M. TULLI CICERONIS
ACADEMICORUM POSTERIORUM
LIBER PRIMUS

[I] 1 In cumano nuper cum mecum Atticus noster esset, nuntiatum est nobis a M. Varrone uenisse eum Roma pridie uesperi et, nisi de uia fessus esset, continuo ad nos uenturum fuisse. Quod cum audissemus, nullam moram interponendam putauimus quin uideremus hominem nobiscum et studiis eisdem et uetustate amicitiae coniunctum. Itaque confestim ad eum ire perreximus, paulumque cum ab eius uilla abessemus, ipsum ad nos uenientem uidimus: atque illum complexi, ut mos amicorum est, satis eum longo interuallo ad suam uillam reduximus. 2 Hic pauca primo, atque ea percontantibus nobis ecquid forte Roma noui, tum Atticus 'omitte ista, quae nec percontari nec audire sine molestia possumus, quaeso, inquit, et quaere potius ecquid ipse noui. Silent enim diutius Musae Varronis quam solebant, nec tamen istum cessare, sed celare quae scribat existimo'. 'Minime uero' inquit ille, 'intemperantis enim arbitror esse scribere quod occultari uelit, sed habeo opus magnum in manibus, idque iam pridem: ad hunc enim ipsum - me autem dicebat - quaedam institui, quae et sunt magna sane et limantur a me politius'. 3 Et ego 'ista quidem', inquam, 'Varro, iam diu exspectans, non audeo tamen flagitare: audiui enim e Libone nostro, cuius nosti studium - nihil enim eius modi celare possumus - non te ea intermittere, sed accuratius tractare nec de manibus umquam deponere. Illud autem mihi ante hoc tempus numquam in mentem uenit a te requirere: sed nunc, postea quam sum ingressus res eas, quas tecum simul didici, mandare monumentis philosophiamque ueterem illam a Socrate ortam Latinis litteris illustrare, quaero quid sit cur, cum multa scribas, genus hoc praetermittas, praesertim cum et ipse in eo excellas et id studium totaque ea res longe ceteris et studiis et artibus antecedat'.

[II] 4 Tum ille 'rem a me saepe deliberatam et multum agitatam requiris. Itaque non haesitans respondebo, sed ea dicam, quae mihi sunt in promptu, quod ista ipsa de re multum, ut dixi, et diu cogitaui. Nam cum philosophiam uiderem diligentissime Graecis litteris explicatam, existimaui, si qui de nostris eius studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis eruditi, Graeca potius quam nostra lecturos: sin a Graecorum artibus et disciplinis abhorrerent, ne haec quidem curaturos, quae sine eruditione Graeca intellegi non possunt; itaque ea nolui scribere, quae nec indocti intellegere possent nec docti legere curarent. 5 Vides autem - eadem enim ipse didicisti - non posse nos Amafini aut Rabiri similis esse, qui nulla arte adhibita de rebus ante oculos positis uolgari sermone disputant, nihil definiunt, nihil partiuntur, nihil apta interrogatione concludunt, nullam denique artem esse nec dicendi nec disserendi putant. Nos autem praeceptis dialecticorum et oratorum etiam, quoniam utramque uim uirtutem esse nostri putant, sic parentes, ut legibus, uerbis quoque nouis cogimur uti, quae docti, ut dixi, a Graecis petere malent, indocti ne a nobis quidem accipient, ut frustra omnis suscipiatur labor. Iam uero physica, si Epicurum, id est, si Democritum probarem, possem scribere ita plane, ut Amafinius. 6 Quid est magnum, cum caussas rerum efficientium susteuleris, de corpusculorum - ita enim appellat atomos - concursione fortuita loqui? Nostra tu physica nosti, quae cum contineantur ex effectione et ex materia ea, quam fingit et format effectio, adhibenda etiam geometria est, quam quibusnam quisquam enuntiare uerbis aut quem ad intellegendum poterit adducere? Ecce, haec ipsa de uita et moribus, et de expetendis fugiendisque rebus? Illi enim simpliciter pecudis et hominis idem bonum esse censent: apud nostros autem non ignoras quae sit et quanta subtilitas. 7 Siue enim Zenonem sequare, magnum est efficere ut quis intellegat quid sit illud uerum et simplex bonum, quod non possit ab honestate seiungi, quod bonum quale sit negat omnino Epicurus sine uoluptatibus sensum mouentibus ne suspicari quidem. Si uero Academiam ueterem persequamur, quam nos, ut scis, probamus, quam erit illa acute explicanda nobis! quam argute, quam obscure etiam contra Stoicos disserendum! Totum igitur illud philosophiae studium mihi quidem ipse sumo et ad uitae constantiam quantum possum et ad delectationem animi, nec ullum arbitror, ut apud Platonem est, maius aut melius a dis datum munus homini. 8 Sed meos amicos, in quibus est studium, in Graeciam mitto, id est, ad Graecos ire iubeo, ut ea a fontibus potius hauriant quam riuolos consectentur. Quae autem nemo adhuc docuerat nec erat unde studiosi scire possent, ea, quantum potui - nihil enim magno opere meorum miror - feci ut essent nota nostris. A Graecis enim peti non poterant ac post L. Aeli nostri occasum ne a Latinis quidem. Et tamen in illis ueteribus nostris, quae Menippum imitati, non interpretati, quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa dicta sunt dialectice: quae cum facilius minus docti intellegerent, iucunditate quadam ad legendum inuitati, in laudationibus, in his ipsis antiquitatum prooemiis philosophis scribere uoluimus, si modo consecuti sumus'.

[III] 9 Tum ego 'sunt', inquam, 'ista, Varro. Nam nos in nostra urbe peregrinantis errantisque tamquam hospites tui libri quasi domum deduxerunt, ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. Tu aetatem patriae, tu discriptiones temporum, tu sacrorum iura, tu sacerdotum, tu domesticam, tu bellicam disciplinam, tu sedem regionum locorum, tu omnium diuinarum humanarumque rerum nomina genera officia caussas aperuisti, plurimumque idem poetis nostris omninoque Latinis et litteris luminis et uerbis attulisti, atque ipse uarium et elegans omni fere numero poema fecisti philosophiamque multis locis incohasti, ad impellendum satis, ad edocendum parum. 10 Caussam autem probabilem tu quidem adfers; aut enim Graeca legere malent qui erunt eruditi aut ne haec quidem qui illa nesciunt. Sed da mihi nunc: satisne probas? Immo uero et haec qui illa non poterunt et qui Graeca poterunt non contemnent sua. Quid enim causae est cur poetas Latinos Graecis litteris eruditi legant, philosophos non legant? An quia delectat Ennius Pacuuius Attius, multi alii, qui non uerba, sed uim Graecorum expresserunt poetarum? Quanto magis philosophi delectabunt, si, ut illi Aeschylum Sophoclen Euripiden, sic hi Platonem imitentur, Aristotelen Theophrastum? Oratores quidem laudari uideo, si qui e nostris Hyperiden sint aut Demosthenen imitati. 11 Ego autem - dicam enim, ut res est - dum me ambitio, dum honores, dum caussae, dum rei publicae non solum cura, sed quaedam etiam procuratio multis officiis implicatum et constrictum tenebat, haec inclusa habebam et, ne obsolescerent, renouabam, cum licebat, legendo. Nunc uero et fortunae grauissimo percussus uolnere et administratione rei publicae liberatus, doloris medicinam a philosophia peto et oti oblectationem hanc honestissimam iudico. Aut enim huic aetati hoc maxime aptum est aut eis rebus, si quas dignas laude gessimus, hoc in primis consentaneum aut etiam ad nostros ciuis erudiendos nihil utilius aut, si haec ita non sunt, nihil aliud uideo quod agere possimus. 12 Brutus quidem noster, excellens omni genere laudis, sic philosophiam Latinis litteris persequitur, nihil ut eisdem de rebus Graeca desideres, et eandem quidem sententiam sequitur quam tu; nam Aristum Athenis audiuit aliquam diu, cuius tu fratrem Antiochum. Quam ob rem da, quaeso, te huic etiam generi litterrarum'.

[IV] 13 Tum ille 'Istud quidem considerabo, nec uero sine te. Sed de te ipso quid est, inquit, quod audio?' 'Quanam', inquam, 'de re?' 'Relictam a te ueterem illam', inquit, 'tractari autem nouam'. 'Quid ergo? inquam. 'Antiocho id magis licuerit, nostro familiari, remigrare in domum ueterem e noua quam nobis in nouam e uetere? Certe enim recentissima quaeque sunt correcta et emendata maxime. Quamquam Antiochi magister Philo, magnus uir, ut tu existimas ipse, negat in libris, quod coram etiam ex ipso audiebamus, duas Academias esse erroremque eorum, qui ita putarunt, coarguit'. 'Est', inquit, 'ut dicis: sed ignorare te non arbitror, quae contra ea Philonis Antiochus scripserit'. 14 'Immo uero et ista et totam ueterem Academiam, a qua absum iam diu, renouari a te, nisi molestum est, uelim, et simul, adsidamus', inquam, 'si uidetur'. 'Sane istud quidem', inquit, 'sum enim admodum infirmus. Sed uideamus idemne Attico placeat fieri a me, quod te uelle uideo'. 'Mihi uero', ille, 'quid est enim quod malim quam ex Antiocho iam pridem audita recordari et simul uidere satisne ea commode dici possint Latine?' Quae cum essent dicta, inconspectu consedimus.

15 Tum Varro ita exorsus est: 'Socrates mihi uidetur, id quod constat inter omnis, primus a rebus occultis et ab ipsa natura inuolutis, in quibus omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, auocauisse philosophiam et ad uitam communem adduxisse, ut de uirtutibus et uitiis omninoque de bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem uel procul esse a nostra cognitione censeret uel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene uiuendum. 16 Hic in omnibus fere sermonibus, qui ab eis qui illum audierunt perscripti uarie copioseque sunt, ita disputat ut nihil adfirmet ipse, refellat alios, nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque praestare ceteris, quod illi quae nesciant scire se putent, ipse se nihil scire, id unum sciat, ob eamque rem se arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec essset una omnis sapientia non arbitrari sese scire quod nesciat. Quae cum diceret constanter et in ea sententia permaneret, omnis eius oratio tamen in uirtute laudanda et in hominibus ad uirtutis studium cohortandis consumebatur, ut e Socraticorum libris, maximeque Platonis, intellegi potest. 17 Platonis autem auctoritate, qui uarius et multiplex et copiosus fuit, una et consentiens duobus uocabulis philosophiae forma instituta est, Academicorum et Peripateticorum, qui rebus congruentes nominibus differebant; nam cum Speusippum, sororis filium, Plato philosophiae quasi heredem reliquisset, duos autem praestantissimo studio atque doctrina, Xenocraten Calchedonium et Aristotelen Stagiriten, qui erant cum Aristotele Peripatetici dicti sunt, quia disputabant inambulantes in Lycio, illi autem, qui Platonis instituto in Academia, quod est alterum gymnasium, coetus erant et sermones habere soliti, e loci uocabulo nomen habuerunt. Sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitationem de omnibus rebus et nulla adfirmatione adhibita consuetudinem disserendi reliquerunt. Ita facta est, quod minime Socrates probabat, ars quaedam philosophiae et rerum ordo et descriptio disciplinae. 18 Quae quidem erat primo duobus, ut dixi, nominibus una: nihil eim inter Peripateticos et illam ueterem Academiam differebat. Abundantia quadam ingeni praestabat, ut mihi quidem uidetur, Aristoteles, sed idem fons erat utrisque et eadem rerum expetendarum fugiendarumque partitio'.

[V] 'Sed quid ago?' inquit, 'aut sumne sanus, qui haec uos doceo? Nam etsi non sus Mineruam, ut aiunt, tamen inepte quisquis Mineruam docet. Tum Atticus 'tu uero' inquit 'perge, Varro, ualde enim amo nostra atque nostros, meque ista delectant, cum Latine dicuntur et isto modo'. 'Quid me', inquam, 'putas, qui philosophiam iam professus sim populo nostro exhibiturum'? 'Pergamus igitur', inquit, 'quoniam placet'. 19 Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio triplex: una de uita et moribus, altera de natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid uerum sit, quid falsum, quid rectum in oratione prauomue, quid consentiens, quid repugnans iudicando. Ac primam partem illam bene uiuendi a natura repetebant eique parendum esse dicebant, neque ulla alia in re nisi in natura quaerendum esse illud summum bonum quo omnia referrentur, constituebantque extremum esse rerum expetendamrum et finem bonorum adeptum esse omnia e natura et animo et corpore et uita. Corporis autem alia ponebant esse in toto, alia in partibus: ualetudinem uiris pulchritudinem in toto, in partibus autem sensus integros et praestantiam aliquam partium singularum, ut in pedibus celeritatem, uim in manibus, claritatem in uoce, in lingua etiam explanatam uocum impressionem: 20 animi autem, quae essent ad comprehendendam ingeniis uirtutem idonea, eaque ab eis in naturam et mores diuidebantur. Naturae celeritatem ad discendum et memoriam dabant, quorum utrumque mentis esset proprium et ingeni. Morum autem putabant studia esse et quasi consuetudinem, quam partim exercitationis adsiduitate, partim ratione formabant, in quibus erat philosophia ipsa. In qua quod incohatum est neque absolutum progressio quaedam ad uirtutem appellatur, quod autem absolutum, id est uirtus, quasi perfectio naturae omniumque rerum, quas in animis ponunt, una res optima. Ergo haec animorum. 21 Vitae autem - id enim erat tertium - adiuncta esse dicebant, quae ad uirtutis usum ualerent. Nam uirtus animi bonis et corporis cernitur, et in quibusdam quae non tam naturae quam beatae uitae adiuncta sunt. Hominem esse censebant quasi partem quandam ciuitatis et uniuersi generis humani, eumque sse coniunctum cum hominibus humana quadam societate. Ac dej summo quidem atque naturali bono sic agunt; cetera autem pertinere ad id putant aut adaugendum aut tuendum, ut diuitias, ut opes, ut gloriam, ut gratiam. Ita tripartita ab eis inducitur ratio bonorum. [VI] 22 Atque haec illa sunt tria genera, quae putant plerique Peripateticos dicere. Id quidem non falso: est enim haec partitio illorum: illud imprudenter, si alios esse Academicos, qui tum appellarentur, alios Peripateticos arbitrantur. Communis ahec ratio et utrisque hic bonorum finis uidebatur, adipisci quae essent prima natura quaeque ipsa per sese expetenda, aut omnia aut maxima; ea sunt autem maxima, quae in ipso animo atque in ipsa uirtute uersantur.

23 Itaque omnis illa antiqua philosophia sensit in una uirtute esse positam beatam uitam, nec tamen beatissimam, nisi adiungerentur et corporis et cetera, quae supra dicta sunt, ad uirtutis usum idonea. Ex hac descriptione agendi quoque aliquid in uita et offici ipsius initium reperiebatur, quod erat in conseruatione earum rerum, quas natura praescriberet. Hic gignebatur fuga desidiae uoluptatumque contemptio, ex quo laborum dolorumque susceptio multorum magnorumque recti honestique causa et earum rerum, quae erant congruentes cum descriptione naturae, unde et amicitia exsistebat et iustitia atque aequitas: eaeque uoluptatibus et multis uitae commodis anteponebantur. Haec quidem fuit apud eos morum institutio et eius partis, quam primam posui, forma atque descriptio.

24 De natura autem - id enim sequebatur - ita dicebant, ut eam diuiderent in res duas, ut altera esset efficiens, altera autem quasi huic se praebens, ex eaque efficeretur aliquid. In eo, quod efficeret, uim esse censebant, in eo autem, quod efficeretur, materiam quandam: in utroque tamen utrumque: neque enim materiam ipsam cohaerere potuisse, si nulla ui contineretur, neque uim sine aliqua materia. NIhil est enim quod non alicubi esse cogatur. Sed quod ex utroque, id iam corpus et quasi qualitatem quandam nominabant: dabitis enim profecto, ut in rebus inusitatis, quod Graeci ipsi faciunt, a quibus haec iam diu tractantur, utamur uerbis interdum inauditis'.

[VII] 25 'Nos uero', inquit Atticus, 'quin etiam Graecis licebit utrare, cum uoles, si te Latina forte deficient'. 'Bene sane facis, sed enitar ut Latine loquar, nisi in huiusce modi uerbis, ut philosophiam aut rhetoricam aut physicam aut dialecticam appellem, quibus, ut aliis multis, consuetudo iam utitur pro Latinis. Qualitates igitur appellaui, quas @poio/thtas Graeci uocant, quod ipsum apud Graecos non est uolgi uerbum, sed philosophorum, atque id in multis. Dialecticorum uero uerba nulla sunt publica, suis utuntur, et id quidem commune omnium fere est artium; aut enim noua sunt rerum nouarum facienda nomina aut ex aliis transferenda. Quod si Graeci faciunt, qui in his rebus tot iam saecula uersantur, quanto id magis nobis concedendum est, qui haec nunc primum tractare conamur?' 26 'Tu uero', inquam, 'Varro, bene etiam meriturus mihi uideris de tuis ciuibus, si eos non modo copia rerum auxeris, ut effecisti, sed etiam uerborum'. 'Audebimus ergo', inquit, 'nouis uerbis uti te auctore, si necesse erit. Earum igitur qualitatum sunt aliae principes, aliae ex his ortae. Principes sunt unius modi et simplices, ex his autem oratae uariae sunt et quasi multiformes. Itaque aer quoque - utimur enim pro Latino - et ignis et aqua et terra prima sunt: ex his autem ortae animantium formae earumque rerum, quae gignuntur e terra. Ergo illa initia et, ut e Graeco uertam, elementa dicuntur, e quibus aer et ignis mouendi uim habent et efficiendi, reliquae partes accipiendi et quasi patiendi, aquam dico et terram. Quintum genus, e quo essent astra mentesque, singulare eorumque quattuor, quae supra dixi, dissimile Aristoteles quoddam esse rebatur. 27 Sed subiectam putant omnibus sine ulla specie atque carentem omni illa qualitate - faciamus enim tractando usitatius hoc uerbum et tritius - materiam quandam, ex qua omia expressa atque effecta sint, quae tota omnia accipere possit omnibusque modis mutari atque ex omni parte, eoque etiam interire non in nihilum, sed in suas partis, quae infinite secari ac diuidi possint, cum sit nihil omnino in rerum natura minimum quod diuidi nequeat: quae autem moueantur, omina interuallis moueri, quae interualla item infinite diuidi possint. 28 Et cum ita moueatur illa uis, quam qualitatem esse diximus, et cum sic ultro citroque uersetur, et materiam ipsam totam penitus commutari putant et illa effici, quae appellant qualia, e quibus in omni natura cohaerente et continuata cum omnibus suis partibus effectum esse mundum, extra quem nulla pars materiae sit nullumque corpus, partis autem esse mundi omnia, quae insint in eo, quae natura sentiente teneantur, in qua ratio perfecta insit, quae sit eadem sempiterna: nihil enim ualentius esse a quo intereat: 29 quam uim animum esse dicunt mundi eandemque esse mentem ssapientiamque perfectam, quem deum appellant, omniumque rerum, quae sunt ei subiectae, quasi prudentiam quandam, procurantem caelestia maxime, deinde in terris ea, quae pertinent ad homines: quam interdum eandem necessitatem appellant, quia nihil aliter possit atque ab ea constitutum sit, inter quasi fatalem et immutabilem continuationem ordinis sempiterni: non numquam quidem eandem fortunam, quod efficiat multa improuisa ac necopinata nobis propter obscuritatem ignorationemque caussarum.

[VIII] 30 Tertia deinde philosophiae pars, quae erat in ratione et in disserendo, sic tractabatur ab utrisque. Quamquam oriretur a sensibus, tmen non esse iudicium ueritatis in sensibus. Mentem uolebant rerum esse iudicem: solam censebant idoneam cui crederetur, quia sola cerneret id, quod semper esset simplex et unius modi et tale quale esset. Hanc illi @i)de/an appellant, iam a Platone ita nominatam, nos recte speciem possumus dicere. 31 Sensus autem omnis hebetes et tardos esse arbitrabantur, nec percipere ullo modo res eas, quae subiectae sensibus uiderentur, quae essent aut ita paruae, ut sub sensum cadere non possent, aut ita mobiles et concitatae, ut nihil umquam unum esset aut constans, ne idem quidem, quia continenter laberentur et fluerent omnia. Itaque hanc omnem partem rerum opinabilem appellabant. 32 Scientiam autem nusquam esse censebant nisi in animi notionibus atque rationibus: qua de caussa definitiones rerum probabant, et has ad omnia, de quibus disceptabatur, adhibebant. Verborum etiam explicatio probabatur, id est, qua de caussa quaeque essent ita nominata, quam @e)tumologi/an appellabant: post argumentis et quasi rerum notis ducibus utebantur ad probandum et ad concludendum id, quod explanari uolebant: in quo tradebatur omnis dialecticae disciplina, id est, orationis ratione conclusae. Huic quasi ex altera parte oratoria uis dicendi adhibebatur, explicatrix orationis perpetuae ad persuadendum accommodatae. 33 Haec erat illis prima forma a Platone tradita, cuius quas acceperim immutationes, si uoltis, exponam'. 'Nos uero uolumus', inquam, 'ut pro Attico etiam respondeam'. 'Et recte', inquit, 'respondes: praeclare enim explicatur Peripateticorum et Academiae ueteris auctoritas.

[IX] Aristoteles primus species, quas paulo ante dixi, labefactauit, quas mirifice Plato erat amlexatus, ut in eis quiddam diuinum esse diceret. Theophrastus autem, uir et oratione suauis et ita moratus, ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem ferat, uehementius etiam fregit quodam modo auctoritatem ueteris disciplinae: spoliauit enim uirtutem suo decore imbecillamque reddidit, quod negauit in ea sola positum esse beate uiuere. 34 Nam Strato, eius auditor, quamquam fuit acri ingenio, tamen ab ea isciplina omnino semouendus est, qui cum maxime necessariam partem philosophiae, quae posita est in uirtute et moribus, reliquisset totumque se ad inuestigationem naturae contulisset, in ea ipsa plurimum dissedit a suis. Speusippus autem et Xenocrates, qui primi Platonis rationem auctoritatemque susceperant, et post eos Polemo et Crates unaque Crantor, in Academia congregati, diligenter ea, quae a superioribus acceperant, tuebantur. 35 Iam Polemonem audiuerant adsidue Zeno et Arcesilas; sed Zeno cum Arcesilan anteiret aetate ualdeque subtiliter dissereret et peracute moueretur, corrigere conatus est disciplinam. Eam quoque, si uidetur, correctionem explicabo, sicut solebat Antiochus'. 'Mihi uero', inquam, 'uidetur, quod uides idem significare Pomponium'.

[X] 'Zeno igitur nullo modo is erat, qui, ut Theophrastus, neruos uirtutis inciderit, sed contra, qui omnia quae ad beatam uitam pertinerent in una uirtute poneret nec quicquam aliud numeraret in bonis, idque appellaret honestum, quod esset simplex quoddam et solum et unum bonum. 36 Cetera autem etsi nec bona nec mala essent, tamen alia secundum naturam dicebat, alia naturae esse contraria. His ipsis alia interiecta et media numerabat. Quae autem secundum naturam essent, ea sumenda et quadam aestimatione dignanda docebat, contraque contraria, neutra autem in mediis relinquebat, in quibus ponebat nihil omnino esse momenti. 37 Sed quae essent sumenda, ex eis alia pluris esse aestimanda, alia minoris. Quae pluris, ea praeposita appellabat, reiecta autem quae minoris. Atque ut haec non tam rebus quam uocabulis commutauerat, sic inter recte factum atque peccatum, officium et contra officium media locabat quaedam, recte facta sola in bonis actionibus ponens, praue, id est peccata, in malis; officia autem seruata praetermissaque media putabat, ut dixi. 38 Cumque superiores non omnem uirtutem in ratione esse dicerent, sed quasdam uirtutes natura aut more perfectas, hic omnis in ratione ponebat, cumque illi ea genera uirtutum, quae supra dixi, seiungi posse arbitrarentur, hic nec id ullo modo fieri posse disserebat nec uirtutis usum modo, ut superiores, sed ipsum habitum per se esse praeclarum, nec tamen uirtutem cuiquam adesse quin ea semper uteretur. Cumque perturbationem animi illi ex homine non tollerent, naturaque et condolescere et concupiscere et extimescere et efferri laetitia dicerent, sed ea contraherent in angustumque deducerent, hic omnibus his quasi morbis uoluit carere sapientem. 39 Cumque eas perturbationes antiqui naturalis esse dicerent et rationis expertis aliaque in parte animi cuipiditatem, alia rationem collocarent, ne his quidem adsentiebatur. Nam et perturbationes uoluntarias esse putabat opinionisque iudicio suscipi et omnium perturbationum arbitrabatur matrem esse immoderatam quamdam intemperantiam. Haec fere de moribus.

[XI] De naturis autem sic sentiebat, primum, ut in quattuor initiis rerum illis quintam hanc naturam, ex qua superiores sensus et mentem effici rebantur, non adhiberet. Statuebat enim ignem esse ipsam naturam, quae quidque gigneret, etiam mentem atque sensus. DIscrepabat etiam ab isdem quod nullo modo arbitrabatur quicquam effici posse ab ea, quae expers esset corporis, cuius generis Xenocrates et superiores etiam animum esse dixerant, nec uero aut quod efficeret aliquid aut quod efficeretur posse esse non corpus. 40 Plurima autem in illa tertia philosophiae parte mutauit. In qua primum de sensibus ipsis quaedam dixit noua, quos iunctos esse censuit e quadam quasi impulsione oblata extrinsecus, quam ille @fantasi/an, nos uisum appelemus licet, et teneamus hoc quidem uerbum, erit enim utendum in reliquo sermone saepius; sed ad haec, quae uisa sunt et quasi accepta sensibus, adsensionem adiungit animorum, quam esse uolt in nobis positam et uoluntariam. 41 Visis non omnibus adiungebat fidem, sed eis solum, quae propriam quandam haberent declarationem earum rerum, quae uiderentur: id autem uisum, cum ipsum per se cerneretur, comprehendibile - feretis haec?' 'Nos uero', inquit. 'Quonam enim modo @katalhpto\n diceres?' - 'Sed, cum acceptum iam et approbatum esset, comprehensionem appellabat, similem eis rebus, quae manu prehenderentur: ex quo etiam nomen hoc duxerat, cum eo uerbo antea nemo tali in re usus esset, plurimisque idem nouis uerbis - noua enim dicebat - usus est. Quod autem erat sensu comprehensum, id ipsum sensum appellabat, et si ita erat comprehensum, ut conuelli ratione non posset, scientiam: sin aliter, inscientiam nominabat: ex qua exsisteret etiam opinio, quae esset inbecilla et cum falso incognitoque communis. 42 Sed inter scientiam et inscientiam comprehensionem illam, quam dixi, collocabat, eamque neque in rectis neque in prauis numerabat, sed soli credendum esse dicebat. E quo sensibus etiam fidem tribuebat, quod, ut supra dixi, comprehensio facta sensibus et uera esse illi et fidelis uidebatur, non quod omnia, quae essent in re, comprehenderet, sed quia nihil quod cadere in eam posset relinqueret quodque natura quasi normam scientiae et principium sui dedisset, unde postea notiones rerum in animis imprimerentur, e quibus non principia solum, sed latiores quaedam ad rationem inueniendam uiae reperiuntur. Errorem autem et temeritatem et ignorantiam et opinationem et suspicionem et uno nomine omnia, quae ssent aliena firmae et constantis adsensionis, a uirtute sapientiaque remouebat. Atque in his fere commutatio consitit omnis dissensioque Zenonis a superioribus'.

[XII] 43 Quae cum dixisset, 'breuiter sane minimeque obscure exposita est', inquam, 'a te, Varro, et ueteris Academicae ratio et Stoicorum: uerum esse autem arbitror, ut Antiocho nostro familiari, placebat, correctionem ueteris Academiae potius quam nouam aliquam disciplinam putandum'. Tunc Varro, 'tuae sunt nunc partes', inquit, 'qui ab antiquorum ratione desciscis et ea, quae ab Arcesila nouata sunt, probas, docere quod et qua de caussa dicidium factum sit, ut uideamus satisne ista sit iusta defectio'. 44 Tum ego: 'cum Zenone', inquam, 'ut accepimus, Arcesilas sibi omne certamen instituit, non pertinacia aut studio uincendi, ut mihi quidem uidetur, sed earum rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis adduxerant Socraten ut iam ante Socraten Democritum, Anaxagoran, Empedoclen, omnis paene ueteres, qui nihil cognosci, nihil percipi, nihil sciri posse dixerunt, angustos sensus, imbecillos animos, breuia curricula uitae et, ut Democritus, in profundo ueritatem esse demersam, opinionibus et institutis omnia teneri, nihil ueritati relinqui, deinceps omnia tenebris circumfusa esse dixerunt. 45 Itaque Arcesilas negabat esse quicquam quod sciri posset, ne illud quidem ipsum, quod Socrates sibi reliquisset: sic omnia latere censebat in occulto: neque esse quicquam quod cerni aut intellegi possit: quibus de caussis nihil oportere neque profiteri neque adfirmare quemquam neque adsensione approbare, cohibereque semper et ab omni lapsu continere temeritatem, quae tum esset insignis, cum aut falsa aut incognita res approbaretur, neque hoc quicquam esse turpius quam cognitioni et perceptioni adsensionem approbationemque praecurrere. Huic rationi quod erat consentaneum faciebat, ut contra omnium sententias dicens in eam plerosque deduceret, ut cum in eadem re paria contrariis in partibus momenta rationum inuenirentur, facilius ab utraque parte adsensio sustineretur. 46 Hanc Academiam nouam appellant, quae mihi uetus uidetur, si quidem Platonem ex illa uetere numeramus, cuius in libris nihil adfirmatur et in utramque partem multa disseruntur, de omnibus quaeritur, nihil certi dicitur: sed tamen illa, quam exposuisti, uetus, haec noua nominetur: quae usque ad Carneaden perducta, qui quartus ab Arcesila fuit, in eadem Arcesilae ratione permansit. Carneades autem nullius philosophiae partis ignarus et, ut cognoui ex eis, qui illum audierant, maximeque ex Epicurio Zenone, qui cum ab eo plurimum dissentiret, unum tamen praeter ceteros mirabatur, incredibili quadam fuit facultate .......