sentitur a disputante, hoc est a reminiscente, laetitiae dulcedo uel amaritudo maestitiae? An in hoc dissimile est, quod non undique simile est? Quis enim talia uolens loqueretur, si quotiens tristitiam metumue nominamus, totiens maerere uel timere cogeremur? Et tamen non ea loqueremur, nisi in memoria nostra non tantum sonos nominum secundum imagines impressas a sensibus corporis sed etiam rerum ipsarum notiones inueniremus, quas nulla ianua carnis accepimus, sed eas ipse animus per experientiam passionum suarum sentiens memoriae commendauit aut ipsa sibi haec etiam non commendata retinuit.

[XV 23] Sed utrum per imagines an non, quis facile dixerit? Nomino quippe lapidem, nomino solem, cum res ipsae non adsunt sensibus meis; in memoria sane mea praesto sunt imagines earum. Nomino dolorem corporis, nec mihi adest, dum nihil dolet; nisi tamen adesset imago eius in memoria mea, nescirem, quid dicerem nec eum in disputando a uoluptate discernerem. Nomino salutem corporis, cum saluus sum corpore; adest mihi quidem res ipsa; uerum tamen nisi et imago eius inesset in memoria mea, nullo modo recordarer, quid huius nominis significaret sonus, nec aegrotantes agnoscerent salute nominata, quid esset dictum, nisi eadem imago ui memoriae teneretur, quamuis ipsa res abesset a corpore. Nomino numeros, quibus numeramus; en adsunt in memoria mea non imaginem eorum, sed ipsi. Nomino imaginem solis, et haec adest in memoria mea; neque enim imaginem imaginis eius, sed ipsam recolo: ipsa mihi reminiscenti praesto est. Nomino memoriam et agnosco quod nomino. Et ubi agnosco nisi in ipsa memoria? Num et ipsa per imaginem suam sibi adest ac non per se ipsam?

[XVI 24] Quid, cum obliuionem nomino atque itidem agnosco quod nomino, unde agnoscerem, nisi meminissem? Non eundem sonum nominis dico, sed rem, quam significat; quam si oblitus essem, quid ille ualeret sonus, agnoscere utique non ualerem. Ergo cum memoriam memini, per se ipsam sibi praesto est ipsa memoria; cum uero memini obliuionem, et memoria praesto est et obliuio, memoria, qua meminerim, obliuio, quam meminerem. Sed quid est obliuio nisi priuatio memoriae? Quomodo ergo adest, ut eam meminerim, quando cum adest meminisse non possum? At si quod meminimus memoria retinemus, obliuionem autem nisi meminissemus, nequaquam possemus audito isto nomine rem, quae illo significatur, agnoscere, memoria retinetur obliuio. Adest ergo, ne obliuiscamur, quae cum adest, obliuiscimur. An ex hoc intellegitur non per se ipsam inesse memoriae, cum eam meminimus, sed per imaginem suam, quia, si per se ipsam praesto esset obliuio, non ut meminissemus, sed ut obliuisceremur, efficeret? Et hoc quis tandem indagabit? Quis comprehendet, quomodo sit?

[25] Ego certe, domine, laboro hic et laboro in me ipso; factus sum mihi terra difficultatis et sudoris nimii. Neque enim nunc scrutamur plagas caeli aut siderum interualla dimetimur uel terrae libramenta quaerimus: ego sum, qui memini, ego animus. Non ita mirum, si a me longe est quidquid ego non sum: quid autem propinquius me ipso mihi? Et ecce memoriae meae uis non comprehenditur a me, cum ipsum me non dicam praeter illam. Quid enim dicturus sum, quando mihi certum est meminisse me obliuionem? An dicturus sum non esse in memoria mea quod memini? An dicturus sum ad hoc inesse obliuionem in memoria mea, ut non obliuiscar? Vtrumque absurdissimum est. Quid illud tertium? Quo pacto dicam imaginem obliuionis teneri memoria mea, non ipsam obliuionem, cum eam memini? Quo pacto et hoc dicam, quandoquidem cum imprimitur rei cuiusque imago in memoria, prius necesse est, ut adsit res ipsa, unde illa imago possit imprimi? Sic enim Carthaginis memini, sic omnium locorum, quibus interfui, sic facies hominum, quas uidi, et ceterorum sensuum nuntiata, sic ipsius corporis salutem siue dolorem: cum praesto essent ista, cepit ab eis imagines memoria, quas intuerer praesentes et retractarem animo, cum illa et absentia reminiscerer. Si ergo per imaginem suam, non per se ipsam in memoria tenetur obliuio, ipsa utique aderat, ut eius imago caperetur. Cum autem adesset, quomodo imaginem suam in memoria conscribebat, quando id etiam, quod iam notatum inuenit, praesentia sua delet obliuio? Et tamen quocumque modo, licet sit modus iste incomprehensibilis et inexplicabilis, etiam ipsam obliuionem meminisse me certus sum, qua id quod meminerimus obruitur.

[XVII 26] Magna uis est memoriae, nescio quid horrendum, deus meus, profunda et infinita multiplicitas; et hoc animus est, et hoc ego ipse sum. Quid ergo sum, deus meus? Quae natura sum? Varia, multimoda uita et immensa uehementer. Ecce in memoriae meae campis et antris et cauernis innumerabilibus atque innumerabiliter plenis innumerabilium rerum generibus siue per imagines, sicut omnium corporum, siue per praesentiam, sicut artium, siue per nescio quas notiones uel notationes, sicut affectionum animi -- quas et cum animus non patitur, memoria tenet, cum in animo sit quidquid est in memoria -- per haec omnia discurro et uolito hac illac, penetro etiam, quantum possum, et finis nusquam: tanta uis est memoriae, tanta uitae uis est in homine uiuente mortaliter! Quid igitur agam, tu uera mea uita, deus meus? Transibo et hanc uim meam, quae memoria uocatur, transibo eam, ut pertendam ad te, dulce lumen. Quid dicis mihi? Ecce ego ascendens per animum meum ad te, qui desuper mihi manes, transibo et istam uim meam, quae memoria uocatur, uolens te attingere, unde attingi potes, et inhaerere tibi, unde inhaereri tibi potest. Habent enim memoriam et pecora et aues, alioquin non cubilia nidosue repeterent, non alia multa, quibus assuescunt; neque enim et assuescere ualerent ullis rebus nisi per memoriam. Transibo ergo et memoriam, ut attingam eum, qui seperauit me a quadrupedibus et a uolatilibus caeli sapientiorem me fecit, transibo et memoriam, ut ubi te inueniam, uere bone, secura suauitas, ut ubi te inueniam? Si praeter memoriam meam te inuenio, immemor tui sum. Et quomodo iam inueniam te, si memor non sum tui?

[XVIII 27] Perdiderat enim mulier drachmam et quaesiuit eam cum lucerna et, nisi memor eius esset, non inueniret eam. Cum enim esset inuenta, unde sciret, utrum ipsa esset, si memor eius non esset? Multa memini me perdita quaesisse atque inuenisse. Inde istuc scio, quia, cum quaererem aliquid eorum et diceretur mihi: "Num forte hoc est?" "Num forte illud?", tandiu dicebam: "Non est", donec id offerretur quod quaerebam. Cuius nisi memor essem, quidquid illud esset, etiamsi mihi offerretur, non inuenirem, quia non agnoscerem. Et semper ita fit, cum aliquid perditum quaerimus et inuenimus. Verum tamen si forte aliquid ab oculis perit, non a memoria, ueluti corpus quodlibet uisibile, tenetur intus imago eius et quaeritur, donec reddatur aspectui. Quod cum inuentum fuerit, ex imagine, quae intus est, recognoscitur. Nec inuenisse nos dicimus quod perierat, si non agnoscimus, nec agnoscere possumus, si non meminimus: sed hoc perierat quidem oculis, memoria tenebatur.

[XIX 28] Quid? Cum ipsa memoria perdit aliquid, sicut fit, cum obliuiscimur et quaerimus, ut recordemur, ubi tandem quaerimus nisi in ipsa memoria? Et ibi si aliud pro alio forte offeratur, respuimus, donec illud occurrat quod quaerimus. Et cum occurrit, dicimus: "Hoc est"; quod non diceremus, nisi agnosceremus, nec agnosceremus, nisi meminissemus. Certe ergo obliti fueramus. An non totum excoderat. sed ex parte, quae tenebatur, pars alia quaerebatur, quia sentiebat se memoria non simul uoluere, quod simul solebat, et quasi detruncata consuetudine claudicans reddi quod deerat flagitabat? Tamquam si homo notus siue conspiciatur oculis siue cogitetur et nomen eius obliti requiramus, quidquid aliud occurrerit non conectitur, quia non cum illo cogitari consueuit ideoque respuitur, donec illud adsit, ubi simul adsuefacta notitia non inaequaliter adquiescat. Et unde adest nisi ex ipsa memoria? Nam et cum ab alio commoniti recognoscimus, inde adest. Non enim quasi nouum credimus, sed recordantes approbamus hoc esse, quod dictum est. Si autem penitus aboleatur ex animo, nec admoniti reminiscimur. Neque enim omni modo adhuc obliti sumus, quod uel oblitos nos esse meminimus. Hoc ergo nec amissum quaerere poterimus, quod omnino obliti fuerimus.

[XX 29] Quomodo ergo te quaero, domine? Cum enim te, deum meum, quaero, uitam beatam quaero. Quaeram te, ut uiuat anima mea. Viuit enim corpus meum de anima mea et uiuit anima mea de te. Quomodo ergo quaero uitam beatam? Quia non est mihi, donec dicam: "Sat, est illic". Vbi oportet ut dicam, quomodo eam quaero, utrum per recordationem, tamquam eam oblitus sim oblitumque me esse adhuc teneam, an per appetitum discendi incognitam, siue quam numquam scierim siue quam sic oblitus fuerim, ut me nec oblitum esse meminerim. Nonne ipsa est beata uita, quam omnes uolunt et omnino qui nolit nemo est? Vbi nouerunt eam, quod sic uolunt eam? Vbi uiderunt, ut amarent eam? Nimirum habemus eam nescio quomodo. Et est alius quidam modus, quo quisque cum habet eam, tunc beatus est, et sunt, qui spe beati sunt. Inferiore modo isti habent eam quam illi, qui iam re ipsa beati sunt, sed tamen meliores quam illi, qui nec re nec spe beati sunt. Qui tamen etiam ipsi nisi aliquo modo haberent eam, non ita uellent beati esse: quod eos uelle certissimum est. Nescio quomodo nouerunt eam ideoque habent eam in nescio qua notitia, de qua satago, utrum in memoria sit, quia, si ibi est, iam beati fuimus aliquando, -- utrum singillatim omnes, an in illo homine, qui primus peccauit, in quo et omnes mortui sumus et de quo omnes cum misera nati sumus, non quaero nunc, sed quaero, utrum in memoria sit beata uita. Neque enim amaremus eam, nisi nossemus. Audimus nomen hoc et omnes rem ipsam nos appetere fatemur; non enim sono delectamur. Nam hoc cum latine audit Graecus, non delectatur, quia ignorat, quid dictum sit; nos autem delectamur, sicut etiam ille, si graece hoc audierit, quoniam res ipsa nec graeca nec latina est, cui adipiscendae Graeci Latinique inhiant ceterarumque linguarum homines. Nota est igitur omnibus, qui una uoce si interrogari possent, utrum beati esse uellent, sine ulla dubitatione uelle responderent. Quod non fieret, nisi res ipsa, cuius hoc nomen est, eorum memoria teneretur.

[XXI 30] Numquid ita, ut meminit Carthaginem qui uidit? Non; uita enim beata non uidetur oculis, quia non est corpus. Numquid sicut meminimus numeros? Non; hos enim qui habet in notitia, non adhuc quaerit adipisci, uitam uero beatam habemus in notitia ideoque amamus et tamen adhuc adipisci eam uolumus, ut beati simus. Numquid sicut meminimus eloquentiam? Non: quamuis enim et hoc nomine audito recordentur ipsam rem, qui etiam nondum sunt eloquentes multique esse cupiant -- unde apparet eam esse in eorum notitia -- tamen per corporis sensus alios eloquentes animaduerterunt et delectati sunt et hoc esse desiderant -- quamquam nisi ex interiore notitia non delectarentur neque hoc esse uellent, nisi delectarentur -- beatam uero uitam nullo sensu corporis in aliis experimur. Numquid sicut meminimus gaudium? Fortasse ita. Nam gaudium meum etiam tristis memini sicut uitam beatam miser, neque umquam corporis sensu gaudium meum uel uidi uel audiui uel oderatus sum uel gustaui uel tetigi, sed expertus sum in animo meo, quando laetatus sum, et adhaesit eius notitia memoriae meae, ut id reminisci ualeam aliquando cum aspernatione, aliquando cum desiderio pro earum rerum diuersitate, de quibus me gauisum esse memini. Nam et de turpidbus gaudio quodam perfusus sum, quod nunc recordans detestor atque execror, aliquando de bonis et honestis, quod desiderans recolo, tametsi forte non adsunt, et ideo tristis gaudium pristinum recolo.

[31] Vbi ergo et quando expertus sum uitam meam beatam, ut recorder eam et amem et desiderem? Nec ego tantum aut cum paucis, sed beati prorsus omnes esse uolumus. Quod nisi certa notitia nossemus, non tam certa uoluntate uellemus. Sed quid est hoc? Quod si quaeratur a duobus, utrum militare uelint, fieri possit, ut alter eorum uelle se, alter nolle respondeat: si autem ab eis quaeratur, utrum esse beati uelint, uterque se statim sine ulla dubitatione dicat optare, nec ob aliud uelit ille militare, nec ob aliud iste nolit, nisi ut beati sint. Num forte quoniam alius hinc, alius inde gaudet? Ita se omnes beatos esse uelle consonant, quemadmodum consonarent, si hoc interrogarentur, se uelle gaudere atque ipsum gaudium uitam beatam uocant. Quod etsi alius hinc, alius illinc adsequitur, unum est tamen, quo peruenire omnes nituntur, ut gaudeant. Quae quoniam res est, quam se expertum non esse nemo potest dicere, propterea reperta in memoria recognoscitur, quando beatae uitae nomen auditur.

[XXII 32] Absit, domine, absit a corde serui tui, qui confitetur tibi, absit, ut, quocumque gaudio gaudeam, beatum me putem. Est enim gaudium, quod non datur impiis, sed eis, qui te gratis colunt, quorum gaudium tu ipse es. Et ispa est beata uita, gaudere ad te, de te, propter te: ipsa est et non est altera. Qui autem aliam putant esse, aliud sectantur gaudium neque ipsum uerum. Ab aliqua tamen imagine gaudii uoluntas eorum non auertitur. [XXIII 33] Non ergo certum est, quod omnes esse beati uolunt, quoniam qui non de te gaudere uolunt, quae sola uita beata est, non utique beatam uitam uolunt. An omnes hoc uolunt, sed quoniam caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non faciant quod uolunt, cadunt in id quod ualent eoque contenti sunt, quia illud, quod non ualent, non tantum uolunt, quantum sat est, ut ualeant? Nam quaero ab omnibus utrum malint de ueritate quam de falsitate gaudere: tam non dubitant dicere de ueritate se malle, quam non dubitant dicere beatos esse se uelle. Beata quippe uita est gaudium de ueritate. Hoc est enim gaudium de te, qui ueritas es, deus, inluminatio mea, salus faciei meae, deus meus. Hanc uitam beatam omnes uolunt, hanc uitam, quae sola beata est, omnes uolunt, gaudium de ueritate omnes uolunt. Multos expertus sum, qui uellent fallere, qui autem falli, neminem. Vbi ergo nouerunt hanc uitam beatam, nisi ubi nouerunt etiam ueritatem? Amant enim et ipsam, quia falli nolunt, et cum amant beatam uitam, quod non est aliud quam de ueritate gaudium, utique amant etiam ueritatem nec amarent, nisi esset aliqua notitia eius in memoria eorum. Cur ergo non de illa gaudent? Cur non beati sunt? Quia fortius occupantur in aliis, quae potius eos faciunt miseros quam illud beatos, quod tenuiter meminerunt. Adhuc enim modicum lumen est in hominibus; ambulent, ambulent, ne tenebrae comprehendant. [34] Cur autem ueritas parit odium et inimicus eis factus est homo tuus uerum praedicans, cum ametur beata uita, quae non est nisi gaudium de ueritate, nisi quia sic amatur ueritas, ut, quicumque aliud amant, hoc quod amant uelint esse ueritatem, et quia falli nollent, nolunt conuinci, quod falsi sint? Itaque propter eam rem oderunt ueritatem, quam pro ueritate amant. Amant eam lucentem, oderunt eam redarguentem. Quia enim falli nolunt et fallere uolunt, amant eam, cum se ipsa indicat, et oderunt eam, cum eos ipsos indicat. Inde retribuet eis, ut, qui se ab ea manifestari nolunt, et eos nolentes manifestet et eis ipsa non sit manifesta. Sic, sic, etiam sic animus humanus, etiam sic caecus et languidus, turpis atque indecens latere uult, se autem ut lateat aliquid non uult. Contra illi redditur, ut ipse non lateat ueritatem, ipsum autem ueritas lateat. Tamen etiam sic, dum miser est, ueris mauult gaudere quam falsis. Beatus ergo erit, si nulla interpellante molestia de ipsa, per quam uera sunt omnia, sola ueritate gaudebit.

[XXIV 35] Ecce quantum spatiatus sum in memoria mea quaerens te, domine, et non te inueni extra eam. Neque enim aliquid de te inueni, quod non meminissem, ex quo didici te. Nam ex quo didici te, non sum oblitus tui. Vbi enim inueni ueritatem, ibi inueni deum meum, ipsam ueritatem, quam ex quo didici, non sum oblitus. Itaque ex quo te didici, manes in memoria mea, et illic te inuenio, cum reminiscor tui et delector in te. Hae sunt sanctae deliciae meae, quas donasti mihi misericordia tua respiciens paupertatem meam.

[XXV 36] Sed ubi manes in memoria mea, domine, ubi illic manes? Quale cubile fabricasti tibi? Quale sanctuarium aedificasti tibi? Tu dedisti hanc dignationem memoriae meae, ut maneas in ea, sed in qua eius parte maneas, hoc considero. Transcendi enim partes eius, quas habent et bestiae, cum te recordarer, quia non ibi te inueniebam inter imagines rerum corporalium, et ueni ad partes eius, ubi commendaui affectiones animi mei, nec illic inueni te. Et intraui ad ipsius animi mei sedem, quae illi est in memoria mea, quoniam sui quoque meminit animus, nec ibi tu eras, quia sicut non es imago corporalis nec affectio uiuentis, qualis est, cum laetamur, contristamur, cupimus, metuimus, meminimus, obliuiscimur et quidquid huius modi est, ita nec ipse animus es, quia dominus deus animi tu es, et commutantur haec omnia, tu autem incommutabilis manes super omnia et dignatus es habitare in memoria mea, ex quo te didici. Et quid quaero, quo loco eius habites, quasi uero loca ibi sint? Habitas certe in ea, quoniam tui memini, ex quo te didici, et in ea te inuenio, cum recordor te.

[XXVI 37] Vbi ergo te inueni, ut discerem te? Neque enim iam eras in memoria mea, priusquam te discerem. Vbi ergo te inueni, ut discerem te, nisi in te supra me? Et nusquam locus, et recedimus et accedimus, et nusquam locus. Veritas, ubique praesides omnibus consulentibus te simulque respondes omnibus etiam diuersa consulentibus. Liquide tu respondes, sed non liquide omnes audiunt. Omnes unde uolunt consulunt, sed non semper quod uolunt audiunt. Optimus minister tuus est, qui non magis intuetur hoc a te audire quod ipse uoluerit, sed potius hoc uelle quod a te audierit.

[XXVII 38] Sero te amaui, pulchritudo tam antiqua et tam noua, sero te amaui! Et ecce intus eras et ego foris et ibi te quaerebam et in ista formosa, quae fecisti, deformis inruebam. Mecum eras, et tecum non eram. Ea me tenebant longe a te, quae si in te non essent, non essent. Vocasti et clamasti et rupisti surdidatem meam, coruscasti, splenduisti et fugasti caecitatem meam, flagrasti, et duxi spiritum et anhelo tibi, gustaui et esurio et sitio, tetigisti me, et exarsi in pacem tuam.

[XXVIII 39] Cum inhaesero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor, et uiua erit uita mea tota plena te. Nunc autem quoniam quem tu imples, subleuas eum, quoniam tui plenus non sum, oneri mihi sum. Contendunt laetitae meae flendae cum laetandis maeroribus, et ex qua parte stet uictoria nescio. Contendunt maerores mei mali cum gaudiis bonis, et ex qua parte stet uictoria nescio. Ei mihi! Domine, miserere mei! Ei mihi! Ecce uulnera mea non abscondo: medicus es, aeger sum; misericors es, miser sum. Numquid non temptatio est uita humana super terram? Quis uelit molestias et difficultates? Tolerari iubes ea, non amari. Nemo quod tolerat amat, etsi tolerare amat. Quamuis enim gaudeat se tolerare, mauult tamen non esse quod toleret. Prospera in aduersis desidero, aduersa in prosperis timeo. Quis inter haec medius locus, ubi non sit humana uita temptatio? Vae prosperitatibus saeculi semel et iterum a timore aduersitatis et a corruptione laetitiae! Vae aduersiatibus saeculi semel et iterum et tertio a desiderio prosperitatis, et quia ipsa aduersitas dura est, et ne frangat tolerantiam! Numquid non temptatio est uita humana super terram sine ullo interstitio?

[XXIX 40] Et tota spes mea non nisi in magna ualde misericordia tua. Da quod iubes et iube quod uis. Imperas nobis continentiam. Et cum scirem, ait quidam, quia nemo potest esse nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum. Per continentiam quippe colligimur et redigimur in unum, a quo in multa defluximus. Minus enim te amat qui tecum aliquid amat, quod non propter te amat. O amor, qui semper ardes et numquam extingueris, caritas, deus meus, accende me! Continentiam iubes: da quod iubes et iube quod uis.

[XXX 41] Iubes certe, ut contineam a concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et ambitione saeculi. Iussisti a concubitu et de ipso coniugio melius aliquid, quam concessisti, monuisti. Et quoniam dedisti, factum est, et antequam dispensator sacramenti tui fierem. Sed adhuc uiuunt in memoria mea, de qua multa locutus sum, talium rerum imagines, quas ibi consuetudo mea fixit, et occursantur mihi uigilanti quidem carentes uiribus, in somnis autem non solum usque ad delectationem sed etiam usque ad consensionem factumque simillimum. Et tantum ualet imaginis inlusio in anima mea in carne mea, ut dormienti falsa uisa persuadeant quod uigilanti uera non possunt. Numquid tunc ego non sum, domine deus meus? Et tamen tantum interest inter me ipsum et me ipsum intra momentum, quo hinc ad soporem transeo uel huc inde retranseo! Vbi est tunc ratio, qua talibus suggestionibus resistit uigilans et, si res ipsae ingerantur, inconcussus manet? Numquid clauditur cum oculis? Numquid sopitur cum sensibus corporis? Et unde saepe etiam in somnis resistimus nostrique propositi memores atque in eo castissime permanentes nullum talibus inlecebris adhibemus adsensum? Et tamen tantum interest, ut, cum aliter accidit, euigilantes ad conscientiae requiem redeamus ipsaque distantia reperiamus nos non fecisse, quod tamen in nobis quoquo modo factum esse doleamus.

[42] Numquid non potens est manus tua, deus omnipotens, sanare omnes languores animae meae atque abundantiore gratia tua lasciuos motus etiam mei soporis extinguere? Augebis, domine,magis magisque in me munera tua, ut anima mea sequatur me ad te concupiscentiae uisco expedita, ut non sit rebellis sibi atque ut in somnis etiam non solum non perpetret istas corruptelarum turpitudines per imagines animales usque ad carnis fluxum, sed ne consentiat quidem. Nam ut nihil tale uel tantulum libeat, quantulum possit nutu cohiberi etiam in casto dormientis affectu non tantum in hac uita,sed etiam in hac aetate, non magnum est omnipotenti, qui uales facere supra quam petimus et intellegimus. Nunc tamen quid adhuc sim in hoc genere mali mei, dixi bono domino meo exultans cum tremore ineo, quod donasti mihi, et lugens in eo, quod inconsummatus sum, sperans perfecturum te in me misericordias tuas usque ad pacem plenariam, quam tecum habebunt interiora et exteriora mea, cum absorpta fuerit mors in uictoriam.

[XXXI 43] Est alia malitia diei, quae utinam sufficiat ei. Reficimus enim cotidianas ruinas corporis edendo et bibendo, priusquam escas et uentrem destruas, cum occideris indigentiam satietate mirifica et corruptibile hoc indueris incorruptione sempiterna. Nunc autem suauis est mihi necessitas, et aduersus istam suauitatem pugno, ne capiar, et cotidianum bellum gero, in ieiuniis saepius in seruitutem redigens corpus meum, et dolores mei uoluptate pelluntur. Nam fames et sitis quidam dolores sunt, urunt et sicut febris necant, nisi alimentorum medicina succurrat. Quae quoniam praesto est ex consolatione munerum tuorum, in quibus nostrae infirmitati terra et aqua et caelum seruiunt, calamitas deliciae uocantur.

[44] Hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta sic alimenta sumpturus accedam. Sed dum ad quietem satietatis ex indigentiae molestia transeo, in ipso transitu mihi insidiatur laqueus concupiscentiae. Ipse enim transitus uoluptas est, et non est alius, qua transeatur, quo transire cogit necessitas. Et cum salus sit causa edendi ac bibendi, adiungit se tamquam pedisequa periculosa iucunditas et plerumque praeire conatur, ut eius causa fiat, quod salutis causa me facere uel dico uel uolo. Nec idem modus utriusque est: nam quod saluti satis est, delectationi parum est, et saepe incertum fit, utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petat an uoluptaria cupiditatis fallacia ministerium suppetat. Ad hoc incertum hilarescit infelix anima et in eo praeparat excusationis patrocinium gaudens non apparere, quid satis sit moderationi ualetudinis, ut obtentu salutis obumbret negotium uoluptatis, His temptationibus cotidie conor resistere et inuoco dexteram tuam et ad te refero aestus meos, quia consilium mihi de hac re nondum stat.

[45] Audio uocem iubentis dei mei: Non grauentur corda uestra in crapula et ebrietate. Ebrietas longe est a me: misereberis, ne appropinquet mihi. Crapula autem nonnumquam subrepit seruo tuo: misereberis, ut longe fiat a me. Nemo enim potest esse continens, nisi tu des. Multa nobis orantibus tribuis, et quidquid boni antequam oraremus accepimus, a te accepimus; et ut hoc postea cognosceremus, a te accepimus. Ebriosus numquam fui, sed ebriosos a te factos sobrios ego noui. Ergo a te factum est, ut hoc non essent qui numquam fuerunt, a quo factum est, ut hoc non semper essent qui fuerunt, a quo etiam factum est, ut scirent utrique, a quo factum est. Audiui aliam uocem tuam: Post concupiscentias tuas non eas et a uoluptate tua uetare. Audiui et illam ex munere tuo, quam multum amaui: Neque si manducauerimus, abundabimus, neque si non manducauerimus, deerit nobis; hoc est dicere: nec illa res me copiosum faciet nec illa aerumnosum. Audiui et alteram: Ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse et abundare noui et penuriam pati noui. Omnia possum in eo, qui me confortat. Ecce miles castrorum caelestium, non puluis, quod sumus. Sed memento, domine, quia puluis sumus, et de puluere fecisti hominem, et perierat et inuentus est. Nec ille in se potuit, quia idem puluis fuit, quem talia dicentem afflatu tuae inspirationis adamaui: Omnia possum, inquit, in eo, qui me confortat. Conforta me, ut possim, da quod iubes et iube quod uis. Iste se accepisse confitetur et quod gloriatur in domino gloriatur. Audiui alium rogantem, ut accipiat: Aufer a me, inquit, concupiscentias uentris. Vnde apparet, sancte deus meus, te dare, cum fit quod imperas fieri.

[46] Docuisti me, pater bone: Omnia munda mundis, sed malum esse homini qui per offensionem manducat; et omnem creaturam tuam bonam esse nihilque abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; et quia esca nos non commendat deo, et ut nemo nos iudicet in cibo aut in potu; et ut qui manducat non non spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet. Didici haec, gratias tibi, laudes tibi, deo meo, magistro meo, pulsatori aurium mearum, inlustratori cordis mei: eripe ab omni temptatione. Non ego immunditiam obsonii timeo, sed immunditiam cupiditatis. Scio Noe omne carnis genus, quod cibo esset usui, manducare permissum, Heliam cibo carnis refectum, Iohannem mirabili abstinentia praeditum animalibus, hoc est lucustis in escam cedentibus, non fuisse pollutum: et scio Esau lenticulae concupiscentia deceptum et Dauid propter aquae desiderium a se ipso reprehensum et regem nostrum non de carne, sed de pane temptatum. Ideoque et populus in eremo non quia carnes desiderauit, sed quia escae desiderio aduersus dominum murmurauit, meruit improbari.

[47] In his ergo temptationibus positus certo cotidie aduersus concupiscentiam manducandi et bibendi: non enim est quod semel praecidere et ulterius non attingere decernam, sicut de concubitu potui. Itaque freni gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt. Et quis est, domine, qui non rapiatur aliquantum extra metas necessitatis ? Quisquis est, magnus est, magnificet nomen tuum. Ego autem non sum, quia peccator homo sum. Sed et ego magnifico nomen tuum, et interpellat te pro peccatis meis, qui uicit saeculum, numerans me inter infirma membra corporis sui, quia et imperfectum eius uiderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur.

[XXXII 48] De inlecebra odorum non satago nimis: cum absunt, non requiro, cum adsunt, non respuo, paratus eis etiam semper carere. Ita mihi uideor; forsitan fallar. Sunt enim et istae plangendae tenebrae, in quibus me latet facultas mea, quae in me est, ut animus meus de uiribus suis ipse se interrogans non facile sibi credendum existimet, quia et quod inest plerumque occultum est, nisi experientia manifestetur, et nemo securus esse debet in ista uita, quae tota temptatio nominatur, utrum qui fieri potuit ex deteriore melior, non fiat etiam ex meliore deterior. Vna spes, una fiducia, una firma promissio misericordia tua.

[XXXIII 49] Voluptates aurium tenacius me implicauerant et subiugauerant, sed resoluisti et liberasti me. Nunc in sonis, quos animant eloquia tua, cum suaui et artificiosa uoce cantantur, fateor, aliquantulum adquiesco, non quidem ut haeream, sed ut surgam, cum uolo. Attamen cum ipsis sententiis quibus uiuunt ut admittantur ad me, quaerunt in corde meo nonnullius dignitatis locum, et uix eis praebeo congruentem. Aliquando enim plus mihi uideor honoris eis tribuere, quam decet, dum ipsis sanctis dictis religiosius et ardentius sentio moueri animos nostros in flammam pietatis, cum ita cantantur, quam si non ita cantarentur, et omnes affectus spiritus nostri pro sui diuersitate habere proprios modos in uoce atque cantu, quorum nescio qua occulta familiaritate excitentur. Sed delectatio carnis meae, cui mentem eneruandam non oportet dari, saepe me fallit, dum rationi sensus non ita comitatur, ut patienter sit posterior, sed tantum, quia propter illam meruit admitti, etiam praecurrere ac ducere conatur. Ita in his pecco non sentiens et postea sentio.

[50] Aliquando autem hanc ipsam fallaciam immoderatius cauens erro nimia seueritate, sed ualde interdum, ut melos omne cantilenarum suauium, quibus Dauidicum psalterium frequentatur, ab auribus meis remoueri uelim atque ipsius ecclesiae, tutiusque mihi uidetur, quod de Alexandrino episcopo Athanasio saepe mihi dictum commemini, qui tam modico flexu uocis faciebat sonare lectorem psalmi, ut pronuntianti uicinior esset quam canenti. Verum tamen cum reminiscor lacrimas meas, quas fudi ad cantus ecclesiae in primordiis recuperatae fidei meae, et nunc ipsum cum moueor non cantu, sed rebus quae cantantur, cum liquida uoce et conuenientissima modulatione cantantur, magnam instituti huius utilitatem rursus agnosco. Ita fluctuo inter periculum uoluptatis et experimentum salubritatis magisque adducor non quidem inretractabilem sententiam proferens cantandi consuetudinem approbare in ecclesia, ut per oblecta- menta aurium infirmior animus in affectum pietatis adsurgat. Tamen cum mihi accidit, ut me amplius cantus quam res, quae canitur, moueat, poenaliter me peccare confiteor et tunc mallem non audire cantantem. Ecce ubi sum! Flete mecum et pro me flete qui aliquid boni uobiscum intus agitis, unde facta procedunt. Nam qui non agitis, non uos haec mouent. Tu autem, domine deus meus, exaudi respice et uide et miserere et sana me, in cuius oculis mihi quaestio factus sum, et ipse est languor meus.

[XXXIV 51] Restat uoluptas oculorum istorum carnis meae, de qua loquar confessiones, quas audiant aures templi tui, aures fraternae ac piae, ut concludamus temptationes concupiscentiae carnis, quae me adhuc pulsant ingemescentem et habitaculum meum, quod de caelo est, superindui cupientem. Pulchras formas et uarias, nitidos et amoenos colores amant oculi. Non teneant haec animam meam; teneat eam deus, qui fecit haec bona quidem ualde, sed ipse est bonum meum, non haec. Et tangunt me uigilantem totis diebus, nec requies ab eis datur mihi, sicut datur a uocibus canoris, aliquando ab omnibus, in silentio. Ipsa enim regina colorum lux ista perfundens cuncta, quae cernimus, ubiubi per diem fuero, multimodo adlapsu blanditur mihi aliud agenti et eam non aduertenti. Insinuat autem se ita uehementer, ut, si repente subtrahatur, cum desiderio requiratur; et si diu absit, contristat animum.

[52] O lux, quam uidebat Tobis, cum clausis istis oculis filium docebat uitae uiam et ei praeibat pede caritatis nusquam errans; aut quam uidebat Isaac praegrauatis et opertis senectute carneis luminibus, cum filios non agnoscendo benedicere, sed benedicendo agnoscere meruit; aut quam uidebat Iacob, cum et ipse prae grandi aetate captus oculis in filiis praesignata futuri populi genera luminoso corde radiauit et nepotibus suis ex Ioseph diuexas mystice manus, non sicut pater eorum foris corrigebat, sed sicut ipse intus discernebat, imposuit. Ipsa est lux, una est et unum omnes, qui uident et amant eam. At ista corporalis, de qua loquebar, inlecebrosa ac periculosa dulcedine condit uitam saeculi caecis amatoribus. Cum autem et de ipsa laudare te norunt, deus creator omnium, adsumunt eam in hymno tuo, non absumuntur ab ea in somno suo: sic esse cupio. Resisto seductionibus oculorum, ne implicentur pedes mei, quibus ingredior uiam tuam, et erigo ad te inuisibiles oculos, ut tu euellas de laqueo pedes meos. Tu subinde euelles eos, nam inlaqueantur. Tu non cessas euellere, ego autem crebro haereo in ubique sparsis insidiis, quoniam non dormies neque dormitabis, qui custodis Israhel.

[53] Quam innumerabilia uariis artibus et opificiis in uestibus, calciamentis, uasis et cuiuscemodi fabricationibus, picturis etiam diuersisque figmentis atque his usum necessarium atque moderatum et piam significationem longe transgredientibus addiderunt homines ad inlecebras oculorum, foras sequentes quod faciunt, intus relinquentes a quo facti sunt et exterminantes quod facti sunt. At ego, deus meus et decus meum, etiam hinc tibi dico hymnum et sacrifico laudem sanctificatori meo, quoniam pulchra traiecta per animas in manus artificiosas ab illa pulchritudine ueniunt, quae super animas est, cui suspirat anima mea die ac nocte. Sed pulchritudinum exteriorum operatores et sectatores inde trahunt approbandi modum, non autem inde trahunt utendi modum. Et ibi est et non uident eum, ut non eant longius et fortitudinem suam ad te custodiant nec eam spargant in deliciosas lassitudines. Ego autem haec loquens atque discernens etiam istis pulchris gressum innecto, sed tu euellis, domine, euellis tu, quoniam misericordia tua ante oculos meos est. Nam ego capior miserabiliter, et tu euellis misericorditer aliquando non sentientem, quia suspensius incideram, aliquando cum dolore, quia iam inhaeseram.

[XXXV 54] Huc accedit alia forma temptationis multiplicius periculosa. Praeter enim concupiscentiam carnis, quae inest in delectatione omnium sensuum et uoluptatum, cui seruientes depereunt qui longe se faciunt a te, inest animae per eosdem sensus corporis quaedam non se oblectandi in carne, sed experiendi per carnem uana et curiosa cupiditas nomine cognitionis et scientiae palliata. Quae quoniam in appetitu noscendi est, oculi autem sunt ad noscendum in sensibus principes, concupiscentia oculorum eloquio diuino appellata est. Ad oculos enim proprie uidere pertinet. Vtimur autem hoc uerbo etiam in ceteris sensibus, cum eos ad cognoscendum intendimus. Neque enim dicimus: audi quid rutilet, aut: olefac quam niteat, aut: gusta quam splendeat, aut: palpa quam fulgeat: uideri enim dicuntur haec omnia. Dicimus autem non solum: uide quid luceat, quod soli oculi sentire possunt, sed etiam: uide quid sonet, uide quid oleat, uide quid sapiat, uide quam durum sit. Ideoque generalis experientia sensuum concupiscentia, sicut dictum est, oculorum uocatur, quia uidendi officium, in quo primatum oculi tenent, etiam ceteri sensus sibi de similitudine usurpant, cum aliquid cognitionis explorant.

[55] Ex hoc autem euidentius discernitur, quid uoluptatis, quid curiositatis agatur per sensus, quod uoluptas pulchra, canora, suauia, sapida, lenia sectatur, curiositas autem etiam his contraria temptandi causa non ad subeundam molestiam, sed experiendi noscendique libidine. Quid enim uoluptatis habet uidere in laniato cadauere quod exhorreas? Et tamen sicubi iaceat, concurrunt, ut contristentur, ut palleant. Timent etiam, ne in somnis hoc uideant, quasi quisquam eos uigilantes uidere coegerit aut pulchritudinis ulla fama persuaserit. Ita et in ceteris sensibus, quae persequi longum est. Ex hoc morbo cupiditatis in spectaculis exhibentur quaeque miracula. Hinc ad perscrutanda naturae, quae praeter nos est, operta proceditur, quae scire nihil prodest et nihil aliud quam scire homines cupiunt. Hinc etiam, si quid eodem peruersae scientiae fine per artes magicas quaeritur. Hinc etiam in ipsa religione deus temptatur, cum signa et prodigia flagitantur non ad aliquam salutem, sed ad solam experientiam desiderata.

[56] In hac tam immensa silua plena insidiarum et periculorum ecce multa praeciderim et a meo corde dispulerim, sicuti donasti me facere, deus salutis meae; attamen quando audeo dicere, cum circumquaque cotidianam uitam nostram tam multa huius generis rerum circumstrepant, quando audeo dicere nulla re tali me intentum fieri ad spectandum et uana cura capiendum? Sane me iam theatra non rapiunt, nec curo nosse transitus siderum, nec anima mea umquam responsa quaesiuit umbrarum; omnia sacrilega sacramenta detestor. A te, domine deus meus, cui humilem famulatum ac simplicem debeo, quantis mecum suggestionum machinationibus agit inimicus ut signum aliquod petam! Sed obsecro te per regem nostrum et patriam Hierusalem simplicem, castam, ut quemadmodum a me longe est ad ista consensio, ita sit semper longe atque longius. Pro salute autem cuiusquam cum te rogo, alius multum differens finis est intentionis meae, et te facientem quod uis das mihi et dabis libenter sequi.

[56] In hac tam immensa silua plena insidiarum et periculorum ecce multa praeciderim et a meo corde dispulerim, sicuti donastiĄ me facere, deus salutis meae; attamen quando audeo dicere, cum circumquaque cotidianam uitam nostram tam multa huius generis rerum circumstrepant, quando audeo dicere nulla re tali me intentum fieri ad spectandum et uana cura capiendum? Sane me iam theatra non rapiunt, nec curo nosse transitus siderum, nec anima mea umquam responsa quaesiuit umbrarum; omnia sacrilega sacramenta detestor. A te, domine deus meus, cui humilem famulatum ac simplicem debeo, quantis mecum suggestionum machinationibus agit inimicus ut signum aliquod petam! Sed obsecro te per regem nostrum et patriam Hierusalem simplicem, castam, ut quemadmodum a me longe est ad ista consensio, ita sit semper longe atque longius. Pro salute autem cuiusquam cum te rogo, alius multum differens finis est intentionis meae, et te facientem quod uis das mihi et dabis libenter sequi.

[57] Verum tamen in quam multis minutissimis et contemptibilibus rebus curiositas cotidie nostra temptetur et quam saepe labamur, quis enumerat? Quotiens narrantes inania primo quasi toleramus, ne offendamus infirmos, deinde paulatim libenter aduertimus. Canem currentem post leporem iam non specto, cum in circo fit; at uero in agro, si casu transeam, auertit me fortassis et ab aliqua magna cogitatione atque ad se conuertit illa uenatio, non deuiare cogens corpore iumenti, sed cordis inclinatione, et nisi iam mihi demonstrata infirmitate mea cito admoneas aut ex ipsa uisione per aliquam considerationem in te adsurgere aut totum contemnere atque transire, uanus hebesco. Quid cum me domi sedentem stelio muscas captans uel aranea retibus suis inruentes implicans saepe intentum facit? Num quia parua sunt animalia, ideo non res eadem geritur? Pergo inde ad laudandum te, creatorem mirificum atque ordinatorum rerum omnium, sed non inde esse intentus incipio. Aliud est cito surgere, aliud est non cadere. Et talibus uita mea plena est, et una spes mea magna ualde misericordia tua. Cum enim huiuscemodi rerum conceptaculum fit cor nostrum et portat copiosae uanitatis cateruas, hinc et orationes nostrae saepe interrumpuntur atque turbantur, et ante conspectum tuum, dum ad aures tuas uocem cordis intendimus, nescio unde inruentibus nugatoriis cogitationibus res tanta praeciditur.

[XXXVI 58] Numquid etiam hoc inter contemnenda deputabimus aut aliquid nos reducet in spem nisi nota misericordia tua, quoniam coepisti mutare nos? Et tu scis, quanta ex parte mutaueris, qui me primitus sanas a libidine uindicandi me, ut propitius fias etiam ceteris omnibus iniquitatibus meis et sanes omnes languores meos et redimas de corruptione uitam meam et corones me in miseratione et misericordia et saties in bonis desiderium meum, qui compressisti a timore tuo superbiam meam et mansuefecisti iugo tuo ceruicem meam. Et nunc porto illud, et lene est mihi, quoniam sic promisisti et fecisti; et uere sic erat, et nesciebam, quando id subire metuebam.

[59] Sed numquid, domine, qui solus sine typho dominaris, quia solus uerus dominus es, qui non habes dominum, numquid hoc quoque tertium temptationis genus cessauit a me aut cessare in hac tota uita potest, timeri et amari uelle ab hominibus non propter aliud, sed ut inde sit gaudium, quod non est gaudium? Misera uita est et foeda iactantia. Hinc fit uel maxime non amare te nec caste timere te, ideoque tu superbis resistis, humilibus autem das gratiam et intonas super ambitiones saeculi, et contremunt fundamenta montium. Itaque nobis, quoniam propter quaedam humanae societatis officia necessarium est amari et timeri ab hominibus, instat aduersarius uerae beatitudinis nostrae ubique spargens in laqueis euge, euge, ut, dum auide conligimus, incaute capiamur et a ueritate tua gaudium nostrum deponamus atque in hominum fallacia ponamus, libeatque nos amari et timeri non propter te, sed pro te, atque isto modo sui similes factos secum habeat non ad concordiam caritatis, sed ad consortium supplicii, qui statuit sedem suam ponere in aquilone, ut te peruersa et distorta uia imitanti tenebrosi frigidique seruirent. Nos autem, domine, pusillus grex tuus ecce sumus, tu nos posside. Praetende alas tuas, et fugiamus sub eas. Gloria nostra tu esto; propter te amemur et uerbum tuum timeatur in nobis. Qui laudari uult ab hominibus uituperante te, non defendetur ab hominibus iudicante te nec eripietur damnante te. Cum autem non peccator laudatur in desideriis animae suae, nec qui iniqua gerit benedicetur, sed laudatur homo propter aliquod donum, quod dedisti ei, at ille plus gaudet sibi laudari se quam ipsum donum habere, unde laudatur, etiam iste te uituperante laudatur, et melior iam ille, qui laudauit, quam iste, qui laudatus est. Illi enim placuit in homine donum dei, huic amplius placuit donum hominis quam dei.

[XXXVII 60] Temptamur his temptationibus cotidie, domine, sine cessatione temptamur. Cotidiana fornax nostra est humana lingua. Imperas nobis et in hoc genere continentiam: da quod iubes et iube quod uis. Tu nosti de hac re ad te gemitum cordis mei et flumina oculorum meorum. Neque enim facile conligo, quam sim ab ista peste mundatior, et multum timeo occulta mea, quae norunt oculi tui, mei autem non. Est enim qualiscumque in aliis generibus temptationum mihi facultas explorandi me, in hoc paene nulla est. Nam et a uoluptatibus carnis et a curiositate superuacanea cognoscendi uideo quantum assecutus sim posse refrenare animum meum, cum eis rebus careo uel uoluntate uel cum absunt. Tunc enim me interrogo, quam magis minusue mihi molestum sit non habere. Diuitiae uero, quae ob hoc expetuntur, ut alicui trium istarum cupiditatium uel duabus earum uel omnibus seruiant, si persentiscere non potest animus, utrum eas habens contemnat, possunt et dimitti, ut se probet. Laude uero ut careamus atque in eo experiamur, quid possumus, numquid male uiuendum est et tam perdite atque immaniter, ut nemo nos nouerit, qui non detestetur? Quae maior dementia dici aut cogitari potest? At si bonae uitae bonorumque operum comes et solet et debet esse laudatio, tam comitatum eius quam ipsam bonam uitam deseri non oportet. Non autem sentio, sine quo esse aut aequo animo aut aegre possim, nisi cum afuerit.

[61] Quid igitur tibi in hoc genere temptationis, domine, confiteor? Quid, nisi delectari me laudibus? Sed amplius ipsa ueritate quam laudibus. Nam si mihi proponatur, utrum malim furens aut in omnibus rebus errans ab omnibus hominibus laudari an constans et in ueritate certissimus ab omnibus uituperari, uideo quid eligam. Verum tamen nollem, ut uel augeret mihi gaudium cuiuslibet boni mei suffragatio oris alieni. Sed auget, fateor, non solum, sed et uituperatio minuit. Et cum ista miseria mea perturbor, subintrat mihi excusatio, quae qualis sit, tu scis, deus; nam me incertum facit. Quia enim nobis imperasti non tantum continentiam, id est a quibus rebus amorem cohibeamus, uerum etiam iustitiam, id est quo eum conferamus, nec te tantum uoluisti a nobis uerum etiam proximum diligi, saepe mihi uideor de prouectu aut spe proximi delectari, cum bene intellegentis laude delector, et rursus eius malo contristari, cum eum audio uituperare quod aut ignorat aut bonum est. Nam et contristor aliquando laudibus meis, cum uel ea laudantur in me, in quibus mihi ipse displiceo, uel etiam bona minora et leuia pluris aestimantur, quam aestimanda sunt. Sed rursus unde scio, an propterea sic afficior, quia nolo de me ipso a me dissentire laudatorem meum, non quia illius utilitate moueor, sed quia eadem bona, quae mihi in me placent, iucundiora mihi sunt, cum et alteri placent? Quodam modo enim non ego laudor, cum de me sententia mea non laudatur, quandoquidem aut illa laudantur, quae mihi displicent, aut illa amplius, quae mihi minus placent. Ergone de hoc incertus sum mei?

[62] Ecce in te, ueritas, uideo non me laudibus meis propter me, sed propter proximi utilitatem moueri oportere. Et utrum ita sim, nescio. Minus mihi in hac re notus sum ipse quam tu. Obsecro te, deus meus, et me ipsum mihi indica, ut confitear oraturis pro me fratribus meis, quod in me saucium comperero. Iterum me diligentius interrogem. Si utilitate proximi moueor in laudibus meis, cur minus moueor, si quisquam alius iniuste uituperetur quam si ego? Cur ea contumelia magis mordeor, quae in me quam quae in alium eadem iniquitate coram me iacitur? An et hoc nescio? Etiamne id restat, ut ipse me seducam et uerum non faciam coram te in corde et lingua mea? Insaniam istam, domine, longe fac a me, ne oleum peccatoris mihi sit os meum ad impinguandum caput meum.

[XXXVIII 63] Egenus et pauper ego sum et melior in occulto gemitu displicens mihi et quaerens misericordiam tuam, donec reficiatur defectus meus et perficiatur usque in pacem, quam nescit arrogantis oculus. Sermo autem ore procedens et facta, quae innotescunt hominibus, habent temptationem periculosissimam ab amore laudis, qui ad priuatam quandam excellentiam contrahit emendicata suffragia: temptat, et cum a me in me arguitur, eo ipso, quo arguitur, et saepe de ipso uanae gloriae contemptu uanius glofiatur ideoque non iam de ipso contemptu gloriae gloriatur: non enim eam contemnit, cum gloriatur.

[XXXIX 64] Intus etiam,intus est aliud in eodem genere temptationis malum, quo inanescunt qui placent sibi de se, quamuis aliis uel non placeant uel displiceant nec placere affectent ceteris. Sed sibi placentes multum tibi displicent non tantum de non bonis quasi bonis, uerum etiam de bonis tuis quasi suis, aut etiam sicut de tuis, sed tamquam ex meritis suis, aut etiam sicut ex tua gratia, non tamen socialiter gaudentes ,sed aliis inuidentes eam. In his omnibus atque in huiuscemodi periculis et laboribus uides tremorem cordis mei, et uulnera mea magis subinde a te sanari quam mihi non infligi sentio.

[XL 65] Vbi non mecum ambulasti, ueritas, docens, quid caueam et quid appetam, cum ad te referrem inferiora uisa mea, quae potui, teque consulerem? Lustraui mundum foris sensu, quo potui, et attendi uitam corporis mei de me sensusque ipsos meos Inde ingressus sum in recessus memoriae meae, multiplices amplitudines plenas miris modis copiarum innumerabilium, et consideraui et expaui et nihil eorum discernere potui sine te et nihil eorum esse te inueni. Nec ego ipse inuentor, qui peragraui omnia et distinguere et pro suis quaeque dignitatibus aestimare conatus sum, excipiens alia nuntiantibus sensibus et interrogans, alia mecum commixta sentiens ipsosque nuntios dinoscens atque dinumerans iamque in memoriae latis opibus alia pertractans, alia recondens, alia eruens: nec ego ipse, cum haec agerem, id est uis mea, qua id agebam, nec ipsa eras tu, quia lux es tu permanens, quam de omnibus consulebam, an essent, quid essent, quanti pendendaessent: et audiebam docentem ac iubentem. Et saepe istuc facio; hoc me delectat, et ab actionibus necessitatis, quantum relaxari possum, ad istam uoluptatem refugio. Neque in his omnibus, quae percurro consulens te, inuenio tutum locum animae meae nisi in te, quo conligantur sparsa mea nec a te quidquam recedat ex me. Et aliquando intromittis me in affectum multum inusitatum introrsus ad nescio quam dulcedinem, quae si perficiatur in me, nescio quid erit, quod uita ista non erit. Sed recido in haec aerumnosis ponderibus et resorbeor solitis et teneor et multum fleo, sed multum teneor. Tantum consuetudinis sarcina dignaest! Hic esse ualeo nec uolo, illic uolo nec ualeo, miser utrubique.

[XLI 66] Ideoque consideraui languores peccatorum meorum in cupiditate triplici et dexteram tuam inuocaui ad salutem meam. Vidi enim splendorem tuum corde saucio et repercussus dixi: quis illuc potest? Proiectus sum a facie oculorum tuorum. Tu es ueritas super omnia praesidens. At ego per auaritiam meam non amittere te uolui,sed uolui tecum possidere mendacium, sicut nemo uult ita falsum dicere,ut nesciat ipse, quid uerum sit. Itaque amisi te, quia non dignaris cum mendacio possideri.

[XLII 67] Quem inuenirem, qui me reconciliaret tibi? Ambiendum mihi fuit ad angelos? Qua prece? Quibus sacramentis? Multi conantes ad te redire neque per se ipsos ualentes, sicut audio, temptauerunt haec et inciderunt in desiderium curiosarum uisionum et digni habiti sunt inlusionibus. Elati enim te quaerebant doctrinae fastu exerentes potius quam tundentes pectora et adduxerunt sibi per similitudinem cordis sui conspirantes et socias superbiae suae potestates aeris huius, a quibus per potentias magicas deciperentur, quaerentes mediatorem, per quem purgarentur, et non erat. diabolus enim erat transfigurans se in angelum lucis. Et multum inlexit superbam carnem, quod carneo corpore ipse non esset. Erant enim illi mortales et peccatores, tu autem, domine, cui reconciliari superbe quaerebant, immortalis et sine peccato. Mediator autem interdeumet homines oportebat ut haberet aliquid simile deo, aliquid simile hominibus, ne in utroque hominibus similis longe esset a deo aut in utroque deo similis longe esset ab hominibus atque ita mediator non esset. Fallax itaque ille mediator, quo per secreta iudicia tua superbia meretur inludi, unum cum hominibus habet, id est peccatum, aliud uideri uult habere cum deo, ut, quia carnis mortalitate non tegitur, pro immortali se ostentet. Sed quia stipendium peccati mors est, hoc habet commune cum hominibus, unde simul damnetur in mortem.

[XLIII 68] Verax autem mediator, quem secreta tua misericordia demonstrasti humilibus et misisti, ut eius exemplo etiam ipsam discerent humilitatem, mediator ille dei et hominum, homo Christus Iesus, inter mortales peccatores et immortalem iustum apparuit, mortalis cum hominibus, iustus cum deo, ut, quoniam stipendium iustitiae uita et pax est, per iustitiam coniunctam deo euacuaret mortem iustificatorum inpiorum, quam cum illis uoluit habere communem. Hic demonstratus est antiquis sanctis, ut ita ipsi per fidem futurae passionis eius, sicut nos per fidem praeteritae, salui fierent. In quantum enim homo, in tantum mediator, in quantum autem uerbum, non medius, quia aequalis deo et deus apud deum et simul unus deus.

[69] Quomodo nos amasti, pater bone, qui filio tuo unico non pepercisti, sed pro nobis impiis tradidisti eum! Quomodo nos amasti, pro quibus ille non rapinam arbitratus esse aequalis tibi factus est subditus usque ad mortem crucis, unus ille in mortuis liber, potestatem habens ponendi animam suam et potestatem habens iterum sumendi eam, pro nobis tibi uictor et uictima, et ideo uictor, quia uictima, pro nobis tibi sacerdos et sacrificium, et ideo sacerdos, quia sacrificium, faciens tibi nos de seruis filios de te nascendo, nobis seruiendo. Merito mihi spes ualida in illo est, quod sanabis omnes languores meos per eum, qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis: alioquin desperarem. Multi enim et magni sunt idem languores, multi sunt et magni; sed amplior est medicina tua. Potuimus putare uerbum tuum remotum esse a coniunctione hominis et desperare de nobis, nisi caro fieret et habitaret in nobis.

[70] Conterritus peccatis meis et mole miseriae meae agitaueram corde meditatusque fueram fugam in solitudinem, sed prohibuisti me et confirmasti me dicens: Ideo Christus pro omnibus mortuus est, ut qui uiuunt iam non sibi uiuam, sed ei qui pro ipsis mortuus est. Ecce, domine, iacto in te curam meam, ut uiuam, et considerabo mirabilia de lege tua. Tu scis imperitiam meam et infirmitatem meam: doce me et sana me. Ille tuus unicus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, redemit me sanguine suo. Non calumnientur mihi superbi, quoniam cogito pretium meum et manduco et bibo et erogo et pauper cupio saturari ex eo inter illos, qui edunt et saturantur: et laudant dominum qui requirunt eum.