LIBER DVODECIMVS

[I 1] Multa satagit cor meum, domine, in hac inopia uitae meae pulsatum uerbis sanctae scripturae tuae, et ideo plerumque in sermone copiosa est egestas humanae intellegentiae, quia plus loquitur inquisitio quam inuentio et longior est petitio quam impetratio et operosior est manus pulsans quam sumens. Tenemus promissum: quis corrumpet illud? Si deus pro nobis, quis contra nos? Petite, et accipietis, quaerite, et inuenietis. pulsate, et aperietur uobis. Omnis enim, qui petit, accipit et quaerens inueniet et pulsanti aperietur: promissa tua sunt, et quis falli timeat, cum promittit ueritas?

[II 2] Confitetur altitudini tuae humilitas linguae meae, quoniam tu fecisti caelum et terram; hoc caelum, quod uideo, terramque, quam calco, unde est haec terra, quam porto, tu fecisti. Sed ubi est caelum caeli, domine, de quo audiuimus in uoce psalmi: Caelum caeli domino: terram autem dedit filiis hominum? Vbi est caelum, quod non cernimus, cui terra est hoc omne, quod cernimus? Hoc enim totum corporeum non ubique totum ita cepit speciem pulchram in nouissimis, cuius fundus est terra nostra, sed ad illud caelum caeli etiam terrae nostrae caelum terra est. Et hoc utrumque magnum corpus non absurde terra est ad illud nescio quale caelum, quod domino est, non filiis hominum.

[III 3] Et nimirum haec terra erat inuisibilis et incomposita et nescio qua profunditas abyssi, super quam non erat lux, quia nulla species erat illi: unde iussisti, ut scriberetur, quod tenebrae erant super abyssum; quid aliud quam lucis absentia? Vbi enim lux esset, si esset, nisi super esset eminendo et inlustrando? Vbi ergo lux nondum erat, quid erat adesse tenebras nisi abesse lucem? Super itaque erant tenebrae, quia super lux aberat, sicut sonus ubi non est, silentium est. Et quid est esse ibi silentium nisi sonum ibi non esse? Nonne tu, domine, docuisti hanc animam, quae tibi confitetur? Nonne tu, domine, docuisti me, quod, priusquam istam informem materiam formares atque distingueres, non erat aliquid, non color, non figura, non corpus, non spiritus? Non tamen omnino nihil: erat quaedam informitas sine ulla specie.

[IV 4] Quid ergo uocaretur, quo etiam sensu tardioribus utcumque insinuaretur, nisi usitato aliquo uocabulo? Quid autem in omnibus mundi partibus reperiri potest propinquius informitati omnimodae quam terra et abyssus? Minus enim speciosa sunt pro suo gradu infimo quam cetera superiora perlucida et luculenta omnia. Cur ergo non accipiam informitatem materiae, quam sine specie feceras, unde speciosum mundum faceres, ita commode hominibus intimatam, ut appellaretur terra inuisibilis et incomposita?

[V 5] Cum in ea quaerit cogitatio, quid sensus attingat, et dicit sibi: "Non est intellegibilis forma sicut uita, sicut iustitia, quia materies est corporum, neque sensibilis, quoniam quid uideatur et quid sentiatur in inuisibili et incomposita non est", dum sibi haec dicit humana cogitatio, conetur eam uel nosse ignorando uel ignorare noscendo.

[VI 6] Ego uero, domine, si totum confitear tibi ore meo et calamo meo, quidquid de ista materia docuisti me, cuius antea nomen audiens et non intellegens narrantibus mihi eis, qui non intellegerent, eam cum speciebus innumeris et uariis cogitabam et ideo non eam cogitabam; foedas et horribiles formas perturbatis ordinibus uoluebat animus, sed formas tamen, et informe appellabam non quod careret forma, sed quod talem haberet, ut, si, appareret, insolitum et incongruum auersaretur sensus meus et conturbaretur infirmitas hominis; uerum autem illud quod cogitabam non priuatione omnis formae, sed comparatione formosiorum erat informe, et suadebat uera ratio, ut omnis formae qualescumque reliquias omnino detraherem, si uellem prorsus informe cogitare et non poteram; citius enim non esse censebam, quod omni forma priuaretur, quam cogitabam quiddam inter formam et nihil nec formatum nec nihil, informe prope nihil. Et cessauit mens mea interrogare hinc spiritum meum plenum imaginibus formatorum corporum et eas pro arbitrio mutantem atque uariantem, et intendi in ipsa corpora eorumque mutabilitatem altius inspexi, qua desinunt esse quod fuerant et incipiunt esse quod non erant, eundemque transitum de forma in formam per informe quiddam fieri suspicatus sum, non per omnino nihil: sed nosse cupiebam, non suspicari -- : et si totum tibi confiteatur uox et stilus meus, quidquid de ista quaestione enodasti mihi, quis legentium capere durabit? Nec ideo tamen cessabit cor meum tibi dare honorem et canticum laudis de his, quae dictare non sufficit. Mutabilitas enim rerum mutabilium ipsa capax est formarum omnium, in quas mutantur res mutabiles. Et haec quid est? Numquid animus? Numquid corpus? Numquid species animi uel corporis? Si dici posset "nihil aliquid" et "est non est", hoc eam dicerem; et tamen iam utcumque erat, ut species caperet istas uisibiles et compositas.

[VII 7] Et unde utcumque erat, nisi esset abs te, a quo sunt omnia, in quantumcumque sunt? Sed tanto a te longius, quanto dissimilius: neque enim locis. Itaque tu, domine, qui non es alias aliud et alias aliter, sed id ipsum et id ipsum et id ipsum, sanctus, sanctus, sanctus, dominus deus omnipotens, in principio, quod est de te, in sapientia tua, quae nata est de substantia tua, fecisti aliquid et de nihilo. Fecisti enim caelum et terram non de te: nam esset aequale unigenito tuo ac per hoc et tibi, et nullo modo iustum esset, ut aequale tibi esset, quod de te non esset. Et aliud praeter te non erat, unde faceres ea, deus, una trinitas et trina unitas: et ideo de nihilo fecisti caelum et terram, magnum quiddam et paruum quiddam, quoniam omnipotens et bonus es ad facienda omnia bona, magnum caelum et paruam terram. Tu eras et aliud nihil, unde fecisti caelum et terram, duo quaedam, unum prope te, alterum prope nihil, unum, quo superior tu esses, alterum, quo inferius nihil esset.

[VIII 8] Sed illud caelum caeli tibi, domine; terra autem, quam dedisti filiis hominum cernendam atque tangendam, non erat talis, qualem nunc cernimus et tangimus. Inuisibilis enim erat et incomposita et abyssus erat, super quam non erat lux, aut tenebrae erant super abyssum, id est magis quam in abysso. Ista quippe abyssus aquarum iam uisibilium etiam in profundis suis habet speciei suae lucem utcumque sensibilem piscibus et repentibus in suo fundo animantibus: illud autem totum prope nihil erat, quoniam adhuc omnino informe erat; iam tamen erat, quod formari poterat. Tu enim, domine, fecisti mundum de materia informi, quam fecisti de nulla re paene nullam rem, unde faceres magna, quae miramur filii hominum. Valde enim mirabile hoc caelum corporeum, quod firmamentum inter aquam et aquam secundo die post conditionem lucis dixisti: Fiat, et sic est factum. Quod firmamentum uocasti caelum, sed caelum terrae huius et maris, quae fecisti tertio die dando speciem uisibilem informi materiae, quam fecisti ante omnem diem. Iam enim feceras et caelum ante omnem diem, sed caelum caeli huius, quia in principio feceras caelum et terram. Terra autem ipsa, quam feceras, informis materies erat, quia inuisibilis erat et incomposita et tenebrae super abyssum: de qua terra inuisibili et incomposita, de qua informitate, de quo paene nihilo faceres haec omnia, quibus iste mutabilis mundus constat et non constat, in quo ipsa mutabilitas apparet, in qua sentiri et dinumerari possunt tempora, quia rerum mutationibus fiunt tempora, dum uariantur et uertuntur species, quarum materies praedicta est terra inuisibilis.

[IX 9] Ideoque spiritus, doctor famuli tui, cum te commemorat fecisse in principio caelum et terram, tacet de temporibus, silet de diebus. Nimirum enim caelum caeli, quod in principio fecisti, creatura est aliqua intellectualis, quamquam nequaquam tibi, trinitati, coaeterna, particeps tamen aeternitatis tuae, ualde mutabilitatem suam prae dulcedine felicissimae contemplationis tuae cohibet et sine ullo lapsu, ex quo facta est, inhaerendo tibi excedit omnem uolubilem uicissitudinem temporum. Ista uero informitas terrae inuisibilis et incomposita, nec ipsa in diebus numerata est. Vbi enim nulla species, nullus ordo, nec uenit quidquam nec praeterit, et ubi hoc non fit, non sunt utique dies nec uicissitudo spatiorum temporalium.

[X 10] O ueritas, lumen cordis mei, non tenebrae meae loquantur mihi! Defluxi ad ista et obscuratus sum, sed hinc, etiam hinc adamaui te. Erraui et recordatus sum tui. Audiui uocem tuam post me, ut redirem, et uix audiui propter tumultus impacatorum. Et nunc ecce redeo aestuans et anhelans ad fontem tuum. Nemo me prohibeat: hunc bibam et hunc uiuam. Non ego uita mea sim: male uixi ex me, mors mihi fui: in te reuiuesco. Tu me alloquere, tu mihi sermocinare. Credidi libris tuis, et uerba eorum arcana ualde.

[XI 11] Iam dixisti mihi, domine, uoce forti in aurem interiorem, quia tu aeternus es, solus habens immortalitatem, quoniam ex nulla specie motuue mutaris nec temporibus uariatur uoluntas tua, quia non est immortalis uoluntas, quae alia et alia est. Hoc in conspectu tuo claret mihi et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. Item dixisti mihi, domine, uoce forti in aurem interiorem, quod omnes naturas atque substantias, quae non sunt quod tu es et tamen sunt, tu fecisti: et hoc solum a te non est, quod non est; motusque uoluntatis a te, qui es, ad id quod minus est, quia talis motus delictum atque peccatum est, et quod nullius peccatum aut tibi nocet aut perturbat ordinem imperii tui uel in primo uel in imo. Hoc in conspectu tuo claret mihi et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.

[12] Item dixisti mihi uoce forti in aurem interiorem, quod nec illa creatura tibi coaeterna est, cuius uoluptas tu solus es teque perseuerantissima castitate hauriens mutabilitatem suam nusquam et numquam exerit et te sibi semper praesente, ad quem toto affectu se tenet, non habens futurum quod expectet nec in praeteritum traiciens quod meminerit, nulla uice uariatur nec in tempora ulla distenditur. O beata, si qua ista est, inhaerendo beatitudini tuae, beata sempiterno inhabitatore te atque inlustratore suo! Nec inuenio, quid libentius appellandum existimem caelum caeli domino quam domum tuam contemplantem delectationem tuam sine ullo defectu egrediendi in aliud, mentem puram concordissime unam stabilimento pacis sanctorum spirituum, ciuium ciuitatis tuae in caelestibus super ista caelestia.

[13] Vnde intellegat anima, cuius peregrinatio longinqua facta est, si iam sitit tibi, si iam factae sunt ei lacrimae suae panis, dum dicitur ei per singulos dies: ubi est deus tuus?, si iam petit a te unam et hanc requirit, ut inhabitet in domo tua per omnes dies uitae suae? Et quae uita eius nisi tu? Et qui dies tui nisi aeternitas tua, sicut anni tui, qui non deficiunt, quia idem ipse es? Hinc ergo intellegat anima, quae potest, quam longe super omnia tempora sis aeternus, quando tua domus, quae peregrinata non est, quamuis non sit tibi coaeterna, tamen indesinenter et indeficienter tibi cohaerendo nullam patitur uicissitudinem temporum. Hoc in conspectu tuo claret mihi et magis magisque clarescat, oro te, atque in hac manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.

[14] Ecce nescio quid informe in istis mutationibus rerum extremarum atque infimarum. Et quis dicet mihi, nisi quisquis per inania cordis sui cum suis phantasmatis uagatur et uoluitur, quis nisi talis dicet mihi, quod deminuta atque consumpta omni specie, si sola remaneat informitas, per quam de specie in speciem res mutabatur et uertebatur, possit exhibere uices temporum? Omnino enim non potest, quia sine uarietate motionum non sunt tempora: et nulla uarietas, ubi nulla species.

[XII 15] Quibus consideratis, quantum donas, deus meus, quantum me ad pulsandum excitas quantumque pulsanti aperis, duo reperio, quae fecisti carentia temporibus, cum tibi neutrum coaeternum sit: unum, quod ita formatum est, ut sine ullo defectu contemplationis, sine ullo interuallo mutationis, quamuis mutabile, tamen non mutatum tua aeternitate atque incommutabilitate perfruatur; alterum, quod ita informe erat, ut ex qua forma in quam formam uel motionis uel stationis mutaretur, quo tempori subderetur, non haberet. Sed hoc ut informe esset, non reliquisti, quoniam fecisti ante omnem diem in principio caelum et terram, haec duo quae dicebam. Terra autem inuisibilis erat et incomposita et tenebrae super abyssum. Quibus uerbis insinuatur informitas, ut gradatim excipiantur, qui omnimodam speciei priuationem nec tamen ad nihil peruentionem cogitare non possunt, unde fieret alterum caelum et terra uisibilis atque composita et aqua speciosa et quidquid deinceps in constitutione huius mundi non sine diebus factum commemoratur, quia talia sunt, ut in eis agantur uicissitudines temporum propter ordinatas commutationes motionum atque formarum.

[XIII 16] Hoc interim sentio, deus meus, cum audio loquentem scripturam tuam: In principio fecit deus caelum et terram: terra autem erat inuisibilis et incomposita et tenebrae erant super abyssum, neque commemorantem, quoto die feceris haec. Sic interim sentio propter illud caelum caeli, caelum intellectuale, ubi est intellectus nosse simul, non ex parte, non in aenigmate, non per speculum, sed ex toto, in manifestatione, facie ad faciem; non modo hoc, modo illud, sed, quod dictum est, nosse simul sine ulla uicissitudine temporum, et propter inuisibilem atque incompositam terram sine ulla uicissitudine temporum, quae solet habere modo hoc et, modo illud, quia ubi nulla species, nusquam est hoc et illud: propter duo haec, primitus formatum et penitus informe, illud caelum, sed caelum caeli, hoc uero terram, sed terram inuisibilem et incompositam, propter duo haec interim sentio sine commemoratione dierum dicere scripturam tuam: In principio fecit deus caelum et terram. Statim quippe subiecit, quam terram dixerit. Et quod secundo die commemoratur factum firmamentum et uocatum caelum, insinuat, de quo caelo prius sine diebus sermo locutus sit.

[XIV 17] Mira profunditas eloquiorum tuorum, quorum ecce ante nos superficies blandiens paruulis: sed mira profunditas, deus meus, mira profunditas! Horror est intendere in eam, horror honoris et tremor amoris. Odi hostes eius uehementer: o si occidas eos de gladio bis acuto, et non sint hostes eius! Sic enim amo eos occidi sibi, ut uiuant tibi. Ecce autem alii non reprehensores, sed laudatores libri Geneseos: "Non" inquiunt "hoc uoluit in his uerbis intellegi spiritus dei, qui per Moysen famulum eius ista conscripsit, non hoc uoluit intellegi, quod tu dicis, sed aliud, quod nos dicimus." Quibus ego te arbitro, deus omnium nostrum, ita respondeo.

[XV 18] Num dicetis falsa esse, quae mihi ueritas uoce forti in aurem interiorem dicit de uera aeternitate creatoris, quod nequaquam eius substantia per tempora uarietur nec eius uoluntas extra eius substantiam sit? Vnde non eum modo uelle hoc modo uelle illud, sed semel et simul et semper uelle omnia quae uult, non iterum et iterum neque nunc ista nunc illa nec uelle postea quod nolebat aut nolle quod uolebat prius, quia talis uoluntas mutabilis est et omne mutabile aeternum non est; deus autem noster aeternus est. Item, quod mihi dicit in aurem interiorem, expectatio rerum uenturarum fit contuitus, cum uenerint, idemque contuitus fit memoria, cum praeterierint: omnis porro intentio, quae ita uariatur, mutabilis est, et omne mutabile aeternum non est: deus autem noster aeternus est. Haec conligo atque coniungo et inuenio deum meum, deum aeternum non aliqua noua uoluntate condidisse creaturam nec scientiam eius transitorium aliquid pati.

[19] Quid ergo dicetis, contradictores? An falsa sunt ista?

"Non" inquiunt. Quid illud? Num falsum est omnem naturam formatam materiamue formabilem non esse nisi ab illo, qui summe bonus est, quia summe est? "Neque hoc negamus" inquiunt. Quid igitur? An illud negatis, sublimem quandam esse creaturam tam casto amore cohaerentem deo uero et uere aeterno, ut, quamuis ei coaeterna non sit, in nullam tamen temporum uarietatem et uicissitudinem ab illo se resoluat et defluat, sed in eius solius ueracissima contemplatione requiescat? Quoniam tu, deus, diligenti te, quantum praecipis, ostendis ei te et sufficis ei, et ideo non declinat a te nec ad se? Haec est domus dei non terrena neque ulla caelesti mole corporea, sed spiritalis et particeps aeternitatis tuae, quia sine labe in aeternum. Statuisti enim eam in saeculum et in saeculum saeculi; praeceptum posuisti et non praeteribit. Nec tamen tibi coaeterna, quoniam non sine initio: facta est enim.

[20] Nam etsi non inuenimus tempus ante illam -- prior quippe omnium creata est sapientia -- nec utique illa sapientia tibi, deus noster, patri suo, plane coaeterna et aequalis et per quam creata sunt omnia et in quo principio fecisti caelum et terram, sed profecto sapientia, quae creata est, intellectualis natura scilicet, quae contemplatione luminis lumen est -- dicitur enim et ipsa, quamuis creata, sapientia; sed quantum interest inter lumen, quod inluminat et quod inluminatur, tantum inter sapientiam, quae creat, et istam, quae creata est, sicut inter iustitiam iustificantem et iustitiam, quae iustificatione facta est; nam et nos dicti sumus iustitia tua; ait enim quidam seruus tuus: ut nos simus iustitia dei in ipso -- ergo quia prior omnium creata est quaedam sapientia, quae creata est, mens rationalis et intellectualis castae ciuitatis tuae, matris nostrae, quae sursum est et libera est et aeterna in caelis -- quibus caelis, nisi qui te laudant caeli caelorum, quia hoc est et caelum caeli domino? -- etsi non inuenimus tempus ante illam, quia et creaturam temporis antecedit, quae prior omnium creata est, ante illam tamen est ipsius creatoris aeternitas, a quo facta sumpsit exordium, quamuis non temporis, quia nondum erat tempus, ipsius tamen conditionis suae.

[21] Vnde ita est abs te, deo nostro, ut aliud sit plane quam tu et non id ipsum. Etsi non solum ante illam, sed nec in illa inuenimus tempus, quia est idonea faciem tuam semper uidere nec uspiam deflectitur ab ea; quo fit, ut nulla mutatione uarietur, inest ei tamen ipsa mutabilitas, unde tenebresceret et frigesceret, nisi amore grandi tibi cohaerens tamquam semper meridies luceret et ferueret ex te. O domus luminosa et speciosa, dilexi decorem tuum et locum habitationis gloriae domini mei, fabricatoris et possessoris tui! Tibi suspiret peregrinatio mea, et dico ei qui fecit te, ut possideat et me in te, quia fecit et me. Erraui sicut ouis perdita, sed in umeris pastoris mei, structoris tui, spero me reportari tibi.

[22] Quid dicitis mihi quos alloquebar contradictores, qui tamen et Moysen pium famulum dei et libros eius oracula sancti spiritus creditis? Estne ista domus dei, non quidem deo coaeterna, sed tamen secundum modum suum aeterna in caelis, ubi uices temporum frustra quaeritis, quia non inuenitis? Supergreditur enim omnem distentionem et omne spatium aetatis uolubile, cui semper inhaerere deo bonum est. "Est" inquiunt. Quid igitur ex his, quae clamauit cor meum ad deum meum, cum audiret interius uocem laudis eius, quid tandem falsum esse contenditis? An quia erat informis materies, ubi propter nullam formam nullus ordo erat? Vbi autem nullus ordo erat, nulla esse uicissitudo temporum poterat; et tamen hoc paene nihil in quantum non omnino nihil erat, ab illo utique erat, a quo est quidquid est, quod utcumque aliquid est. "Hoc quoque" aiunt "non negamus".

[XVI 23] Cum his enim uolo coram te aliquid conloqui, deus meus, qui haec omnia, quae intus in mente mea non tacet ueritas tua, uera esse concedunt. Nam qui haec negant, latrent quantum uolunt et obstrepant sibi: persuadere conabor, ut quiescant et uiam praebeant ad se uerbo tuo. Quod si noluerint et reppulerint me, obsecro, deus meus, ne tu sileas a me. Tu loquere in corde meo ueraciter; solus enim sic loqueris; et dimittam eos foris sufflantes in puluerem et excitantes terram in oculos suos et intrem in cubile meum et cantem tibi amatoria gemens inenarrabiles gemitus in peregrinatione mea et recordans Hierusalem extento in eam sursum corde, Hierusalem patriam meam, Hierusalem matrem meam, teque super eam regnatorem, inlustratorem, patrem, tutorem, maritum, castas et fortes delicias et solidum gaudium et omnia bona ineffabilia, simul omnia, quia unum summum et uerum bonum: et non auertar, donec in eius pacem, matris carissimae, ubi sunt primitiae spiritus mei, unde ista mihi certa sunt, conligas totum quod sum a dispersione et deformitate hac et conformes atque confirmes in aeternum, deus meus, misericordia mea. Cum his autem, qui cuncta illa, quae uera sunt, falsa esse non dicunt honorantes et in culmine sequendae auctoritatis nobiscum constituentes illam per sanctum Moysen editam sanctam scripturam tuam, et tamen nobis aliquid contradicunt, ita loquor. Tu esto, deus noster, arbiter inter confessiones meas et contradictiones eorum.

[XVII 24] Dicunt enim: "Quamuis uera sint haec, non ea tamen duo Moyses intuebatur, cum reuelante spiritu diceret: In principio fecit deus caelum et terram. Non caeli nomine spiritalem uel intellectualem illam creaturam semper faciem dei contemplantem significauit nec terrae nomine informem materiam". Quid igitur? "Quod nos dicimus" inquiunt "hoc ille uir sensit, hoc uerbis istis elocutus est". Quid illud est? "Nomine" aiunt "caeli et terrae totum istum uisibilem mundum prius uniuersaliter et breuiter significare uoluit, ut postea digereret dierum enumeratione quasi articulatim uniuersa, quae sancto spiritui placuit sic enuntiare. Tales quippe homines erant rudis ille atque carnalis populus, cui loquebatur, ut eis opera dei non nisi sola uisibilia commendanda iudicaret". Terram uero inuisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum, unde consequenter ostenditur per illos dies facta atque disposita esse cuncta ista uisibilia, quae nota sunt omnibus, non incongruenter informem istam materiam intellegendam esse consentiunt.

[25] Quid? Si dicat alius eandem informitatem confusionemque materiae caeli et terrae nomine prius insinuatam, quod ex ea mundus iste uisibilis cum omnibus naturis, quae in eo manifestissime apparent, qui caeli et terrae nomine saepe appellari solet, conditus atque perfectus est? Quid? Si dicat et alius caelum et terram quidem inuisibilem uisibilemque naturam non indecenter appellatam ac per hoc uniuersam creaturam, quam fecit in sapientia, id est in principio, deus, huiuscemodi duobus uocabulis esse comprehensam; uerum tamen quia non de ipsa substantia dei, sed ex nihilo cuncta facta sunt, quia non sunt id ipsum, quod deus, et inest quaedam mutabilitas omnibus, siue maneant, sicut aeterna domus dei, siue mutentur, sicut anima hominis et corpus, communem omnium rerum inuisibilium uisibiliumque materiem adhuc informem, sed certe formabilem, unde fieret caelum et terra, id est inuisibilis atque uisibilis iam utraque formata creatura, his nominibus enuntiatam, quibus appellaretur terra inuisibilis et incomposita et tenebrae super abyssum, ea distinctione, ut terra inuisibilis et incomposita intellegatur materies corporalis ante qualitatem formae, tenebrae autem super abyssum spiritalis materies ante cohibitionem quasi fluentis immoderationis et ante inluminationem sapientiae?

[26] Est adhuc quod dicat, si quis alius uelit, non scilicet iam perfectas atque formatas inuisibiles uisibilesque naturas caeli et terrae nomine significari, cum legitur: In principio fecit deus caelum et terram, sed ipsam adhuc informem inchoationem rerum formabilem creabilemque materiam his nominibus appellatam, quod in ea iam essent ista confusa, nondum qualitatibus formisque distincta, quae nunc iam digesta suis ordinibus uocantur caelum et terra, illa spiritalis, haec corporalis creatura.

[XVIII 27] Quibus omnibus auditis et consideratis nolo uerbis contendere; ad nihil enim utile est nisi ad subuersionem audientium. Ad aedificationem autem bona est lex, si quis ea legitime utatur, quia finis eius est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta; et noui magister noster in quibus duobus praeceptis totam legem prophetasque suspenderit. Quae mihi ardenter confitenti, deus meus, lumen oculorum meorum in occulto, quid mihi obest, cum diuersa in his uerbis intellegi possint, quae tamen uera sint? Quid, inquam, mihi obest, si aliud ego sensero, quam sensit alius eum sensisse, qui scripsit? Omnes quidem, qui legimus, nitimur hoc indagare atque comprehendere, quod uoluit ille quem legimus, et cum eum ueridicum credimus, nihil, quod falsum esse uel nouimus uel putamus, audemus eum existimare dixisse. Dum ergo quisque conatur id sentire in scripturis sanctis, quod in eis sensit ille qui scripsit, quid mali est, si hoc sentiat, quod tu, lux omnium ueridicarum mentium, ostendis uerum esse, etiamsi non hoc sensit ille, quem legit, cum et ille uerum nec tamen hoc senserit?

[XIX 28] Verum est enim, domine, fecisse te caelum et terram. Et uerum est esse principium sapientiam tuam, in qua fecisti omnia. Item uerum est, quod mundus iste uisibilis habet magnas partes suas caelum et terram breui complexione factarum omnium conditarumque naturarum. Et uerum est, quod omne mutabile insinuat notitiae nostrae quandam informitatem, qua formam capit uel qua mutatur et uertitur. Verum est nulla tempora perpeti quod ita cohaeret formae incommutabili, ut, quamuis sit mutabile, non mutetur. Verum est informitatem, quae prope nihil est, uices temporum habere non posse. Verum est, quod, unde fit aliquid, potest quodam genere locutionis habere iam nomen eius rei, quae inde fit: unde potuit uocari caelum et terra quaelibet informitas, unde factum est caelum et terra. Verum est omnium formatorum nihil esse informi uicinius quam terram et abyssum. Verum est, quod non solum creatum atque formatum sed etiam quidquid creabile atque formabile est tu fecisti, ex quo sunt omnia. Verum est omne, quod ex informi formatur, prius esse informe, deinde formatum.

[XX 29] Ex his omnibus ueris, de quibus non dubitant, quorum interiori oculo talia uidere donasti et qui Moysen, famulum tuum, in spiritu ueritatis locutum esse immobiliter credunt, ex his ergo omnibus aliud sibi tollit qui dicit: In principio fecit deus caelum et terram, id est in uerbo suo sibi coaeterno fecit deus intellegibilem atque sensibilem uel spiritalem corporalemque creaturam; aliud qui dicit: In principio fecit deus caelum et terram, id est in uerbo suo sibi coaeterno fecit deus uniuersam istam molem corporei mundi huius cum omnibus quas continet manifestis notisque naturis; aliud qui dicit: In principio fecit deus caelum et terram, id est in uerbo suo sibi coaeterno fecit informem materiam creaturae spiritalis et corporalis; aliud qui dicit: In principio fecit deus caelum et terram, id est in uerbo suo sibi coaeterno fecit deus informem materiam creaturae corporalis, ubi confusum adhuc erat caelum et terra, quae nunc iam distincta atque formata in istius mundi mole sentimus; aliud qui dicit: In principio fecit deus caelum et terram, id est in ipso exordio faciendi atque operandi fecit deus informem materiam confuse habentem caelum et terram, unde formata nunc eminent et apparent cum omnibus, quae in eis sunt.

[XXI 30] Item quod attinet ad intellectum uerborum sequentium, ex illis omnibus ueris aliud sibi tollit, qui dicit: Terra autem erat inuisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est corporale illud, quod fecit deus, adhuc materies erat corporearum rerum informis, sine ordine, sine luce; aliud qui dicit: Terra autem erat inuisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est hoc totum, quod caelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret caelum corporeum et terra corporea cum omnibus quae in eis sunt corporeis sensibus nota; aliud qui dicit: Terra autem erat inuisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est hoc totum, quod caelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret caelum intellegibile -- quod alibi dicitur caelum caeli -- et terra, scilicet omnis natura corporea, sub quo nomine intellegatur etiam hoc caelum corporeum, id est unde fieret omnis inuisibilis uisibilisque creatura; aliud qui dicit: Terra autem erat inuisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, non illam informitatem nomine caeli et terrae scriptura appellauit, sed iam erat, inquit, ipsa informitas, quam terram inuisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum nominauit, de qua caelum et terram deum fecisse praedixerat, spiritalem scilicet corporalemque creaturam; aliud qui dicit: Terra autem erat inuisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est informitas quaedam iam materies erat, unde caelum et terram deum fecisse scriptura praedixit, totam scilicet corpoream mundi molem in duas maximas partes superiorem atque inferiorem distributam cum omnibus quae in eis sunt usitatis notisque creaturis.

[XXII 31] Cum enim duabus istis extremis sententiis resistere quisquam ita temptauerit: "Si non uultis hanc informitatem materiae caeli et terrae nomine appellatam uideri, erat ergo aliquid, quod non fecerat deus, unde caelum et terram faceret; neque enim scriptura narrauit, quod istam materiem deus fecerit, nisi intellegamus eam caeli et terrae aut solius terrae uocabulo significatam, cum diceretur: In principio fecit deus caelum et terram, ut id, quod sequitur: Terra autem erat inuisibilis et incomposita, quamuis informem materiam sic placuerit appellare, non tamen intellegamus nisi eam, quam fecit deus in eo, quod praescriptum est: fecit caelum et terram," respondebunt adsertores duarum istarum sententiarum, quas extremas posuimus, aut illius aut illius, cum haec audierint, et dicent: "Informem quidem istam materiam non negamus a deo factam, deo, a quo sunt omnia bona ualde, quia, sicut dicimus amplius bonum esse quod creatum atque formatum est, ita fatemur minus bonum esse quod factum est creabile atque formabile, sed tamen bonum: non autem commemorasse scripturam, quod hanc informitatem fecerit deus, sicut alia multa non commemorauit, ut Cherubim et Seraphim, et quae apostolus distincte ait, Sedes. Dominationes, Principatus, Potestates, quae tamen omnia deum fecisse manifestum est. Aut si eo, quod dictum est: fecit caelum et terram. comprehensa sunt omnia, quid de aquis dicimus, super quas ferebatur spiritus dei? Si enim terra nominata simul intelleguntur, quomodo iam terrae nomine materies informis accipitur, quando tam speciosas aquas uidemus? Aut si ita accipitur, cur ex eadem informitate scriptum est factum firmamentum et uocatum caelum neque scriptum est factas esse aquas? Non enim adhuc informes sunt et inuisae, quas ita decora specie fluere cernimus. Aut si tunc acceperunt istam speciem, cum dixit deus: Congregetur aqua, quae est sub firmamento, ut congregatio sit ipsa formatio, quid respondebitur de aquis, quae super firmamentum sunt, quia neque informes tam honorabilem sedem accipere meruissent nec scriptum est, qua uoce formatae sint? Vnde si aliquid Genesis tacuit deum fecisse, quod tamen deum fecisse nec sana fides nec certus ambigit intellectus, nec ideo ulla sobria doctrina dicere audebit istas aquas coaeternas deo, quia in libro Geneseos commemoratas quidem audimus, ubi autem factae sint, non inuenimus, cur non informem quoque illam materiam, quam scriptura haec terram inuisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum appellat, docente ueritate intellegamus ex deo factam esse de nihilo ideoque illi non esse coaeternam, quamuis ubi facta sit omiserit enuntiare ista narratio?"

[XXIII 32] His ergo auditis atque perspectis pro captu infirmitatis meae, quam tibi confiteor scienti deo meo, duo uideo dissensionum genera oboriri posse, cum aliquid a nuntiis ueracibus per signa enuntiatur, unum, si de ueritate rerum, alterum, si de ipsius qui enuntiat uoluntate dissensio est. Aliter enim quaerimus de creaturae conditione, quid uerum sit, aliter autem quid in his uerbis Moyses, egregius domesticus fidei tuae, intellegere lectorem auditoremque uoluerit. In illo primo genere discedant a me omnes, qui ea, quae falsa sunt, se scire arbitrantur. In hoc item altero discedant a me omnes, qui ea quae falsa sunt Moysen dixisse arbitrantur. Coniungar autem illis, domine, in te et delecter cum eis in te, qui ueritate tua pascuntur in latitudine caritatis, et accedamus simul ad uerba libri tui et quaeramus in eis uoluntatem tuam per uoluntatem famuli tui, cuius calamo dispensasti ea.

[XXIV 33] Sed quis nostrum sic inuenit eam inter tam multa uera, quae in illis uerbis aliter atque aliter intellectis occurrunt quaerentibus, ut tam fidenter dicat hoc sensisse Moysen atque hoc in illa narratione uoluisse intellegi, quam fidenter dicit hoc uerum esse, siue ille hoc senserit siue aliud? Ecce enim, deus meus, ego seruus tuus, qui uoui tibi sacrificium confessionis in his litteris et oro, ut ex misericordia tua reddam tibi uota mea, ecce ego quam fidenter dico in tuo uerbo incommutabili omnia te fecisse, inuisibilia et uisibilia, numquid tam fidenter dico non aliud quam hoc attendisse Moysen, cum scriberet: In principio fecit deus caelum et terram, quia non, sicut in tua ueritate hoc certum uideo, ita in eius mente uideo id eum cogitasse, cum haec scriberet? Potuit enim cogitare in ipso faciendi exordio, cum diceret: in principio; potuit et caelum et terram hoc loco nullam iam formatam perfectamque naturam siue spiritalem siue corporalem, sed utramque inchoatam et adhuc informem uelle intellegi. Video quippe uere potuisse dici, quidquid horum diceretur, sed quid horum in his uerbis ille cogitauerit, non ita uideo, quamuis siue aliquid horum siue quid aliud, quod a me commemoratum non est, tantus uir ille mente conspexerit, cum haec uerba promeret, uerum eum uidisse apteque id enuntiauisse non dubitem.

[XXV 34] Nemo iam mihi molestus sit dicendo mihi: "Non hoc sensit Moyses, quod tu dicis, sed hoc sensit, quod ego dico". Si enim mihi diceret: "Vnde scis hoc sensisse Moysen, quod de his uerbis eius eloqueris?" aequo animo ferre deberem et responderem fortasse, quae superius respondi uel aliquanto uberius, si esset durior. Cum uero dicit: "Non hoc ille sensit, quod tu dicis, sed quod ego dico", neque tamen negat, quod uterque nostrum dicit, utrumque uerum esse, o uita pauperum, deus meus, in cuius sinu non est contradictio, plue mihi mitigationes in cor, ut patienter tales feram, qui non mihi hoc dicunt, quia diuini sunt et in corde famuli tui uiderunt quod dicunt, sed quia superbi sunt nec nouerunt Moysi sententiam, sed amant suam, non quia uera est, sed quia sua est. Alioquin et aliam ueram pariter amarent, sicut ego amo quod dicunt, quando uerum dicunt, non quia ipsorum est, sed quia uerum est: et ideo iam nec ipsorum est, quia uerum est. Si autem ideo ament illud, quia uerum est, iam et ipsorum est et meum est, quoniam in commune omnium est ueritatis amatorum. Illud autem, quod contendunt non hoc sensisse Moysen, quod ego dico, sed quod ipsi dicunt, nolo, non amo, quia etsi ita est, tamen ista temeritas non scientiae, sed audaciae est, nec uisus, sed typhus eam peperit. Ideoque, domine, tremenda sunt iudicia tua, quoniam ueritas tua nec mea est nec illius aut illius, sed omnium nostrum, quos ad eius communionem publice uocas, terribiliter admonens nos, ut eam nolimus habere priuatam, ne priuemur ea. Nam quisquis id, quod tu omnibus ad fruendum proponis, sibi proprie uindicat et suum uult esse quod omnium est, a communi propellitur ad sua, hoc est a ueritate ad mendacium. Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur.

[35] Attende, iudex optime, deus, ipsa ueritas, attende, quid dicam contradictori huic, attende; coram te enim dico et coram fratribus meis, qui legitime utuntur lege usque ad finem caritatis; attende et uide, quid ei dicam, si placet tibi. Hanc enim uocem huic refero fraternam et pacificam: si ambo uidemus uerum esse quod dicis et ambo uidemus uerum esse quod dico, ubi, quaeso, id uidemus? Nec ego utique in te nec tu in me, sed ambo in ipsa quae supra mentes nostras est incommutabili ueritate. Cum ergo de ipsa domini dei nostri luce non contendamus, cur de proximi cogitatione contendimus, quam sic uidere non possumus, ut uidetur incommutabilis ueritas, quando, si ipse Moyses apparuisset nobis atque dixisset: "Hoc cogitaui", nec sic eam uideremus, sed crederemus? Non itaque supra quam scriptum est unus pro altero infletur aduersus alterum. Diligamus dominum deum nostrum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente nostra et proximum nostrum sicut nosmet ipsos. Propter quae duo praecepta caritatis sensisse Moysen, quidquid in illis libris sensit, nisi crediderimus, mendacem faciemus dominum, cum de animo conserui aliter quam ille docuit opinamur. Iam uide, quam stultum sit in tanta copia uerissimarum sententiarum, quae de illis uerbis erui possunt, temere affirmare, quam earum Moyses potissimum senserit, et perniciosis contentionibus ipsam offendere caritatem, propter quam dixit omnia, cuius dicta conamur exponere.

[XXVI 36] Et tamen ego, deus meus, celsitudo humilitatis meae et requies laboris mei, qui audis confessiones meas et dimittis peccata mea, quoniam tu mihi praecipis, ut diligam proximum meum sicut me ipsum, non possum minus credere de Moyse fidelissimo famulo tuo, quam mihi optarem ac desiderarem abs te dari muneris, si tempore illo natus essem quo ille eoque loci me constituisses, ut per seruitutem cordis ac linguae meae litterae illae dispensarentur, quae tanto post essent omnibus gentibus profuturae et per uniuersum orbem tanto auctoritatis culmine omnium falsarum superbarumque doctrinarum uerba superaturae. Vellem quippe, si tunc ego essem Moyses -- ex eadem namque massa omnes uenimus; et quid est homo, nisi quia memor es eius? -- uellem ergo, si tunc ego essem quod ille et mihi abs te Geneseos liber scribendus adiungeretur, talem mihi eloquendi facultatem dari et eum texendi sermonis modum, ut neque illi, qui nondum queunt intellegere quemadmodum creat deus, tamquam excedentia uires suas dicta recusarent et illi, qui hoc iam possunt, in quamlibet ueram sententiam cogitando uenissent, eam non praetermissam in paucis uerbis tui famuli reperirent, et si alius aliam uidisset in luce ueritatis, nec ipsa in eisdem uerbis intellegenda deesset.

[XXVII 37] Sicut enim fons in paruo loco uberior est pluribusque riuis in ampliora spatia fluxum ministrat quam quilibet eorum riuorum, qui per multa locorum ab eodem fonte deducitur, ita narratio dispensatoris tui sermocinaturis pluribus profutura paruo sermonis modulo scatet fluenta liquidae ueritatis, unde sibi quisque uerum, quod de his rebus potest, hic illud, ille illud, per longiores loquellarum anfractus trahat. Alii enim cum haec uerba legunt uel audiunt, cogitant deum quasi hominem aut quasi aliquam mole immensa praeditam potestatem nouo quodam et repentino placito extra se ipsam tamquam locis distantibus fecisse caelum et terram, duo magna corpora supra et infra, quibus omnia continerentur. Et cum audiunt: Dixit deus: fiat illud, et factum est illud, cogitant uerba coepta et finita, sonantia temporibus atque transeuntia, post quorum transitum statim existere quod iussum est ut existeret, et si quid forte aliud hoc modo ex familiaritate carnis opinantur. In quibus adhuc paruulis animalibus, dum isto humillimo genere uerborum tamquam materno sinu eorum gestatur infirmitas, salubriter aedificatur fides, qua certum habeant et teneant deum fecisse omnes naturas, quas eorum sensus mirabili uarietate circumspicit. Quorum si quispiam quasi uilitatem dictorum aspernatus extra nutritorias cunas superba imbecillitate se extenderit, heu! cadet miser et, domine deus, miserere, ne implumem pullum conculcent qui transeunt uiam, et mitte angelum tuum, qui eum reponat in nido, ut uiuat, donec uolet.

[XXVIII 38] Alii uero, quibus haec uerba non iam nidus, sed opaca frutecta sunt, uident in eis latentes fructus et uolitant laetantes et garriunt scrutantes et carpunt eos. Vident enim, cum haec uerba legunt uel audiunt tua, deus aeterne, stabili permansione cuncta praeterita et futura tempora superari nec tamen quidquam esse temporalis creaturae, quod tu non feceris, cuius uoluntas, quia id est quod tu, nullo modo mutata uel quae antea non fuisset, exorta uoluntate fecisti omnia, non de te similitudinem tuam formam omnium, sed de nihilo dissimilitudinem informem, quae formaretur per similitudinem tuam recurrens in te unum pro captu ordinato, quantum cuique rerum in suo genere datum est, et fierent omnia bona ualde, siue maneant circa te, siue gradatim remotiore distantia per tempora et locos pulchras uariationes faciant aut patiantur. Vident haec et gaudent in luce ueritatis tuae, quantulum hic ualent.

[39] Et alius eorum intendit in id, quod dictum est: In principio fecit deus, et resipiscit sapientiam principium, quia et loquitur ipsa nobis. Alius itidem intendit in eadem uerba et principium intellegit exordium rerum conditarum et sic accipit: In principio fecit, ac si diceretur: primo fecit. Atque in eis, qui intellegunt in principio, quod in sapientia fecisti caelum et terram, alius eorum ipsum caelum et terram, creabilem materiam caeli et terrae, sic esse credit cognominatam, alius iam formatas distinctasque naturas, alius unam formatam eandemque spiritalem caeli nomine, aliam informem corporalis materiae terrae nomine. Qui autem intellegunt in nominibus caeli et terrae adhuc informem materiam, de qua formaretur caelum et terra, nec ipsi uno modo id intellegunt, sed alius, unde consummaretur intellegibilis sensibilisque creatura, alius tantum, unde sensibilis moles ista corporea sinu grandi continens perspicuas promptasque naturas. Nec illi uno modo, qui iam dispositas digestasque creaturas caelum et terram uocari hoc loco credunt, sed alius inuisibilem atque uisibilem, alius solam uisibilem, in qua luminosum caelum suspicimus et terram caliginosam quaeque in eis sunt.

[XXIX 40] At ille, qui non aliter accipit: In principio fecit, quam si diceretur: primo fecit, non habet quomodo ueraciter intellegat caelum et terram, nisi materiam caeli et terrae intellegat, uidelicet uniuersae, id est intellegibilis corporalisque creaturae. Si enim iam formatam uelit uniuersam, recte ab eo quaeri poterit, si hoc primo fecit deus, quid fecerit deinceps, et post uniuersitatem non inueniet ac per hoc audiet inuitus: "Quomodo illud primo, si postea nihil?" cum uero dicit primo informem, deinde formatam, non est absurdus, si modo est idoneus discernere, quid praecedat aeternitate, quid tempore, quid electione, quid origine: aeternitate, sicut deus omnia; tempore, sicut flos fructum; electione, sicut fructus florem; origine, sicut sonus cantum. In his quattuor primum et ultimum, quae commemoraui, difficillime intelleguntur, duo media facillime. Namque rara uisio est et nimis ardua conspicere, domine, aeternitatem tuam incommutabiliter mutabilia facientem ac per hoc priorem. Quis deinde sic acutum cernat animo, ut sine labore magno dinoscere ualeat, quomodo sit prior sonus quam cantus, ideo quia cantus est formatus sonus et esse utique aliquid non formatum potest, formari autem quod non est non potest? Sic est prior materies quam id, quod ex ea fit, non ideo prior, quia ipsa efficit, cum potius fiat, nec prior interuallo temporis. Neque enim priore tempore sonos edimus informes sine cantu et eos posteriore tempore in formam cantici coaptamus aut fingimus, sicut ligna, quibus arca, uel argentum, quo uasculum fabricatur; tales quippe materiae tempore etiam praecedunt formas rerum, quae fiunt ex eis. At in cantu non ita est. Cum enim cantatur, auditur sonus eius, non prius informiter sonat et deinde formatur in cantum. Quod enim primo utcumque sonuerit, praeterit, nec ex eo quidquam reperies, quod resumptum arte componas: et ideo cantus in sono suo uertitur, qui sonus eius materies eius est. Idem quippe formatur, ut cantus sit. Et ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi quam forma cantandi: non per faciendi potentiam prior; neque enim sonus est cantandi artifex, sed cantanti animae subiacet ex corpore, de quo cantum faciat; nec tempore prior: simul enim cum cantu editur; nec prior electione: non enim potior sonus quam cantus, quandoquidem cantus est non tantum sonus uerum etiam speciosus sonus. Sed prior est origine, quia non cantus formatur, ut sonus sit, sed sonus formatur, ut cantus sit. Hoc exemplo qui potest intellegat materiam rerum primo factam et appellatam caelum et terram, quia inde facta sunt caelum et terra, nec tempore primo factam, quia formae rerum exerunt tempora, illa autem erat informis iamque in temporibus simul animaduertitur, nec tamen de illa narrari aliquid potest, nisi uelut tempore prior sit, cum pendatur extremior, quia profecto meliora sunt formata quam informia, et praecedatur aeternitate creatoris, ut esset de nihilo, unde aliquid fieret.

[XXX 41] In hac diuersitate sententiarum uerarum concordiam pariat ipsa ueritas, et deus noster misereatur nostri, ut legitime lege utamur, praecepti fine, pura caritate. Ac per hoc, si quis quaerit ex me, quid horum Moyses, tuus ille famulus, senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum, si tibi non confiteor: "Nescio". Et scio tamen illas ueras esse sententias. Exceptis carnalibus, de quibus quantum existimaui locutus sum -- quos tamen bonae spei paruulos haec uerba libri tui non territant alta humiliter et pauca copiose -- sed omnes, quos in eis uerbis uera cernere ac dicere fateor, diligamus nos inuicem pariterque diligamus te, deum nostrum, fontem ueritatis, si non uana, sed ipsam sitimus, eundemque famulum tuum, scripturae huius dispensatorem, spiritu tuo plenum, ita honoremus, ut hoc eum te reuelante, cum haec scriberet, attendisse credamus, quod in eis maxime et luce ueritatis et fruge utilitatis excellit.

[XXXI 42] Ita cum alius dixerit: "Hoc sensit, quod ego", et alius: "Immo illud, quod ego", religiosius me arbitror dicere: Cur non utrumque potius, si utrumque uerum est? Et si quid tertium et si quid quartum et si quid omnino aliud uerum quispiam in his uerbis uidet, cur non illa omnia uidisse credatur, per quem deus unus sacras litteras uera et diuersa uisuris multorum sensibus temperauit? Ego certe, quod intrepidus de meo corde pronuntio, si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem, sic mallem scribere, ut, quod ueri quisque de his rebus capere posset, mea uerba resonarent, quam ut unam ueram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem ceteras, quarum falsitas me non posset offendere. Nolo itaque, deus meus, tam praeceps esse, ut hoc illum uirum de te meruisse non credam. Sensit ille omnino in his uerbis atque cogitauit, cum ea scriberet, quidquid hic ueri potuimus inuenire et quidquid nos non potuimus aut nondum potuimus et tamen in eis inueniri potest.

[XXXII 43] Postremo, domine, qui deus es et non caro et sanguis, si quid homo minus uidit, numquid et spiritum tuum bonum, qui deducet me in terram rectam, latere potuit, quidquid eras in eis uerbis tu ipse reuelaturus legentibus posteris, etiamsi ille, per quem dicta sunt, unam fortassis ex multis ueris sententiam cogitauit? Quod si ita est, sit igitur illa quam cogitauit ceteris excelsior. Nobis autem, domine, aut ipsam demonstras aut quam placet alteram ueram, ut, siue nobis hoc quod etiam illi homini tuo siue aliud ex eorundem uerborum occasione patefacias, tu tamen pascas, non error inludat. Ecce, domine deus meus, quam multa de paucis uerbis, quam multa, oro te, scripsimus! Quae nostrae uires, quae tempora omnibus libris tuis ad istum modum sufficient? Sine me itaque breuius in eis confiteri tibi et eligere unum aliquid quod tu inspiraueris uerum, certum et bonum, etiamsi multa occurrerint, ubi multa occurrere poterunt, ea fide confessionis meae, ut, si hoc dixero, quod sensit minister tuus, recte atque optime -- id enim conari me oportet -- quod si adsecutus non fuero, id tamen dicam, quod mihi per eius uerba tua ueritas dicere uoluerit, quae illi quoque dixit quod uoluit.