LIBER VI
[I 1] Aequalitatem patris et filii et spiritus sancti putant nonnulli ex hoc impediri quominus intellegatur, quia scriptum est: Christum dei uirtutem et dei sapientiam, ut ideo non uideatur aequalitas quia non est pater ipse uirtus et sapientia sed genitor uirtutis et sapientiae. Et reuera non mediocri intentione quaeri solet quomodo dicatur deus uirtutis et sapientiae pater. Ait enim apostolus: Christum dei uirtutem et dei sapientiam. Et hinc nonnulli nostri aduersus arrianos hoc modo ratiocinati sunt, eos dumtaxat qui prius se aduersus catholicam fidem extulerunt. Nam ipse Arius dixisse fertur: Si filius est, natus est. Si natus est, erat tempus quando non erat filius, non intellegens etiam natum esse deo sempiternum esse ut sit coaeternus patri filius, sicut splendor qui gignitur ab igne atque diffunditur coaeuus est illi, et esset coaeternus si esset ignis aeternus. Vnde quidem posteriores arriani abiecerunt istam sententiam fassique sunt non ex tempore coepisse filium dei. Sed inter disputationes quas habebant nostri aduersus eos qui dicebant: Erat tempus quando non erat filius, hanc etiam nonnulli ratiocinationem inserebant: 'Si dei filius uirtus et sapientia dei est nec umquam deus sine uirtute et sapientia fuit, coaeternus est deo patri filius. Dicit autem apostolus: Christum dei uirtutem et dei sapientiam, et deum aliquando non habuisse uirtutem aut sapientiam dementis est dicere. Non igitur erat tempus quando non erat filius.'
[2] Quae ratiocinatio ad id cogit ut dicamus deum patrem non esse sapientem nisi habendo sapientiam quam genuit, non exsistendo per se pater ipsa sapientia. Deinde si ita est, filius quoque ipse sicut dicitur deus de deo, lumen de lumine, uidendum est utrum possit sapientia de sapientia dici si non est deus pater ipsa sapientia sed tantum genitor sapientiae. Quod si tenemus, cur non et magnitudinis suae et bonitatis, aeternitatis, omnipotentiae suae genitor sit ut non ipse sit sua magnitudo et sua bonitas et sua aeternitas et sua omnipotentia, sed ea magnitudine magnus sit quam genuit et ea bonitate bonus et ea aeternitate aeternus et ea omnipotentia omnipotens quae de illo nata est, sicut non ipse sua sapientia est sed ea sapientia sapiens est quae de illo nata est. Nam illud non est formidandum ne cogamur multos filios dei dicere paraeter adoptionem creaturae coaeternos patri si magnitudinis suae genitor est et bonitatis et aeternitatis et omnipotentiae. Huic enim calumniae facile respondetur sic non effici quia multa nominata sunt ut ille multorum filiorum coaeternorum sit pater quemadmodum non efficitur ut duorum sit cum dicitur: Christus dei uirtus et dei sapientia. Eadem quippe uirtus quae sapientia et eadem sapientia quae uirtus. Itane igitur etiam de ceteris ut eadem sit magnitudo quae uirtus et si qua alia uel supra commemorata sunt uel commemorari adhuc possunt?
[II 3] Sed si non dicitur in se ipso nisi quod ad filium dicitur, id est pater uel genitor uel principium eius, si etiam gignens ei quod de se gignit consequenter principium est, quidquid autem aliud dicitur cum filio dicitur uel potius in filio, siue magnus ea magnitudine quam genuit, siue iustus ea iustitia quam genuit, siue bonus ea bonitate quam genuit, siue potens ea potentia uel uirtute quam genuit, siue sapiens ea sapientia quam genuit --- magnitudo autem ipsa non dicitur pater sed magnitudinis generator; filius uero sicut in se ipso dicitur filius, quod non cum patre dicitur sed ad patrem, non sic et in se ipso magnus sed cum patre cuius ipse magnitudo est; sic et sapiens cum patre dicitur cuius ipse sapientia est, sicut ille sapiens cum filio quia ea sapientia sapiens est quam genuit --- quidquid ergo ad se dicuntur, non dicitur alter sine altero, id est quidquid dicuntur quod substantia eorum ostendat ambo simul dicuntur.
Si haec ita sunt, iam ergo nec deus est pater sine filio nec filius deus sine patre, sed ambo simul deus. Et quod dictum est: In principio erat uerbum, in patre erat uerbum intellegitur. Aut si in principio sic dictum est ac si diceretur 'ante omnia,' quod sequitur: Et uerbum erat apud deum, uerbum quidem solus filius accipitur non simul pater et filius tamquam ambo unum uerbum. Sic enim uerbum quomodo imago; non autem pater et filius simul ambo imago, sed filius solus imago patris quemadmodum et filius; non enim ambo simul filius. Quod uero adiungitur: Et uerbum erat apud deum, multum est ut sic intellegatur: uerbum, quod solus est filius, erat apud deum, quod non solus est pater sed pater et filius simul deus.
Sed quid mirum si in duabus quibusdam rebus longe inter se diuersis potest hoc dici? Quod enim tam diuersum quam animus et corpus? Potest tamen dici animus erat apud hominem, id est in homine, cum animus non sit corpus, homo autem animus simul et corpus sit. Vt etiam quod consequenter scriptum est: Et deus erat uerbum, sic intellegatur, uerbum quod non est pater deus erat simul cum patre. Itane ergo dicimus ut pater sit generator magnitudinis, hoc est generator uirtutis uel generator sapientiae suae, filius autem magnitudo, uirtus et sapientia; deus uero magnus, omnipotens, sapiens, ambo simul? Quomodo ergo deus de deo, lumen de lumine? Non enim simul ambo deus de deo, sed solus filius de deo, scilicet patre; nec ambo simul lumen de lumine, sed solus filius de lumine patre. Nisi forte ad insinuandum et breuissime inculcandum quod coaeternum est patri filius ita dictum est deus de deo et lumen de lumine et si quid hoc modo dicitur, ac si diceretur, hoc quod non est filius sine patre de hoc quod non est pater sine filio, id est hoc lumen quod lumen non est sine patre de hoc lumine patre quod lumen non est sine filio, ut cum dicitur deus, quod non est filius sine patre, et de deo, quod non est pater sine filio, perfecte intellegatur quod non praecessit genitor illud quod genuit. Quod si ita est, hoc solum de eis dici non potest illud de illo quod simul ambo non sunt. Sicut uerbum de uerbo dici non potest quia non simul ambo uerbum, sed solus filius; nec imago de imagine quia non simul ambo imago; nec filius de filio quia non simul ambo filius. Secundum quod dicitur: Ego et pater unum sumus. Vnum sumus enim dictum est; quod ille, hoc et ego secundum essentiam, non secundum relatiuum.
[III 4] Et nescio utrum inueniatur in scripturis dictum 'unum sunt' quorum est diuersa natura. Si autem et aliqua plura eiusdem naturae sint et diuersa sentiant, non sunt unum in quantum diuersa sentiunt. Nam si iam unum essent ex eo quod homines erant, non diceret: Vt sint unum sicut et nos unum cum suos discipulos patri commendaret. At uero Paulus et Apollo quia et ambo homines et idem sentiebant: Qui plantat, inquit, et qui regat unum sunt. Cum ergo sic dicitur unum ut non addatur quid unum et plura unum dicantur, eadem natura atque essentia non dissidens neque dissentiens significatur. Cum uero additur quid unum, potest aliquid significari ex pluribus unum factum quamuis diuersis natura. Sicut anima et corpus non sunt utique unum (quid enim tam diuersum?), nisi addatur aut subintellegatur quid unum, id est unus homo aut unum animal. Inde apostolus: Qui adhaeret meretrici, inquit, unum corpus est. Non dixit 'unum sunt' aut 'unum est,' sed addidit corpus tamquam ex duobus diuersis masculino et feminino unum corpus adiunctione compositum. Et: Qui adhaeret, inquit, domino unus spiritus est. Non dixit 'qui adhaeret domino unus est' aut 'unum sunt,' sed addidit spiritus. Diuersum enim natura spiritus hominis et spiritus dei, sed inhaerendo fit unus spiritus ex diuersis duobus, ita ut sine humano spiritu beatus sit dei spiritus atque perfectus, beatus autem hominis spiritus non nisi cum deo. Nec frustra, ut existimo, cum tanta in euangelio secundum Iohannem et totiens diceret dominus de ipsa unitate uel sua cum patre uel nostra inuicem nobiscum, nusquam dixit: 'Vt nos et ipsi unum' sed: Vt sint unum sicut et nos unum. Pater ergo et filius unum sunt utique secundum unitatem substantiae, et unus deus est et unus magnus et unus sapiens sicut tractatum est.
[5] Vnde ergo maior pater? Si enim maior, magnitudine maior. Cum autem magnitudo eius filius sit, nec ille utique maior est eo qui se genuit, nec ille maior est ea magnitudine qua magnus est; ergo aequalis. Nam unde aequalis si non eo quo est cui non est aliud esse et aliud magnum esse? Aut si aeternitate pater maior est, non est aequalis filius quacumque re. Vnde enim aequalis? Si magnitudine dixeris, non est par magnitudo quae minus aeterna est atque ita cetera. An forte in uirtute aequalis est, in sapientia uero non est aequalis? Sed quomodo est aequalis uirtus quae minus sapit? An in sapientia aequalis est, in uirtute autem non est aequalis? Sed quomodo aequalis sapientia quae minus potens est? Restat itaque ut si in ulla re aequalis non est, non sit aequalis. At scriptura clamat: Non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. Cogitur ergo quiuis aduersarius ueritatis qui modo tenetur auctoritate apostolica in qualibet uel una re aequalem deo filium confiteri. Eligat quam uoluerit. Hinc ei ostendetur in omnibus esse aequalem quae de substantia eius dicuntur.
[IV 6] Si enim uirtutes quae sunt in animo humano, quamuis alio atque alio modo singulae intellegantur, nullo modo tamen separantur ab inuicem, ut quicumque fuerint aequales uerbi gratia in fortitudine, aequales sint et prudentia et iustitia et temperantia (si enim dixeris aequales esse istos fortitudine sed illum praestare prudentia, sequitur ut huius fortitudo minus prudens sit ac per hoc nec fortitudine aequales sunt quando est illius fortitudo prudentior, atque ita de ceteris uirtutibus inuenies si omnes eadem consideratione percurras; non enim de uiribus corporis agitur sed de animi fortitudine), quanto ergo magis in illa incommutabili aeternaque substantia incomparabiliter simpliciore quam est animus humanus haec ita se habent? Humano quippe animo non hoc est esse quod est fortem esse aut prudentem aut iustum aut temperantem; potest enim esse animus et nullam istarum habere uirtutem. Deo autem hoc est esse quod est potentem esse aut iustum esse aut sapientem esse et si quid de illa simplici multiplicitate uel multiplici simplicitate dixeris quo substantia eius significetur. Quamobrem siue ita dicatur deus de deo ut et singulis hoc nomen conueniat, non tamen ut ambo simul duo dii, sed unus deus sit (ita enim sibi cohaerent quod etiam in distantibus diuersisque substantiis fieri apostolus testis est, nam et solus dominus spiritus est et solus hominis spiritus utique spiritus est, tamen si haereat domino unus spiritus est; quanto magis ibi ubi est omnino inseparabilis atque aeterna conexio ne absurde dici uideatur quasi filius amborum cum dicitur filius dei si id quod dicitur deus non nisi de ambobus simul dicitur), siue quidquid de deo dicitur quod substantiam eius indicet non nisi de ambobus simul, immo de ipsa simul trinitate dicitur; siue ergo hoc siue illud sit quod diligentius discutiendum est, nunc unde agitur satis est uidere nullo modo filium aequalem esse patri si in aliquo scilicet quod pertinet ad significandam eius substantiam inaequalis inuenitur sicut iam ostendimus. Apostolus autem dixit aequalem. In omnibus ergo aequalis est patri filius et est unius eiusdemque substantiae.
[V 7] Quapropter etiam spiritus sanctus in eadem unitate substantiae et aequalitate consistit. Siue enim sit unitas amborum siue sanctitas siue caritas, siue ideo unitas quia caritas et ideo caritas, quia sanctitas, manifestum est quod non aliquis duorum est quo uterque coniungitur, quo genitus a gignente diligatur generatoremque suum diligat, sintque non participatione sed essentia sua neque dono superioris alicuius sed suo proprio seruantes unitatem spiritus in uinculo pacis. Quod imitari per gratiam et ad deum et ad nos ipsos iubemur, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Ita sunt illa tria deus unus, solus, magnus, sapiens, sanctus, beatus. Nos autem ex ipso et per ipsum et in ipso beati quia ipsius munere inter nos unum; cum illo autem unus spiritus quia agglutinatur anima nostra post eum. Et nobis haerere deo bonum est quia perdet omnem qui fornicatur ab eo. Spiritus ergo sanctus commune aliquid est patris et filii, quidquid illud est, aut ipsa communio consubstantialis et coaeterna; quae si amicitia conuenienter dici potest, dicatur, sed aptius dicitur caritas; et haec quoque substantia quia deus substantia et deus caritas sicut scriptum est. Sicut autem simul substantia cum patre et filio, ita simul magna et simul bona et simul sancta et quidquid aliud ad se dicitur quoniam non aliud est deo esse et aliud magnum esse uel bonum et cetera sicut supra ostendimus. Si enim minus magna est ibi caritas quam sapientia, minus quam est diligitur sapientia; aequalis est igitur ut quanta est sapientia tantum diligatur. Est autem sapientia aequalis patri sicut supra disputanuimus; aequalis est igitur etiam spiritus sanctus, et si aequalis in omnibus aequalis propter summam simplicitatem quae in illa substantia est. Et ideo non amplius quam tria sunt: unus diligens eum qui de illo est, et unus diligens eum de quo est, et ipsa dilectio. Quae si nihil est, quomodo deus dilectio est? Si non est substantia, quomodo deus substantia est?
[VI 8] Si autem quaeritur quomodo simplex et multiplex sit illa substantia, animaduertenda est primo creatura quare sit multiplex, nullo autem modo uere simplex. Et prius corpus uniuersum utique partibus constat ita ut sit ibi alia pars maior, alia minor, et maius sit uniuersum quam pars quaelibet aut quantalibet. Nam et caelum et terra partes sunt uniuersae mundanae molis, et sola terra uel solum caelum innumerabilibus partibus constat, et in tertia sui parte minor est quam in cetera et in dimidia minor quam in tota, et totum mundi corpus quod duabus plerumque partibus appelari solet, id est caelum et terra, utique maius est quam solum caelum aut sola terra. Et in unoquoque corpore aliud est magnitudo, aliud color, aliud figura. Potest enim et deminuta magnitudine manere idem color et eadem figura, et colore mutato manere eadem figura et eadem magnitudo, et figura eadem non manente tam magnum esse et eodem modo coloratum, et quaecumque alia simul dicuntur de corpore possunt et simul et plura sine ceteris commutari. Ac per hoc multiplex esse conuincitur natura corporis, simplex autem nullo modo.
Creatura quoque spiritalis sicut est animua est quidem in corporis comparatione simplicior; sine comparatione autem corporis multiplex est, etiam ipsa non simplex. Nam ideo simplicior est corpore quia non mole diffunditur per spatium loci sed in unoquoque corpore, et in toto tota est et in qualibet parte eius tota est; et ideo cum fit aliquid in quamuis exigua particula corporis quod sentiat anima, quamuis non fiat in toto corpore, illa tamen tota sentit quia totam non latet. Sed tamen etiam in anima cum aliud sit artificiosum esse, aliud inertem, aliud acutum, aliud memorem, aliud cupiditas, aliud timor, aliud laetitia, aliud tristitia; possintque et alia sine aliis et alia magis, alia minus, innumerabilia et innumerabiliter in animae natura inueniri; manifestum est non simplicem sed multiplicem esse naturam. Nihil enim simplex mutabile est; omnis autem creatura mutabilis.
[VII] Deus uero multipliciter quidem dicitur magnus, bonus, sapiens, beatus, uerus, et quidquid aliud non indigne dici uidetur; sed eadem magnitudo eius est quae sapientia (non enim mole magnus est sed uirtute), et eadem bonitas quae sapientia et magnitudo, et eadem ueritas quae illa omnia; et non est ibi aliud beatum esse et aliud magnum aut sapientem aut uerum aut bonum esse aut omnino ipsum esse.
[9] Nec quoniam trinitas est ideo triplex putandus est; alioquin minor erit pater solus aut filius solus quam simul pater et filius --- quamquam non inuenitur quomodo dici possit aut pater solus aut filius solus cum semper atque inseparabiliter et ille cum filio sit et ille cum patre, non ut ambo sint pater aut ambo filius, sed quia semper in inuicem neuter solus. Quia uero dicimus et deum solum ipsam trinitatem, quamuis semper sit cum spiritibus et animabus sanctis, sed solum dicimus quod deus est quia non et illi cum illo deus sunt, ita solum patrem dicimus patrem non quia separatur a filio sed quia non simul ambo pater est.
[VIII] Cum itaque tantus est solus pater uel solus filius uel solus spiritus sanctus quantus est simul pater et filius et spiritus sanctus, nullo modo triplex dicendus est. Corpora quippe adiunctione sua crescunt. Quamuis enim qui adhaeret uxori suae unum corpus sit, maius tamen corpus fit quam si solius uiri esset aut solius uxoris. In rebus autem spiritalibus cum minor maiori adhaeret sicut creatura creatori, illa fit maior quam erat, non ille. In his enim quae non mole magna sunt hoc est maius esse quod est melius esse. Melior fit autem spiritus alicuius creaturae cum adhaeret creatori quam si non adhaereat, et ideo etiam maior quia melior. Qui ergo adhaeret domino unus spiritus est, sed tamen dominus non ideo fit maior quamuis fiat ille qui domino adhaeret. In ipso igitur deo cum adhaeret aequali patri filius aequalis aut spiritus sanctus patri et filio aequalis, non fit maior deus quam singuli eorum quia non est quo crescat illa perfectio. Perfectus autem siue pater siue filius siue spiritus sanctus, et perfectus deus pater et filius et spiritus sanctus, et ideo trinitas potius quam triplex.
[IX 10] Et quoniam ostendimus quomodo possit dici solus pater quia non nisi ipse ibi pater, consideranda est illa sententia qua dicitur deum uerum solum non esse patre solum sed patrem et filium et spiritum sanctum. Si quis enim interroget pater solus utrum sit deus, quomodo respondebitur non esse nisi forte ita dicamus esse quidem patrem deum sed non eum esse solum deum, esse autem solum deum patrem et filium et spiritum sanctum? Sed quid agimus de illo testimonio domini? Patri enim dicebat et patrem nominauerat ad quem loquebatur cum ait: Haec est autem uita aeterna ut cognoscant te unum uerum deum. Quod quidem arriani sic solent accipere quasi non sit filius deus uerus. Quibus exclusis uidendum est an intellegere cogamur cum dictum est patri: Vt cognoscant te unum uerum deum, tamquam hoc insinuare uoluerit quia et solus pater deus uerus est ne non intellegeremus deum nisi ipsa tria simul, patrem et filium et spiritum sanctum. Num ergo ex domini testimonio et patrem unum uerum deum dicimus et filium unum uerum deum et spiritum sanctum unum uerum deum, et simul patrem et filium et spiritum sanctum, id est simul ipsam trinitatem, non tres ueros deos sed unum uerum deum? An quoniam addidit et quem misisti Iesum Christum, subaudiendum est 'unum uerum deum'; et ordo uerborum est: 'ut te et quem misisti Iesum Christum cognoscant unum uerum deum'? Cur ergo tacuit de spiritu sanctu? An quoniam consequens est ut ubicumque nominatur unum tanta pace uni adhaerens ut per hanc utrumque unum sit, iam ex hoc intellegatur etiam ipsa pax quamuis non commemoretur? Nam et illo loco apostolus uidetur quasi praetermittere spiritum sanctum, et tamen ibi intellegitur ubi ait: Omnia uestra; uos autem Christi; Christus autem dei; et iterum: Caput mulieris uir; caput uiri Christus; caput autem Christi deus. Sed rursus si deus non nisi omnia simul tria, quomodo caput Christi deus, id est caput Christi trinitas, cum in trinitate sit Christus ut sit trinitas? An quod est pater cum filio caput est ei quod est solus filius? Cum filio enim pater deus; solus autem filius Christus est maxime quia iam uerbum caro factum loquitur secundum quam humilitatem eius etiam maior est pater sicut dicit: Quoniam pater maior me est, ut hoc ipsum deum esse quod illi cum patre unum est caput sit hominis mediatoris quod ipse solus est. Si enim mentem recte dicimus principale hominis, id est tamquam caput humanae substantiae, cum ipse homo cum mente sit homo, cur non multo congruentius multoque magis uerbum cum patre quod simul deus est caput est Christi, quamuis Christus homo nisi cum uerbo quod caro factum est intellegi non possit? Sed hoc, ut iam diximus, aliquanto diligentius postea considerabimus. Nunc autem aequalitas trinitatis et una eademque substantia, quantum breuiter potuimus, demonstrata est ut, quoquo modo se habeat ista quaestio quam discutiendam acriore intentione distulimus, nihil impediat quominus fateamur summam aequalitatem patris et filii et spiritus sancti.
[X 11] Quidam cum uellet breuissime singularum in trinitate personarum insinuare propria: Aeternitas, inquit, in patre, species in imagine, usus in munere. Et quia non mediocris auctoritatis in tractatione scripturarum et assertione fidei uir exstitit, (Hilarius enim hoc in libris suis posuit), horum uerborum, id est patris et imaginis et muneris, aeternitatis et speciei et usus, abditam scrutatus intellegentiam quantum ualeo, non eum secutum arbitror in aeternitatis uocabulo nisi quod pater non habet patrem de quo sit, filius autem de patre est ut sit atque ut illi coaeternus sit. Imago enim si perfecte implet illud cuius imago est, ipsa coaequatur ei non illud imagini suae. In qua imagine speciem nominauit, credo, propter pulchritudinem ubi iam est tanta congruentia et prima aequalitas et prima similitudo nulla in re dissidens et nullo modo inaequalis et nulla ex parte dissimilis, sed ad identidem respondens ei cuius imago est; ubi est prima et summa uita cui non est aliud uiuere et aliud esse, sed idem et esse et uiuere, et primus ac summus intellectus cui non est aliud uiuere et aliud intellegere, sed id quod est intellegere, hoc uiuere, hoc esse est unum omnia tamquam uerbum perfectum cui non desit aliquid et ars quaedam omnipotentis atque sapientis dei plena omnium rationum uiuentium incommutabilium, et omnes unum in ea sicut ipsa unum de uno cum quo unum. Ibi nouit omnia deus quae fecit per ipsam, et ideo cum decedant et succedant tempora, non decedit aliquid uel succedit scientiae dei. Non enim haec quae creata sunt ideo sciuntur a deo quia facta sunt, ac non potius ideo facta sunt uel mutabilia quia immutabiliter ab eo sciuntur. Ille igitur ineffabilis quidam complexus patris et imaginis non est sine perfruitione, sine caritate, sine gaudio. Illa ergo dilectio, delectatio, felicitas uel beatitudo, si tamen aliqua humana uoce digne dicitur, usus ab illo appellatus est breuiter, et est in trinitate spiritus sanctus, non genitus sed genitoris genitique suauitas ingenti largitate atque ubertate perfundens omnes creaturas pro captu earum ut ordinem suum teneant et locis suis acquiescant.
[12] Haec igitur omnia quae arte diuina facta sunt et unitatem quandam in se ostendunt et speciem et ordinem. Quidquid enim horum est et unum aliquid est sicut sunt naturae corporum ingeniaque animarum, et aliqua specie formatur sicut sunt figurae uel qualitates corporum ac doctrinae uel artes animarum, et ordinem aliquem petit aut tenet sicut sunt pondera uel conlocationes corporum atque amores aut delectationes animarum.
Oportet igitur ut creatorem per ea quae facta sunt intellecta conspicientes trinitatem intellegamus cuius in creatura quomodo dignum est apparet uestigium. In illa enim trinitate summa origo est rerum omnium et perfectissima pulchritudo et beatissima delectatio. Itaque illa tria et a se inuicem determinari uidentur et in se infinita sunt. {Sed hic in rebus corporeis non tantum est una quantum tres simul, et plus aliquid sunt duae quam una res; ceterum in summa trinitate tantum est una quantum tres simul, nec plus aliquid sunt duae quam una, et in se infinita sunt.} Ita et singula sunt in singulis et omnia in singulis et singula in omnibus et omnia in omnibus et unum omnia. Qui uidet hoc uel ex parte uel per speculum in aenigmate gaudeat cognoscens deum et sicut deum honoret et gratias agat; qui autem non uidet tendat per pietatem ad uidendum, non per caecitatem ad calumniandum, quoniam unus est deus sed tamen trinitas. Nec confuse accipiendum est, ex quo omnia, per quem omnia, in quem omnia; nec diis multis, sed ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.